Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Querela pacis IntraText CT - Text |
|
|
[XVIr] Quod si prisca non meminerunt, repetat qui volet, secum hisce duodecim annis gesta bella, causas expendat, comperiet omnia Principum gratia suscepta, magno populi malo gesta, cum ne tantillum quidem ad populum attineret.
Iam quod olim foedum habebatur apud Ethnicos, caniciem galea premere, ut inquit ille, id apud Christianos laudi ducitur. Turpe senex miles Nasoni, et istis magnifica res est bellator septuagenarius. Imo ne Sacerdotes quidem ipsos pudet, quos olim Deus nec in sanguinaria illa et inclementi lege Moysi, voluit ullo sanguine pollui: non pudet Theologos Christianae vitae magistros, non pudet absolutae religionis Professores, non pudet Episcopos, non pudet Cardinales et Christi Vicarios, eius rei auctores ac faces esse, quam Christus tantopere detestatus est. Qui convenit mitrae et galeae? Quid pedo cum gladio? Quid Evangelico codici cum clypeo? Qui convenit pacis omine salutare populum, et orbem ad turbulentissimas pugnas concitare? pacem dare lingua, re bellum immittere? Tun eodem ore quo Christum pacificum praedicas, bellum laudas, eademque tuba Deum canis et Satanam? Tun apud concionem sacram, cuculla tectus, ad caedem incitas simplicem populum, qui ex ore tuo doctrinam exspectabat Evangelicam? Tun Apostolorum occupans locum, pugnantia doces cum Apostolorum praeceptis? An non vereris, ne quod de Christi praeconibus dictum est; |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |