Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Querela pacis IntraText CT - Text |
|
|
[IXr] in arcanis litteris Deum exercituum, et Deum ultionum dici. Permultum enim interest inter Iudaeorum Deum, et Christianorum Deum, etiamsi suapte natura unus et idem Deus est. Aut si nobis quoque placent tituli veteres, age sit exercituum Deus, modo acies intelligas virtutum concentum, quarum praesidio vitia demoliuntur homines pii. Sit ultionum Deus, modo vindictam accipias, vitiorum correctionem, ut cruentas strages, quibus Hebraeorum libri referti sunt, non ad laniandos homines, sed ad impios affectus e pectore profligandos referas. Sed ut quod institutum erat, persequamur, quoties absolutam felicitatem significant arcanae litterae, pacis nomine id declarant. Velut Esaias: Sedebit, inquit, populus meus in pulcritudine pacis. Et alius: Pax, inquit, super Israel. Rursum, Esaias admiratur pedes annunciantium pacem, annunciantium bona.
Quisquis Christum annunciat, pacem annunciat. Quisquis bellum praedicat, illum praedicat, qui Christi dissimillimus est. Age iam, quae res Dei Filium pellexit in terras, nisi ut mundum Patri reconciliaret? ut homines inter se mutua et indissolubili caritate conglutinaret? postremo, ut ipsum hominem sibi faceret amicum? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |