Caput primum: De Natiuitate et educatione Principis
Christiani.
[1,1] Ubi receptum est suffragiis adscisci Principem, illic
non perinde spectandae sunt maiorum imagines, siue species corporis, aut proceritas
(quod a Barbaris nonnullis olim ineptissime factitatum legimus) atque indoles
animi mansueta placidaque: sedatum, ac minime praeceps ingenium, nec ita
concitatum, ut periculum sit, ne accedente fortunae licentia, erumpat in
Tyrannidem, et admonentem aut consulentem non ferat: nec rursus ita lentum, ut
cuiuslibet arbitrio quouis duci sese patiatur. Spectandus et
rerum usus, et aetas nec ita grauis, ut iam obnoxia sit delirationi: nec ita
uirens, ut affectibus abripiatur. Fortassis et
ualetudinis habenda nonnulla ratio, ne subinde nouus Princeps sit adhibendus,
idque non citra Reipublicae dispendium.
[1,2] In nauigatione non ei committitur
clauus, qui natalibus aut opibus aut forma caeteris antecellit, sed qui peritia
gubernandi, qui uigilantia, qui fide superat: Ita regnum ei potissimum est
committendum, qui Regiis dotibus anteit reliquos: nempe, sapientia, iustitia,
animi moderatione, prouidentia, studio commodi publici.
[1,3] Imagines, aurum, gemmae, nihilo plus habent momenti ad
ciuitatis administrationem, quam eadem nauclero conductura sint ad nauim
gubernandam.
[1,4] Quod unum oportet spectare Principem in administrando,
id unum oportet spectare populum in Principe
deligendo, nimirum, publicam commoditatem, procul ablegatis priuatis
affectibus. Quo minus integrum est mutare quem delegeris, hoc circumspectius
est deligendus, ne diutissime nos cruciet unius horae temeritas.
[1,5] Caeterum ubi nascatur Princeps,
non eligitur: quod et olim apud Barbaras aliquot nationes fieri solitum,
testatur Aristoteles, et nostris temporibus ubique fere receptum est: ibi
praecipua boni Principis spes a recta pendet institutione, quam hoc
diligentiorem etiam adhiberi conueniet, ut quod suffragiorum iuri detractum
est, id educandi studio pensetur. Proinde statim, et ab ipsis (ut aiunt)
incunabulis uacuum adhuc et rude futuri Principis pectus salutaribus
opinionibus erit occupandum. Ac protinus in puerilis animi nouale iacienda
honesti semina, quae paullatim aetate et usu rerum suppullulent ac maturescant,
et semel infixa in omnem usque uitam inhaereant. Nihil enim ita penitus insidit
et inhaerescit, ut quod primis illis inseritur annis: in quibus quid imbibamus,
cum in omnibus permultum refert, tum uero in Principe
plurimum.
[1,6]
Ubi potestas non est deligendi Principem, ibi pari diligentia deligendus erit
is, qui futurum instituat Principem. Ut nascatur probae indolis Princeps, id
uotis optandum a Superis: porro ne bene natus degeneret, sut ut parum bene
natus, educatione reddatur melior, id partim in nobis situm est. Mos erat olim
de Republica bene meritis statuas, arcus ac titulos honoris gratia ponere. At
nulli magis hoc honore digni sunt quam ii qui in recte instituendo Principe,
fidelem ac strenuam nauarint operam: nec priuatum emolumentum, sed patriae
spectarint utilitatem.
[1,7]
Omnia debet patria bono Principi. At
hunc ipsum debet ei qui rectis rationibus talem effecerit. Non aliud
aeque idoneum formandi corrigendiue Principis tempus, quam cura ipse nondum
sese Principem esse intelligit. Hoc igitur
erit diligenter occupandum, non solum hactenus, ut interim cohibeatur a
turpibus, sed etiam ut certes quibusdam uirtutum decretis imbuatur. Si tanta sollicitudine
parentes non omnino stulti, puerum educant, unius agelli successioni
destinatum: quo tandem studio curaque educari par est eum, qui non unis
aedibus, sed tot populis, tot ciuitatibus, imo qui orbi instituitur, aut magno
omnium commodo futurus uir bonus, aut magno omnium exitio futurus uir malus?
Magnificum ac praeclarum, bene gerere imperium. At non minus egregium,
efficere, ne succedat deterior: imo hoc uel praecipuum boni Principis munus
est, dare operam, ne possit esse malus Princeps. Sic imperato, quasi certes in
hoc, ne quis tui similis queat succedere: at sic interim liberos futuro parans
imperio, tamquam id agas, ut tibi succedat te melior. Nulla pulcrior egregii
Principis commendatio, quam si talem relinquat Reipublicae, ad cuius collationem
ipse parum bonus uideatur: nec poterat illius gloria uerius illustrari, quam
sic obscurata. Foedissima commendatio est, quoties deterior succedens, facit,
ut superior dura uiueret intolerabilis, iam ut probus ac salutaris desideretur.
[1,8] Bonus ac sapiens Princeps, ita
curet educandos liberos, ut illud semper meminerit, se patriae genitos, patriae
educare, non suis affectibus. Priuatum parentis affectum semper ublica uincat
utilitas. Quantumuis multas erigat statuas, quantumuis operosas tollat
substructiones, non aliud pulcrius uirtutum suarum monumentum potest relinquere
Princeps, quam filium haudquaquam degenerem, qui patrem optimum, optimis factis
repraesentet. Non moritur, qui uiuam sui reliquit imaginem. Deligat igitur ad
hoc muneris, ex uniuerso suorum numero, aut etiam adsciscat undecumque uiros
integros, incorruptos, graues, longo rerum usu, non modo praeceptiunculis
doctos, quibus et aetas conciliet reuerentiam, et uitae sinceritas
auctoritatem, et morum comitas ac iucunditas amorem ac beneuolentiam ne uel
instituentium acerbitate offensus tenellus animus, prius incipiat uirtutem
odisse quam nosse: uel rursus immodica indulgentia formantis corruptus, quo non
oportet, degeneret.
[1,9] Cum in omni institutione, tum
uero potissimum in Principis ea moderatio est adhibenda, ut praeceptoris
seueritas, aetatis premat lasciuiam, et nihilominus adiuncta morum comitas,
leniat condiatque cohibentis acrimoniam.
[1,10] Eiusmodi debet esse futuri
Principis institutor, ut (quemadmodum eleganter a Seneca dictum est) et
obiurgare norit citra contumeliam, et laudare citra adulationem quem ille simul
et reuereatur ob uitae seueritatem, et amet ob morum iucunditatem. Principum
nonnulli magna cura dispiciunt, quibus equum insignem, aut auem, aut canem
curandum tradant: nihil autem referre putant, cui filium formandum committant,
quem saepenumero talibus credunt praeceptoribus, qualibus nemo plebeius paulo
cordatior, suos liberos uelit concredere. At quid retulerat filium genuisse
imperio, nisi eumdem cures educandum imperio?
Ne nutricibus quidem quibuslibet est committendus
imperio natus, sed integris et ad id ipsum praemonitis et edoctis: nec
collusoribus quibusuis admiscendus, sed bonae uerecundaeque indolis pueris, ac
liberaliter sancteque habitis et institutis. Lasciuorum iuuenum, ebriosorum,
turpiloquorum, in primis autem adulatorum turba procul ab huius auribus atque
oculis erit arcenda, dum nondum praeceptis confirmatus animus. Cum pleraque
mortalium ingenia uergant in malum, ad haec porro nullum tam feliciter natum
ingenium, quod peruersa educatione non corrumpatur: quid nisi magnum malum
exspectes ab eo Principe, qui quocumque natus ingenio (neque enim imagines, ut
regnum, ita mentem quoque praestant) statim ab ipsis incunabulis, stultissimis
inficitur opinionibus, enutritur inter stultas mulierculas, adolescit inter
lasciuas puellas, inter collusores perditos, inter abiectissimos assentatores,
inter scurras et mimos, inter combibones et aleatores, ac uoluptatum
architectos iuxta stultos ac nequam: inter quos nihil audit, nihil discit,
nihil imbibit, nisi uoluptates, delicias, fastum, arrogantiam, auaritiam,
iracundiam, tyrannidem: atque ab bac schola mox adhibetur ad regni gubernacula.
Cum
caeterarum artium optima quaeque sit difficillima, nulla autem neque pulcrior
ars, neque difficilior, quam bene regnandi: cur ad hanc unam nullam desideramus
institutionem, sed satis esse ducimus natos esse.
[1,11]
Quaeso quid exerceant adulti nisi Tyrannidem, qui pueri nihil etiam luserunt
nisi Tyrannidem? Ut omnes boni sint, uix etiam optari potest: at non difficile
est ex tot hominum millibus unum atque alterum deligere, qui probitate
sapientiaque, praecellat, per quos compendio plurimi reddantur boni. Princeps
adolescens diu suspectam habeat suam ipsius aetatem, partim ob rerum
imperitiam, partira ob immoderatos animi impetus: caueatque ne quid magnae rei
tentet, nisi prudentium uirorum consilio, praecipue seniorum, inter quos
assidue uersari debet, ut iuuentutis impotentia, maiorum reuerentia temperetur.
[1,12]
Quisquis instituendi Principis suscepit prouinciam, illud etiam atque etiam
secum cogitet, sese rem haudquaquam uulgarem agere, sed omnium ut longe
maximam, ita longe periculosissimam. Et in primis animum adferat eo munere
dignum: neque spectet quantum Sacerdotiorum illinc possit auferre, sed qua
ratione possit patriae, suas spes ipsius credenti fidei, salutarem Principem
reddere. Cogita moderator, quantum tuae debeas patriae, quae tibi felicitatis
suae summam concredidit. In te situm est, utrum illi malis salutare quoddam
parare numen, an fatalem pestem ac luem immittere. Primum igitur sagaciter
animaduertat is, cui suum puerum in gremium dedit Respublica1 quorsum iam tum
uergat. Quandoquidem potest hoc quoque in ea aetate notis quibusdam deprehendi,
num propensior sit ad iracundiam aut arrogantiam, num ad ambitionem aut famae
sitim, num ad libidinem âut aleam, aut pecuniae studium, num ad uindictam aut
bellum, num ad impotentiam aut Tyrannidem.
Deinde qua
senserit illum procliuem ad uitium, ea primum muniat animum illius salubribus
decretis ac praeceptis accommodis, coneturque sequax adhuc ingenium, in
diuersum habitum trahere. Rursum qua deprehenderit naturam ad honesta procliuem,
aut certe ad eiusmodi uitia, quae facile detorquentur ad uirtutem, quod genus
sunt fortassis ambitio et profusio, hac magis instet, et naturae commoditatem
cultu adiuuet. Neque satis est, huiusmodi decreta tradere, quae uel a turpibus
auocent, uel inuitent ad honesta, infigenda sunt, infulcienda sunt, inculcanda
sunt, et alia atque alia forma renouanda memoriae, nunc sententia, nunc
fabella, nunc simili, nunc exemplo, nunc apophthegmate, nunc prouerbio,
insculpenda annulis, appingenda tabulis, adscribenda stemmatis, et si quid
aliud est, quo aetas ea delectatur, ut undique sint obuia, etiam aliud agenti. Vehementer inflammant generosos animos exempla
celebrium uirorum, sed multo maxime refert, quibus opinionibus imbuantur. Ab
his enim fontibus omnis uitae ratio proficiscitur. Quod si rudem puerum erimus
nacti, tum enitendum erit, ut statim quam rectissimas ac saluberrimas imbibat,
et ueluti pharmacis quibusdam, aduersus uulgarium opinionum uenena
praemuniatur. Sin obtinget plebeiis opinionibus nonnihil infectus, tum primam
oportebit esse curam, ut paullatim illis liberetur, pro reuulsis pestiferis
salutares inserendae. Nam quemadmodum apud Senecam Ariston ait, Insano frustra
praecipi, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo se gerere in
publico, quomodo in priuato, nisi prius atram bilem expuleris: ita frustra
moneas de ratione gerendi Principatus, ni prius animum falsissimis quidem
illis, sed tamen receptissimis opinionibus uulgi, liberaris.
[1,13] Nec est quod resiliat aut diffidat
institutor, si forte ferocius aut intractabilius ingenium fuerit nactus. Cum
enim nulla sit tam effera, tam immanis bellua, quae non mansuescat cura
domitoris et industria: cur existimet ullum hominis ingenium tam agreste,
tamque deploratum, quod diligenti non mitescat instituione?
[1,14]
Rursum non est quod cessandum putet, si felicius ingenium contigerit. Etenim
quo melior est soli natura, hoc magis corrumpitur, et inutilibus herbis ac
fruticibus occupatur, ni uigilet agricola. Itidem ingenium hominis, quo
felicius, quo generosius et erectius, hoc pluribus ac tetrioribus obducitur
uitiis, ni salubribus praeceptis excolatur.
[1,15]
Ea littora solemus diligentissime communire, quae uehementissimam fluctuum uim
excipiunt. Sunt autem innumerae res, quae possint Principum animos a recto
dimouere, fortunae magnitudo, rerum affluentia, luxus deliciae: libertas, qua
quidquid libet libet: exempla magnorum, sed stultorum Principum: ipsi rerum
humanarum aestus ac procellae: super omnia uero adulatio, fidei ac libertatis
fuco personata. Quo diligentius erit
optimis decretis, laudatorum Principum exemplis, aduersus haec praemuniendus.
Quemadmodum non uno supplicio dignus sit, qui fontem publicum, unde bibant
omnes, ueneno inficiat: ita nocentissimus est, qui Principis animum prauis
infecerit opinionibus, quae inox in tot hominum perniciem redundent. Si capite
plectitur, qui Principis monetam uitiarit, quanto dignior est eo supplicio, qui
Principis ingenium corruperit?
[1,16] Mature suum negotium
aggrediatur institutor, ut teneris adhuc sensibus, semina uirtutum instillet:
dum procul abest ab omnibus uitiis animus, et in quemuis sequax habitum
fingentis obtemperat digitis. Est sua et sapientiae infantia, quemadmodum et
pietati. Semper idem, sed alias aliter agendum. Iam tum infantulo, fabellis amoenis, apologis festiuis, lepidis
parabolis, insinuet, quae post grandiori sit serio praecepturus. Ubi libenter
audierit puellus Aesopicum apologum de leone muris beneficio uicissim seruato,
de columba formicae opera incolumi: ubi satis arriserit, tum praeceptor
adiiciet: eam fabellam ad Principem attinere, ne quem omnino despiciat, sed
infimae quoque plebis animos sibi benefactis studeat adiungere, quod nemo sit
adeo imbecillis, quin et per occasionem prodesse queat amicus, et nocere
inimicus, idque potentissimis etiam. Ubi satis riserit aquilam auium reginam, a
scarabaeo uilissimo insecto, pene funditus exstinctam, illud addat ad huius
exemplum, ne potentissimo quidem Principi, quantumuis humilem hostem aut
prouocandum, aut negligendum. Nam
saepenumero ingenio nocere, qui uiribus non possint.
[1,17] Ubi Phaetontis fabulam cura
uoluptate didicerit, admoneat hanc esse Principis imaginem, qui dura aetatis
calore praeceps, sed nulla adiutus sapientia, rerum habenas capessit, suo
pariter et orbis malo subuertit omnia. Ubi Cyclopis ab Ulysse exoculati
denarrata erit fabula, addat ei Polyphemo simillimum Principem, qui uiribus
quidem polleat, careat autem sapientia.
[1,18]
Quis non libenter auscultet apura et formicarum politiam? Haec ubi illecebra
descenderit in animum puerilem, tum eliciat institutor, quod ad Principis
pertineat eruditionem, uelut illud, quod Rex numquam procul auolat, alis quam
pro corporis portione minoribus, quod solus aculeo careat: admonens hoc esse
boni Principis, semper intra regni terminos uersari, et peculiarem huius laudem
esse clementiam: atque ad eumdem modum faciat et in caeteris: Neque enim est
huius instituti exempla persequi, sed rationem ac uiam indicare.
[1,19]
Si qua uidebuntur acerbiora, ea formator orationis iucunditate leniat atque
edulcet. Laudet apud alios, sed honestis ac ueris
titulis: obiurget priuatim, sed ita ut seueritatem admonitionis aliqua leniat
suauitate, praesertim si iam fuerit adultior.
[1,20] Illud ante omnia ac penitus
infigendum animo Principis, ut de Christo quam optime sentie, huius dogmata
commode collecta protinus combibat, idque ex ipsis statim fontibus, unde non
solum purius hauriuntur, uerum etiam efficacius. Hoc illi persuadeatur, quod
ille docuit ad neminem magis pertinere, quam ad Principem.
[1,21]
Magna pars multitudinis falsis ducitur opinionibus, nec secus atque hi, qui in
specu Platonico uincti desident, inanes rerum umbras pro ueris rebus
admirantur. At boni Principis partes sunt, nihil horum mirari, quae uulgus
hominum magni facit, sed omnia ueris malis, ac ueris boni metiri: nihil autem
esse uere malum, nisi quod cum turpitudine coniunctum sit: nihil uere bonum,
nisi quod cum honestate copulatum. Statim
igitur hoc agat moderator, ut uirtutem ceu rem omnium pulcerrimam ac
felicissimam, ac praecipue Principe dignam,
amet ac suspiciat. Turpitudinem ceu rem foedissimam ac miserrimam exsecretur
horreatque.
[1,22] Ne consuescat puer ille regno
destinatus, suspicere diuitias, ut rem eximiam, per fas ac nefas expetendam:
discat istos non esse ueros honores, qui uulgo uocentur. Verum honorem decus
esse, quod uirtutem et recte facta suapte sponte consequatur, et tanto
consequatur illustrius, quanto minus fuerit affectatum.
[1,23] Voluptates istas plebeias,
adeo non esse dignas Principe, et Christiano
Principe, ut uix hominem deceant. Ostendatur aliud esse uoluptatis genus, quod
sincerum ac perpetuum in omnem usque uitam homini duret. Audiat nobilitatem,
imagines, ceras, stemmata, et totam illam caduceatorum pompam, qua procerum
uulgus muliebriter intumescit, nomina esse inania: nisi quidquid est hoc nominis,
ab honesto fuerit profectum. Principis dignitatem, amplitudinem, maiestatem,
non fortunae strepitu, sed sapientia, integritate, recte factis, parandam ac
tuendam esse.
[1,24] Mortem non esse formidandam,
nec in aliis deplorandam, nisi fuerit turpis. Non enim esse feliciorem, qui
diutius uixerit, sed qui honestius. Recte
factis, non annis metiendam longaeuitatem. Neque quidquam ad hominis
felicitatem interesse, quam diu uiuat, sed quam bene. Virtutem
ipsam abunde magnum sui praemium esse. Boni Principis esse munus, uel sua
morte, si fors ita res tulerit, populi commodis consulere. Nec perire
Principem, qui huiusmodi immoriatur negotio. Denique quaecumque uulgus uel
amplectitur tamquam iucunda, uel suspicit tamquam splendida, uel sequitur tamquam
utilia, sola honesti regula esse metienda. Contra quaecumque uulgus uel horret
ut acerba, uel fastidit ut humilia, uel fugit ut damnosa, non aliter esse
fugienda, nisi si fuerint cum dedecore coniuncta. Haec infigantur animo
Principis futuri, hae ceu leges sanctissimae g-kai g-akinehtoi tenello
pectusculo insculpantur. His titulis audiat laudari multos, audiat alios
diuersis reprehendi, ut iam tum adsuescat ex optimis rebus ueram sperare
laudem, et ex uere turpibus ignominiam detestari.
[1,25] At hic protinus reclamabit ex
aulicis istis nugonibus quispiam, quauis muliere tum stultior, tum corruption:
Tu Philosophum nobis formas, non Principem. Imo Principem fingo, cum tu pro
Principe uappam malis tuf similem. Ni Philosophus fueris, Princeps esse non
potes, Tyrannus potes. Principe bono nihil est melius, Tyrannus eiusmodi bellua
est, ut non sit aliud sub sole portentum, neque noxium aeque, neque magis
inuisum omnibus. Ne putaris temere dictum a Platone, et a laudatissimis
laudatum uiris, ita demum beatam fore Rempublicam, si aut philosophentur
Principes, aut Philosophi capessant Principatum. Porro Philosophus is est, non qui Dialecticen aut Physicen calleat: sed
qui contemptis falsis rerum simulacris, infracto pectore, uera bona et perspicit
et sequitur. Vocabulis diuersum est, caeterum re idem, esse Philosophum et esse
Christianum.
[1,26] Quid stultius quam his artibus
metiri Principem, si belle saltitet, si dextre ludat aleam, si gnauiter
potitet, si fastu turgeat, si regaliter expilet populum, si caetera faciat,
quae nos pudet referre,' cum quosdam haud pudeat facere? Quantopere Principem
uulgus studet abesse a cultu uictuque plebeio, tantopere uerus Princeps debet
abesse a sordidis opinionibus ac studiis uulgi: imo solum hoc sordidum, uile,
seque indignum ducat, cum plebecula sentire, cui numquam optima placuerunt.
[1,27] Cogita, quaeso, quam sit
absurdum gemmis, auro, purpura, satellitio, reliquisque corporis ornamentis, cerfs
et imaginibus, planeque bonis non tuis, omneis tanto interuallo superare, ueris
animi bonis multis e media fece plebis inferiorem conspici. Princeps qui
gemmas, aurum, purpuram, ac reliquam fortunae pompam ciuibus suis ostentat,
quaeso, quid aliud quam suos id suspicere mirarique docet, unde omnium ferme
maleficiorum sentina nascitur, quae Principum legibus puniuntur? In aliis
frugalitas aut mundicies uel inopiae tribui potest, uel parsimoniae, si quis
iniquius interpretetur. At eadem in Principe nihil aliud esse potest, quam
temperantiae documentum, cum is rebus modice utitur, cui quantum libet, tantum
suppetit. Qui conuenit eumdem irritare uitia, qui punit admissa? Et nonne
turpissimum sit, si quis ea sibi permittat, quae uetet ab aliis fieri? Si te uoles
excellentem Principem ostendere, uide ne quis te propriis superet bonis,
sapientia, animi magnitudine, temperantia, integritate. Sin tibi uisum erit cum
aliis certare Principibus, non ita te superiorem existimes, si quam illis
ditionis partem ademeris, aut copias fuderis: sed si fueris quam illi sunt
incorruptior, si minus auarus, si minus arrogans quam illi, si minus iracundus,
si minus praeceps quam illi. Principem summa decet nobilitas, Esto; uerum cum
tria sint nobilitatis genera, unum quod ex uirtute recteque factis nascitur,
proximum quod ex honestissimarum disciplinarum cognitione proficiscitur,
tertium quod natalium picturis et maiorum stemmatis aestimatur, aut opibus:
cogita quam non conuertie Principem infimo genere nobilitatis intumescere, quod
sic infimum est, ut nullum omnino sit, nisi et ipsum a uirtute fuerit
profectum: summum illud negligere, quod ita summum est, ut solum optimo iure
possit haberi. Si clarus uideri studes, ne ostentes sculptas aut coloribus
adumbratas imagines: in quibus si quid uerae laudis est, id pictori debetur,
cuius ingenium et industriam arguunt. Quin potius uirtutis monumenta moribus
exprimito. Si caetera desint, uel ipsa tuae celsitudinis ornamenta monere te
possunt officii. Quid sibi uult unctio, nisi summam in Principe lenitatem ac
mansuetudinem, quod fere magnae potentiae comes esse soleat crudelitas? Quid
aurum indicat, nisi singularem sapientiam? Quid gemmarum fulgor, nisi uirtutes eximias minimeque plebeias? Quid ardens purpura, nisi
summam erga Rempublicam caritatem? Quid sceptrum, nisi tenacem iustitiae
animum, et nullis auocamentis a recto deflectentem? Caeterum ab hisce rebus si
quis longissime absit, ei non ornamenta sunt haec symbola, sed uitiorum
exprobramenta. Si torques, si sceptrum, si purpura, si satellitium Regem
faciunt, quid tandem uetat pro Regibus haberi tragoediarum histriones, qui
iisdem ornati prodeunt in scenam? Vis scire,
quid Principem ab histrione secernit? nempe animus Principe
dignus, hoc est, in Rempublicam paternus. Hac lege populus in tua iurauit
uerba. Diadema, sceptrum, trabea, torques, baltheus, in bono Principe
uirtutum aut insignia sunt, aut symbola: in malo, uitiorum notae.
[1,28] Quo turpius est, hoc magis
erit cauendum, ne talis sit Princeps, quales olim fuisse permultos legimus, et
utinam hodie nullos uidere sit: quibus si Regium detraxeris ornatum, et
aduentitiis nudatos bonis, ad suam cutem redegeris, iam nihil relinquas,
praeter egregium aleatorem, inuictum potorem, acrem expugnatorem pudicitiae,
uaferrimum impostorem, insatiabilem expilatorem, periuriis, sacrilegiis,
perfidiis, omnique facinorum genere coopertum hominem.
[1,29] Quoties uenit in menteur te
Principem esse, pariter succurrat et illud, te Christianum esse Principem: ut
intelligas te a laudatis quoque Ethnicorum Principibus tantum oportere abesse,
quantum abest ab Ethnico Christianus. Neque uero putes securam ac delicatam
Christiani professionem, nisi forte leue putas sacramentum, quod aeque cum
omnibus in baptismo iurasti, semel omnibus renunciare quae Satanae placent, et
Christo displicent. Displicent autem quaecumque ab Euangelicis decretis
abhorrent. Sacramenta Christi tibi cum aliis communia sunt, et doctrinam non
uis esse communem? In Christi uerba iurasti, et in Iulii aut Alexandri Magni mores
digrederis? Praemium tibi postulas esse commune, et illius decreta nihil ad te pertinere putas?
[1,30] At rursum ne putaris Christum
situm esse in cerimoniis, hoc est, in praeceptis dumtaxat utcumque seruatis et
Ecclesiae constitutionibus. Christianus
est, non qui lotus est, non qui unctus, non qui sacris adest, sed qui Christum
intimis complectitur affectibus, ac piis factis exprimit. Caue ne quando sic
tecum cogites, cur ista mihi canuntur? non sum priuatus, non sum Sacerdos, non
sum Monachus: sed illud cogita, Christianus sum et Princeps. Christiani est, ab
omni turpitudine prorsus abhorrere. Principis est, integritate prudentiaque
caeteros antecellere. Si hoc a tuis exigis, uti leges tuas cognoscant, et
cognitas seruent: multo magis a te ipso debes exigere, ut Christi Imperatoris
tui leges ediscas et obserues.
[1,31] Si iudicas infame crimen, et
cui nullum supplicium par inueniri possit, ab Imperatore desciscere, qui semel
in illius uerba iurarit: cur ipse tibi ignoscis, lusum ac iocum existimans,
quoties edicta Christi negligis, in cuius uerba iuratum est in baptismo, cui
nomen dedisti, cuius Sacramentis adactus es, et auctoratus? Si haec serio
fiunt, cur pro ludo ducimus? sin ludus est, cur Christi titulo gloriamur? Mors
aequa est omnibus, mendicis iuxta ac Regibus. At post mortem iudicium haud
aequum est omnibus, in quo cum nullis seuerius agetur, quam cum potentibus.
[1,32]
Ne putaris te Christum satis tibi demeriturum, si classem miseris in Turcas, si
sacellum aut monasteriolum exstruxeris. Non alio officio potes magis tibi
conciliare Deum, quam si populo salutarem praestes Principem. Caue, ne te
fallant adulantium uoces, qui ita dictitant, huiusmodi praecepta non ad Principes,
sed ad Ecclesiasticos, quos uocant, pertinere. Princeps non est Sacerdos,
fateor, et ideo non consecrat corpus Christi: non est Episcopus, ac proinde non
concionatur apud populum de Christi mysteriis, nec administrat Sacramenta. Non est professus institutum diui Benedicti, et ob id
non gestat cucullam. Verum quod his omnibus maius est, Christianus est. Non
Francisci, sed ipsius Christi institutum professus est, ab hoc candidam accepit
uestem. Cura caeteris Christianis certet oportet, si cum caeteris tanta sperat praemia. Aut tua crux
tibi quoque tollenda est, aut non agnoscet te Christus. Quae tandem mea crux
inquies? Dicam, dura quod rectum est sequeris, dura nemini uira facis, neminem
expilas, nullum uendis magistratum, nullo munere corrumperis: nimirum, minus
habebit tuus fiscus. Contemne fisci detrimentum, dummodo lucrum facias
iustitiae. Ad haec dum modis omnibus Reipublicae consulere studes, sollicitam
agis uitam, fraudas aetatem ac genium tuum uoluptatibus, maceras te uigiliis ac
laboribus. Neglige et oblecta te conscientia recti. Item dum ferre mauis
iniuriam quam magno Reipublicae detrimento ulcisci, fortasse decedit nonnihil
imperio tuo: feras, illud abunde magnum lucrum ducens, quod paucioribus
nocueris. Sollicitant animum tuum priuati affectus, quod genus, ira contumeliis
commota, aut uxoris amor, aut inimici odium, aut pudor, ut facias quod abhorret
a recto, et quod ex usu Reipublicae non sit: uincat honesti respectus, uincat
utilitas publica priuatos animi motus. Denique non potes tueri regnum, nisi
uiolata iustitia, nisi magna sanguinis humani iactura, nisi religionis ingenti
dispendio: depone potius ac cede tempori. Non potes succurrere rebus tuorum,
nisi uitae tuae periculo: Publicam salutem antepone uitae. At dum haec agis,
quae uere Principis sunt Christiani, erunt fortassis qui te stupidum dicant,
parumque Principem. Obfirma animum, ut malis esse uir
iustus quam Princeps iniustus. Vides, opinor, quam nec Regibus summis desit sua
crux, si quod oportet, ubique rectum sequi uelint.
