[XXIVv]
his blandiri, immo horum arbitrio te ipsum ac tuam incolumitatem committere:
fac cogites hanc esse belli conditionem. Si abominaris latrocinia, haec docet
bellum: si exsecraris parricidium, hoc in bello discitur. Nam qui vereatur unum
occidere commotus, qui levi auctoramento conductus tot homines iugulat? Si
praesentissima Reipublicae pestis est, legum neglectus, silent leges inter
arma. Si foedum existimas stuprum, incestum, et his turpiora, horum omnium
bellum magister est. Si fons omnium malorum est impietas, et religionis
neglectus, haec belli procellis prorsus obruitur. Si iudicas pessimum esse
Reipublicae statum, cum plurimum possunt qui pessimi sunt, in bello regnant sceleratissimi:
et quos in pace suffigas in crucem, horum in bellis primaria est opera. Quis
enim melius per devia ducet copias, quam latro exercitatus? Quis fortius
diripiet aedes, aut spoliabit templa, quam parietum perfossor, aut sacrilegus?
Quis animosius feriet hostem, et hauriet ferro vitalia, quam gladiator, aut
parricida? Quis aeque idoneus ad iniiciendum ignem urbibus aut machinis, quam
incendiarius? Quis aeque contemnet fluctus, marisque discrimina, ac pirata
diutinis praedationibus exercitus?
|