Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [Vv]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[Vv] Nisi primum admirationem, deinde sensum etiam mali adimeret adsuetudo, quis crederet humana mente praeditos istos, qui sic iugibus dissidiis, litibus, bellis inter sese certant, rixantur, tumultuantur? Postremo rapinis, sanguine, caedibus, ruinis, sacra profanaque miscent omnia: nec ulla tam sancta foedera, quae illos in mutuam perniciem debacchantes queant dirimere. Ut nihil etiam accesserit, satis erat commune hominis vocabulum, ut inter homines conveniret.

 

Sed esto, nihil apud homines profecerit natura, quae plurimum valet et in belluis, itane nihil et apud Christianos valuit Christus? Parum efficax sit doctrina naturae, quae maximam vim habet in his quoque quae sensu vacant: caeterum cum hac multo praestantior sit doctrina Christi, cur ea se profitentibus non persuadet id quod unum omnium maxime suadet, nempe pacem mutuamque benevolentiam, aut saltem hanc tam impiam efferamque belligerandi insaniam dedocet? Cum hominis vocabulum audio, mox accurro velut ad animal mihi proprie natum, confidens fore ut illic liceat acquiescere: cura Christianorum audio titulum, magis etiam advolo, apud hos certe regnaturam etiam me sperans. Sed hic quoque pudet ac piget dicere: Fora, basilicae, curiae, templa sic undique litibus perstrepunt, ut nusquam apud Ethnicos aeque.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License