[XXv] ductores hinc
crescunt, maxima malorum pars in agricolas ac plebem effunditur, ad quos nec
attinet bellum, nec ipsi belli causam ullam dederunt. Ubi Principis sapientia,
si haec non perpendit? ubi Principis animus, si haec levia ducit? Invenienda
ratio, qua fiat ne toties mutentur, ac velut obambulent imperia, quod omnis
rerum novatio tumultum gignat, tumultus bellum. Id facile fiet, si Regum liberi
intra ditionis fines elocentur, aut si quem libeat finitimis adiungere, spes
omnibus successionis praecisa esto. Nec fas sit Principi ditionis portionem
ullam vendere aut alienare, perinde quasi privata sint praedia, liberae
civitates. Nam liberae sunt quibus Rex imperat, serviunt quos Tyrannus premit.
Nunc huiusmodi matrimoniorum vicibus fit, ut apud Hibernos natus, repente
imperet Indis, aut qui modo Syris imperabat, subito Rex sit Italiae. Fitque ut
neutra regio Principem habeat, dum priorem relinquit, et a posteriore non
agnoscitur, nimirum ignotus, alioque mundo natus. Atque interim dum illud
parit, dum evincit, dum stabilit, alterum exhaurit proteritque, nonnumquam
amittit utrumque, dum utrumque complecti studet, vix alteri administrando
idoneus. Semel inter Principes conveniat, quid quisque debeat administrare, ac
ditionis fines semel datos, nulla proferat aut contrahat affinitas, nulla
convellant foedera.
|