Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [IIIr]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[IIIr] tot technis, tot curis, tot periculis student eiicere, tantumque malorum velint tam care emere? Si me ad istum modum spernerent ferae, levius ferrem, et in me admissam contumeliam naturae imputarem, quae ingenium immite insevisset: si mutis pecudibus essem invisa, condonarem inscitiae, propterea quod his ea vis animi negata sit, quae sola dotes meas queat perspicere. At, o rem indignam ac plus quam prodigiosam, unum animal edidit natura, ratione praeditum, ac divinae mentis capax, unum benevolentiae concordiaeque genuit, et tamen apud quantumlibet efferas feras, apud quantumvis brutas pecudes, mihi citius locus sit quam apud homines.

 

Iam tot orbium coelestium, licet nec motus sit idem, nec vis eadem, tamen iis tot iam seculis constant vigentque foedera. Elementorum pugnantes inter se vires, aequabili libramine pacem aeternam tuentur, et in tanta discordia, consensu commercioque mutuo concordiam alunt. In animantium corporibus quam fidus membrorum inter ipsa consensus, quam parata defensio mutua? Quid tam dissimile quam corpus et anima? Et tamen quam arcta necessitudine connexuerit haec duo natura, nimirum, declarat ipsa divulsio. Proinde ut vita nihil aliud est quam corporis et animae societas,




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License