Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Querela pacis IntraText CT - Text |
|
|
[XXVIr] et fortasse cognato, aut affini, fortassis alias bene de te merito, de tuo iure decedas aliquantulum. At quanto humilius deiicis maiestatem tuam, dum Barbaris cohortibus, et infimae sceleratorum feci, numquam explendae, auro subinde litare cogeris, dum ad Cares vilissimos simul ac nocentissimos blandus ac supplex mittis legatos, dum tuum ipsius caput, dum tuorum fortunas illorum credis fidei, quibus nihil est neque pensi, neque sancti? Quod si quid iniquitatis videbitur habere pax, cave sic cogites, hoc perdo, sed tanti pacem emo.
At dixerit argutior aliquis, Facile donarim, si res ad me privatim pertineat. Princeps sum, negotium publicum, velim nolim, ago. Non facile bellum suscipiet, qui nihil nisi publicum spectat. Atqui contra videmus omnes fere belli causas ex his rebus nasci, quae nihil ad populum pertineant. Vis hanc aut illam ditionis partem vindicare, quid istud ad populi negotium? Vis ulcisci qui filiae renunciavit, quid hoc ad Rempublicam? Haec expendere, haec perspicere, vere sapientis, vereque magni est Principis. Quis umquam aut latius imperavit, aut splendidius Octavio Augusto? At is cupiebat etiam deponere imperium, si quem vidisset Reipublicae magis salutarem Principem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |