Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XXIIv]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XXIIv] ut absit vera concordia.

 

Postremo magna pars pacis est, ex animo velle pacem. Quibus enim pax vere cordi est, hi omnes pacis occasiones arripiunt: quae obstant, aut negligunt, aut amoliuntur, permulta ferunt, dum tantum bonum sit incolume. Nunc ipsi bellorum seminaria quaerunt: quod ad concordiam facit, elevant, aut dissimulant etiam: quod ad bellum tendit, ultro exaggerant, exulcerantque. Pudet referre, ex cuiusmodi nugis, quantas excitent tragoedias, et ex quam minuta scintillula, quae rerum tempestates exoriantur. Tunc illud iniuriarum agmen venit in mentem, et suum quisque malum sibi exaggerat. At benefactorum interim profunda oblivio, ut iures adfectari bellum. Et saepe Principum privatum quiddam est, quod orbem ad arma compellit. At plus quam publicum esse debet, ob quod bellum suscipiatur. Quin ubi nihil subest causae, ipsi dissidiorum causas sibi fingunt, regionum vocabulis ad odiorum alimoniam abutentes: et hunc stultae plebis errorem alunt Magnates, et in suum abutuntur compendium, alunt Sacerdotes quidam. Anglus hostis est Gallo, nec ob aliud, nisi quod Gallus est. Scoto Britannus infensus est, nec aliam ob rem, nisi quod Scotus est. Germanus cum Franco dissidet, Hispanus cum utroque.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License