Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XXVIIv]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XXVIIv] Multis malis per se obnoxia est vita mortalium, magnam molestiae partem adimet concordia, dum mutuis officiis alius alium aut consolatur, aut iuvat. Si quid boni obtinget, id tum suavius tum communius reddet concordia, dum amicus impertit amico, et benevolus benevolo gratulatur. Quam frivola sunt, quamque mox peritura pro quibus inter vos tumultus est. Mors omnibus imminet, non minus Regibus quam plebeiis. Quos tumultus ciet animalculum, mox fumi in morem evaniturum? In foribus adest aeternitas. Quorsum attinet, pro rebus istis umbraticis perinde moliri, quasi vita haec esset immortalis? O miseros, qui felicem illam piorum vitam non credunt, aut non sperant: impudentes qui sibi pollicentur e bellis ad eam iter esse, cum illa nihil sit aliud quam ineffabilis quaedam felicium animorum communio, cura iam ad plenum continget, quod Christus tam enixe rogaverat Patrem coelestem, ut sic inter se iungerentur illi, quemadmodum ipse Patri iunctus est. Ad hanc summam concordiam qui possitis esse idonei, nisi eam interim pro virili meditemini? Ut non subito ex spurco helluone fit Angelus, ita non subito ex bellatore sanguinario, martyrum et virginum socius. Eia satis iam superque fusum est Christiani, si parum est humani sanguinis, satis in mutua debacchatum exitia, satis hactenus Furiis Orcoque litatum, satis diu quae Turcarum pascat oculos, acta est fabula. Saltem aliquando post nimium diu toleratas bellorum miserias resipiscite.


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License