Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XVIIv]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XVIIv] Imo gignit iam bellum Sacerdotes, gignit Episcopos, gignit Cardinales, quibus Campi Legatus, honorificus titulus, et Apostolorum successoribus dignus habetur. Quo minus mirum, et Martem spirant, quos Mars genuit. Et quo malum sit insanabilius, tantam impietatem pietatis specie praetexunt. Vexilla crucem habent. Miles impius, et nummis aliquot ad lanienam ac caedem conductus, crucis insigne praefert, et belli symbolum est, quod solum dedocere bellum poterat. Quid tibi cum cruce, scelerate miles? Istis animis, istis factis, dracones, tigrides, ac lupi conveniebant. Istud signum eius est, qui non pugnando, sed moriendo vicit, qui servavit, non perdidit, quodque cum primis admonere te poterat, cum quibus hostibus tibi res sit, si modo Christianus es, et qua ratione vincendum sit. Tu salutis insigne gestas, ad fratris perniciem properans, et cruce perdis eum, qui cruce servatus est? Quid quod ab arcanis illis et adorandis sacris, nain haec quoque pertrahuntur in castra, in quibus inprimis summa Christianorum concordia repraesentatur, curritur in aciem, dirum ferrum in fratris viscera stringitur, et facinoris omnium sceleratissimi, quo non aliud esse potest impiis spiritibus gratius, Christum faciunt spectatorem, si tamen illic dignatur adesse Christus.


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License