Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [Xr]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[Xr] qui caedes spirant ac bella, qui feroces ad arma gestiunt, sed qui bona voluntate propensi sint ad concordiam. Praetexant quae velint suo morbo mortales, ni bellum amarent, non sic iugibus bellis inter se conflictarentur. Age Christus ipse iam adultus, quid aliud docuit, quid aliud expressit, quam pacem? Pacis omine suos subinde salutat, Pax vobis, eamque salutandi formam suis praescribit, velut unice dignam Christianis. Atque huius praecepti non immemores Apostoli, pacem praefantur in suis Epistolis, pacem optant iis, quos unice diligunt. Rem praeclaram optat, qui salutem optat, sed felicitatis summam precatur, quisquis pacem precatur. Hanc ille toties in omni vita commendatam, vide quanta sollicitudine commendet moriturus: Diligatis, inquit, invicem sicut dilexi vos. Ac rursum: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Auditis quid relinquat suis? num equos? num satellitium? num imperium? num opes? nihil horum. Quid igitur? pacem dat, pacem relinquit: pacem cum amicis, pacem cum inimicis. Iam illud mihi consideres velim, quid a coena mystica, iam imminente mortis tempore, supremis illis precibus flagitarit a Patre. Rem opinor haud vulgarem poposcit, qui se sciebat impetraturum quidquid peteret. Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo, ut sint unum, sicut et nos. Vide, quaeso, quam insignem concordiam exigat in suis Christus:


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License