Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XIXr]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIXr] Ad populum phaleras, Deus fucis non deluditur. Atque interea solennes aguntur supplicationes, magnis clamoribus petitur pax, vociferantur immani boatu, ut pacem nobis dones, te rogamus, audi nos. Nonne iure optimo Deus istis responderit: Quid me ridetis? Rogatis ut depellam, quod ipsi vobis accersitis volentes? Deprecamini, cuius ipsi vobis estis auctores. Si quaelibet offensa bellum parit, cui tandem non est quod queratur? Inter uxorem et maritum incidunt ad quae sit connivendum, nisi malis dirimi benevolentiam. Quod si quid eiusmodi sit ortum inter Principes, quid opus erat mox ad arma rapi? Sunt leges, sunt hommes eruditi, sunt venerandi Abbates, sunt reverendi Episcopi, quorum salubri consilio tumultus rerum componi poterat. Cur non hos potius arbitros faciunt, quos haud possint tam iniquos nancisci, quin minore malo discessuri sint, quam si armis experiantur? Vix ulla tam iniqua pax, quin bello vel aequissimo sit potior. Prius expende singula, quae bellum vel postulat, vel adducit, et quantum lucri feceris intelliges. Summa est Romani Pontificis auctoritas. Ast cum Gentes, cum Principes impiis bellis tumultuantur, idque annos aliquot, ubi tum Pontificum auctoritas, ubi potestas Christo proxima?


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License