Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XIVr]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XIVr] Et tamen cum plus habeat ex sese malorum quam ut ferri possit, tamen maximam malorum partem ipsi sibi accersunt dementes. Tanta caecitas humanos animos occupat, ut nihil horum perspiciant. Sic praecipites aguntur, ut omnia naturae Christique vincula, omnia foedera rumpant, dissecent, diffringant. Pugnant passim atque assidue, tumultuandi nec modus, nec finis. Colliditur gens cum gente, civitas cum civitate, factio cum factione, Princeps cum Principe, et ob duorum homuncionum, qui mox velut ephemera sint interituri, seu stultitiam, seu ambitionem, res humanae sursum deorsum miscentur.

 

Missas faciam veterum bellorum tragoedias. Repetamus decem ab hinc annis acta, ubi non gentium crudelissime pugnatum est terra marique? Quae regio non Christiano sanguine commaduit? Quod flumen, quod mare, non humano cruore tinctum est? Et, o pudor, pugnant immanius, quam Iudaei, quam Ethnici, quam ferae. Quidquid bellorum Iudaeis gestum est adversus Allophylos, id Christianis gerendum erat adversus vitia, quibus nunc cum vitiis convenit, cum hominibus bellum est. Et tamen Iudaeos divina iussio ducebat ad pugnam. Christianos, si, praetextibus detractis, rem vere aestimes,




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License