[XVIv] Quam speciosi
pedes nunciantium pacem, nunciantium bona, nunciantium salutem: in diversum
vertatur; Quam foeda lingua Sacerdotum, adhortantium ad bellum, incitantium ad
mala, provocantium ad perniciem? Apud Romanos adhuc impie pios, qui Pontificium
Maximum iniret, ex more confirmabat iureiurando, se manus ab omni sanguine
puras servaturum, adeo ut ne laesus quidam ulcisceretur. Atque huius sacramenti
fidem constanter praestitit Titus Vespasianus, Imperator Ethnicus, idque laudi
datur a Scriptore Ethnico. At, o prorsus sublatam e rebus humanis frontem! apud
Christianos Deo dicati Sacerdotes, et qui his quoque sanctius aliquid prae se
ferunt Monachi, ad caedes, ad strages inflammant Principum ac plebis animos. Et
Evangelii tubam Martis tubam faciunt, obliti dignitatis suae sursum ac deorsum
cursitant, nihil non tum faciunt, tum patiuntur, dum bellum excitent: et per
hos Principes alioqui fortassis quieturi, ad pugnam inflammantur, quorum
auctoritate tumultuantes sedari conveniebat. Immo quod est prodigiosius,
belligerantur ipsi, idque earum rerum gratia, quas et apud impios contemsere
Philosophi, quarumque contemtus proprius ac peculiaris est viris Apostolicis.
|