Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [IXv]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[IXv] Mea igitur gratia legatus erat, meum agebat negotium. Atque ob id Solomonem sui typum ferre voluit, qui nobis geirehnopoios, id est, pacificus, dicitur. Quantumuis magnus erat David, tamen, quia bellator erat, quia sanguine fuerat inquinatus, non sinitur exstruere domum Domini, non meretur hac parte gerere typum Christi pacifici. Iam illud interim perpende, bellator, si profanant bella, Numinis iussu suscepta gestaque, quid facient quae suasit ambitio, quae ira, quae furor? Si pium Regem polluit effusus sanguis Ethnicorum, quid faciet tam ingens effusio sanguinis Christiani? Obsecro te Christiane Princeps, si modo vere Christianus es, contemplare tui Principis imaginem, observa quomodo regnum suum inierit, quomodo progressus sit, quomodo hinc decesserit, et mox intelliges quomodo abs te geri velit, nimirum, ut summa curarum tuarum pax sit, et concordia. Nato iam Christo, num bellicis tubis insonant Angeli? Clangorem tubarum audiere Iudaei, quibus bellare permissum est. Haec congruebant auspicia, quibus fas erat odisse inimicos: At genti pacificae longe aliam cantionem canunt pacis Angeli. Num classicum canunt? Num victorias, triumphos, trophaeaque pollicentur? Minime. Quid tandem? pacem annunciant, congruentes cum Prophetarum oraculis, et annunciant non iis,


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License