[XVIIIr]
Denique quod est omnium absurdissimum, in utrisque castris, in utraque acie
crucis signum relucet, in utrisque sacra peraguntur. Quid hoc monstri est?
pugnat crux cum cruce, Christus adversus Christum belligeratur? Hoc signum
Christiani nominis hostes terrere solet. Cur nunc oppugnant, quod adorant?
homines non una digni cruce, sed vera. Quaeso, quid in hisce sacris orat miles,
Pater noster? Os durum, audes eum appellare Patrem, qui fratris tui iugulum
petis? Sanctificetur nomen tuum. Qui magis dehonestari poterat nomen Dei, quam
istiusmodi inter vos tumultibus? Adveniat regnum tuum. Sic oras, qui tanto
sanguine tyrannidem tuam moliris? Fiat voluntas tua, quemadmodum in coelo, ita
et in terra. Pacem vult ille, et tu bellum paras? Panem quotidianum a communi
Patre petis, qui fraternas exuris segetes, et tibi quoque mavis perire, quam
illi prodesse? Iam quonam ore dices illud? Et dimitte nobis debita nostra, sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris, qui ad parricidium festinas? Deprecaris
periculum tentationis, qui tuo periculo fratrem in periculum pertrahis? A malo
liberari postulas, cuius instinctu summum malum fratri machinaris?
Plato
negat appellandum bellum, quod Graeci moveant adversus Graecos. Seditio est,
inquit.
|