Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Querela pacis IntraText CT - Text |
|
|
[XIIv] Iam igneus ille spiritus, quid aliud est quam caritas? Nihil igne communius, citra dispendium ullum ignis igni accenditur. Vis autem cognoscere spiritum illum concordiae parentem esse? exitum vide. Erat, inquit, cunctis cor unum, et anima una.
Tolle spiritum e corpore, continuo dilabitur omnis illa membrorum compago. Tolle pacem, et perit omnis Christianae vitae societas. Tot hodie sacramentis infundi coelestem spiritum affirmant Theologi. Si verum praedicant, ubi peculiaris spiritus illius effectus, cor unum et anima una? Sin fabulae sunt, cur tantam honoris hisce rebus defertur? Atque haec sane dixerim, quo magis Christianos suorum morum pudeat, non quo sacramentis aliquid detraham. Nam quod populum Christianum Ecclesiam vocari placuit, quid aliud quam unanimitatis admonet? Qui convenit castris et Ecclesiae? Haec aggregationem sonat, illa dissidium: si pars Ecclesiae gloriaris esse, quid tibi cum bellis? si ab Ecclesia semotus es, quid tibi cum Christo? Si eadem omnes habet domus, si communem habetis Principem, si eidem militatis omnes, si sacramentis iisdem estis initiati, |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |