Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Querela pacis IntraText CT - Text |
|
|
[XXVIv] Merito laudata est ab egregiis auctoribus vox illa cuiusdam Imperatoris, Pereant, inquit, filii mei, si quis alius melius sit Reipublicae consulturus. Hos animos Reipublicae praestiterunt homines impii, quod ad Christi religionem attinet: et Christiani Principes usque adeo vilem ducunt populum Christianum, ut gravissimo orbis incendio privatas suas cupiditates vel ulcisci velint, vel explere?
Iam audio quosdam ita tergiversantes, ut negent se tutos esse posse, nisi vim improborum acriter propellant. Cur igitur inter innumeros Imperatores Romanos, soli Antonini, Pius et Philosophus, petiti non sunt? Nisi quod nemo tutius regnat, quam qui paratus est et deponere utpote quod Reipublicae gerat, non sibi. Quod si nihil vos movet, neque naturae sensus, neque pietatis respectus, neque tanta calamitas, certe Christiani nominis probrum animos vestros in concordiam redigat. Quota mundi portio tenetur a Christianis? Atque haec tamen est illa civitas in edito monte sita, spectaculum facta Deo et hominibus. At quid sentire putandum est, quid loqui, quae probra in Christum evomere Christiani nominis hostes, ubi vident Christianos sic inter sese concertare, levioribus de causis quam Ethnici, crudelius quam impii, machinis tetrioribus quam ipsi? Quorum inventum est bombarda? Nonne Christianorum? Et quo res sit indignior, his induuntur Apostolorum nomina, |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |