Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XVIv]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XVIv] Quam speciosi pedes nunciantium pacem, nunciantium bona, nunciantium salutem: in diversum vertatur; Quam foeda lingua Sacerdotum, adhortantium ad bellum, incitantium ad mala, provocantium ad perniciem? Apud Romanos adhuc impie pios, qui Pontificium Maximum iniret, ex more confirmabat iureiurando, se manus ab omni sanguine puras servaturum, adeo ut ne laesus quidam ulcisceretur. Atque huius sacramenti fidem constanter praestitit Titus Vespasianus, Imperator Ethnicus, idque laudi datur a Scriptore Ethnico. At, o prorsus sublatam e rebus humanis frontem! apud Christianos Deo dicati Sacerdotes, et qui his quoque sanctius aliquid prae se ferunt Monachi, ad caedes, ad strages inflammant Principum ac plebis animos. Et Evangelii tubam Martis tubam faciunt, obliti dignitatis suae sursum ac deorsum cursitant, nihil non tum faciunt, tum patiuntur, dum bellum excitent: et per hos Principes alioqui fortassis quieturi, ad pugnam inflammantur, quorum auctoritate tumultuantes sedari conveniebat. Immo quod est prodigiosius, belligerantur ipsi, idque earum rerum gratia, quas et apud impios contemsere Philosophi, quarumque contemtus proprius ac peculiaris est viris Apostolicis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License