Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Querela pacis IntraText CT - Text |
|
|
[IVv] quo si quid forte inciderit offensae, et amicitiae serenitatem nubecula aliqua obfuscarit, facile redeant in gratiam. En, quot rationibus natura concordiam docuit? Nec his tamen contenta mutuae benevolentiae lenociniis, amicitiam homini non solum iucundam esse voluit, verum etiam necessariam. Eoque tum corporum, tum animorum dotes ita partita est, ut nemo sit omnium tam instructus, quin infimorum etiam officio nonnumquam adiuvetur: nec eadem attribuit omnibus, nec paria, ut haec inaequalitas mutuis amicitiis aequaretur.
Aliis in regionibus alia proveniunt, quo vel usus ipse mutua doceret commercia. Caeteris animantibus sua tribuit arma praesidiaque, quibus sese tuerentur, unum hominem produxit inermem, atque imbecillum, nec prorsus aliter tutum, quam foedere mutuaque necessitudine. Civitates reperit necessitas, et ipsarum inter se societatem docuit necessitas, quo ferarum ac praedonum vim cunctis viribus propellerent. Adeo nihil est in rebus humanis, quod ipsum sibi sufficiat. In ipsis statim vitae primordiis perisset hominum genus, |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |