[IVr] Addam quod magis
etiam mirum videatur, impii spiritus, per quos coelitum atque hominum concordia
primum dirupta est, et hodie rumpitur, tamen inter se foedus habent, suamque
illam qualemcumque Tyrannidem consensu tuentur: solos homines, quos omnium
maxime decebat unanimitas, quibusque cum primis opus est ea, neque natura tam
aliis in rebus potens et efficax concilie, nec institutio coniungit, nec tot ex
consensu profecturae commoditates conglutinant, nec tantorum denique malorum
sensus et experientia in mutuum amorem redigit. Figura communis omnium, vox
eadem, et cum caetera animantium genera corporum formis potissimum inter se
differant, uni homini indita vis rationis, quae ita sit illis inter ipsos
communis, ut cum nullo sit reliquorum animantium communis. Uni huic animanti
sermo datus, praecipuus necessitudinum conciliator: Insita sunt communiter
disciplinarum ac virtutum semina, ingenium mite placidumque, et ad mutuam
benevolentiam propensum, ut per se iuvet amari, et iucundum sit de aliis vel
gratis bene mereri, nisi quis pravis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis,
corruptus, ex homine degenerarit in belluam. Hinc est, videlicet, quod vulgus,
quidquid ad mutuam benevolentiam pertinet, humanum appellat, ut humanitatis
vocabulum non iam naturam nobis declaret, sed mores hominis natura dignos.
Addidit lacrymas, exorabilis ingenii documentum,
|