[XVIIIv] Et
istis sanctum etiam bellum est, quod ob quamlibet causam tali milite, talibus
armis cum Christiano gerit Christianus? Ethnicorum leges, culeo insutum in
profluentem abiiciunt, qui ferrum fraterno sanguine imbuerit. An minus fratres
sunt, quos Christus copulavit, quam quos sanguinis propinquitas? Et tamen hic
praemium est parricidio. O miseram bellantium sortem. Qui vincit, parricida
est: qui vincitur, perit, nihilo secius parricidio obnoxius, quod parricidium
conatus est. Et post haec exsecrantur Turcas velut impios, et a Christo
alienos, quasi vero cum haec agunt, ipsi Christiani sint, aut quasi Turcis
ullum spectaculum exhiberi possit iucundius, quam si conspiciant illos mutuis
telis sese confodientes. Immolant, ut aiunt, Turcae Daemonibus, at cum his
nulla victima sit acceptior, quam si Christianus mactet Christianum, quaeso,
quid aliud facis quam illi? Tum enim gemina fruuntur hostia spiritus impii, cum
pariter et qui mactat, et qui mactatur fit victima. Si quis Turcis favet, si
quis amicus est Daemonibus, hostias huiusmodi frequenter offerat. Sed audio iam
dudum, quid excusent homines in suum ipsorum malum ingeniosi. Cogi se
queruntur, et invitos ad bellum pertrahi. Detrahe personam istam, abiice fucos,
tuum ipsius pectus consule, reperies iram, ambitionem, stultitiam huc
pertraxisse, non necessitatem. Nisi forte hac fini necessitatem metiris, si non
per omnia satis fiat animo.
|