Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Querela pacis IntraText CT - Text |
|
|
[XXIr] Ita suam quisque portionem enitetur quam potest ornatissimam reddere: dum in unam omne studium intendet, hanc conabitur rebus optimis locupletatam suis liberis relinquere. Atque hoc sane pacto futurum est, ut ubique floreant omnia. Caeterum inter sese, non affinitatibus, aut factitiis sodalitatibus, sed sincera puraque amicitia copulentur, maximeque simili communique studio bene merendi de rebus humanis. Principi vero succedat, vel qui genere proximus, vel qui populi suffragiis maxime iudicabitur idoneus. Caeteris sat sit, inter honestos haberi Proceres.
Regium est nescire privatos adfectus, et omnia publicis commodis aestimare. Adhaec longinquas peregrinationes vitet Princeps, imo pomoeria regni numquam transire velit, memineritque dicti longo seculorum consensu probati, Frons occipitio prior est. Locupletatum se existimet, non si quid aliis ademerit, sed si sua reddiderit meliora. Cum de bello agitur, ne adhibeat in consilium iuvenes, quibus ideo bellum placet, quod experti non sunt quantum habeat malorum: neve eos, quibus expedit turbari publicam tranquillitatem, |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |