Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XXVv]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XXVv] protinus et belli reliquiae sopitae sunt. Obsolescunt artes, includuntur negociatorum commercia. Ut hostem includas, prius temet ipsum a tot rationibus cogeris excludere. Ante bellum omnes finitimae regiones tuae erant, pax enim rerum commerciis facit omnia communia. Vide quantam rem egeris, nunc vix tua est, quae maxime tua est ditio. Ut oppidulum excindas, quot machinis, quot tentoriis opus est? Imitatitiam urbem facias oportet, ut veram evertas, at minoris aliud verum oppidum exstrui poterat. Ne liceat hosti prodire ex oppido, tu exsul a patria sub dio dormis. Minoris constaturum erat, aedificare nova moenia, quam aedificata machinis demoliri. Ut ne computem hic, quod pecuniarum effluit inter exigentium, recipientium, ac Ducum digitos, quae sane pars est non minima. Quod si horum singula ad verum calculum revoces, ni compereris decima impendiorum parte pacem redimi potuisse, patiar aequo animo me profligari undique. Sed parum excelsi animi tibi videare, si quid remittas iniuriarum: imo nullum est certius argumentum humilis animi, minimeque Regii, quam ulcisci. Maiestati tuae nonnihil decedere putas, si cum finitimo Principe agens,


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License