[XVv] Non omnes pugnant
belluae, nec ferarum, nisi in diversum genus conflictatio est, quemadmodum et
ante diximus, saepius inculcandum, quo magis inhaereat animis. Vipera non
mordet viperam, nec lynx lyncem discerpit. Ac rursum illae cum pugnant, suis
pugnant armis, illas armavit natura: homines inermes natos, o Deum immortalem!
qualibus armis armat ira? Tartareis machinis impetunt Christiani Christianos.
Quis enim credat bombardas hominis inventum esse? Nec ille tam densis agminibus
in mutuum exitium ruunt. Quis umquam vidit decem leones cum decem tauris
congredi? At quoties viginti millia Christianorum cum totidem Christianis ferro
decertant? Tanti est laedere, tanti est haurire sanguinem fratrum. Nec illis
fere bellum est, nisi cum fames, aut cura sobolis in rabiem agit. At
Christianis quae tam levis iniuria est, ut non videatur idonea bellandi
occasio? Si faceret ista plebes, utcumque praetexi poterat inscitia. Si
iuvenes, excusari poterat aetatis imperitia. Si profani, nonnihil elevaret
atrocitatem facti personae qualitas. Nunc ab iis potissimum videmus oriri
bellorum semina, quorum consilio moderationeque populi motus componi
conveniebat. Contemtum illud et ignobile vulgus condit egregias urbes, conditas
civiliter administrat, administrando locupletat. In has irrepunt satrapae, et
ceu fuci, quod aliena partum est industria, surripiunt, et quod a plurimis bene
congestum est, a paucis male dissipatur, quod recte conditum, crudelissime
diruitur.
|