[XVIIv] Imo gignit iam
bellum Sacerdotes, gignit Episcopos, gignit Cardinales, quibus Campi Legatus,
honorificus titulus, et Apostolorum successoribus dignus habetur. Quo minus
mirum, et Martem spirant, quos Mars genuit. Et quo malum sit insanabilius,
tantam impietatem pietatis specie praetexunt. Vexilla crucem habent. Miles
impius, et nummis aliquot ad lanienam ac caedem conductus, crucis insigne
praefert, et belli symbolum est, quod solum dedocere bellum poterat. Quid tibi
cum cruce, scelerate miles? Istis animis, istis factis, dracones, tigrides, ac
lupi conveniebant. Istud signum eius est, qui non pugnando, sed moriendo vicit,
qui servavit, non perdidit, quodque cum primis admonere te poterat, cum quibus
hostibus tibi res sit, si modo Christianus es, et qua ratione vincendum sit. Tu
salutis insigne gestas, ad fratris perniciem properans, et cruce perdis eum,
qui cruce servatus est? Quid quod ab arcanis illis et adorandis sacris, nain
haec quoque pertrahuntur in castra, in quibus inprimis summa Christianorum
concordia repraesentatur, curritur in aciem, dirum ferrum in fratris viscera
stringitur, et facinoris omnium sceleratissimi, quo non aliud esse potest
impiis spiritibus gratius, Christum faciunt spectatorem, si tamen illic
dignatur adesse Christus.
|