[1,33] In aliis nonnihil conceditur
adolescentiae, aliquid donatur senectuti: error illi, huic otium et cessatio.
At qui Principis munus suscepit, quandoquidem omnium agit negotium, nec
adolescentem esse licet, nec senem: propterea quod non nisi magno plurimorum
malo errat, nec sine grauissima pernicie cessat in officio.
[1,34] Miseram prudentiam dixere
ueteres, quae rerum experimentis comparatur, propterea quod hanc suo quisque
malo consequitur. Hanc igitur oportet quam longissime abesse a Principe: quae
ut serius, ita non sine immensis totius populi malis contingit.
[1,35]
Si recte dixit Africanus, indignam uiro sapiente uocem esse, non putaram:
quanto magis indigna uidebitur Principe: quae cura ipsi magno, tum nimio
constat Reipublicae? Semel fortasse temere susceptum bellum a iuuene belli
imperito, durat in annum uigesimum. Quantum hinc malorum omnium mare? Tandem
resipiscens, nimium sero dicit, non putaram. Semel ad priuatos affectus, aut ad preces aliquorum, corruptos instituit
magistratus, qui totam Reipublicae disciplinam subuertunt. Sentit
tandem, et non putaram, inquit. At ista prudentia nimio emetur patriae, si
tanti caetera omnia erunt emenda.
[1,36] Proinde Principis animus ante
omnia decretis ac sententiis erit instruendus, ut ratione sapiat, non usu.
Porro rerum experientiam, quam aetas negauit, seniorum
consilia supplebunt.
[1,37] Ne tibi putes licere quidquid
libuerit, quod stultae mulierculae et adulatores solent Principibus occinere
uerum ita temet ipsum instituas, ut non libeat nisi quod licet, imo nec hoc
tibi licere credas, quod licet priuatis. Quod in aliis error est, in Principe
flagitium est.
[1,38] Quo tibi plus licet per alios,
hoc minus ipse tibi permittas oportet, et hoc in te ipsum sis seuerior, quo
magis indulgent omnes, ipse tibi sis censor acerrimus, etiam cum applauserint
omnes. Tua in conspicuo uita est, latere non potes: aut magno omnium bono,
bonus sis necesse est, aut magna omnium pernicie malus. Quo plus honorum tibi
defertur ab omnibus, hoc impensius operam da, ne deferantur indigno. Ut nullus
par meritis honos aut gratia rependi potest bono Principi, ita contra, malo
nullum satis meritis dignum supplicium.
[1,39]
Ut nihil est in rebus humanis sapiente bonoque Monarcha magis salutare, ita e
diuerso, stulto maloque nihil potest exsistere pestilentius. Nullius
pestilentiae neque citius corripit, neque latius serpit contagium, quam mali
Principis. Contra non alia breuior aut efficacior ad corrigendos populi mores
uia, quam Principis incorrupta uita. Vulgus nihil imitatur lubentius, quam quod
a suo Principe fieri conspexerit. Sub aleatore passim luditur alea, sub bellaci
bellaturiunt omnes, sub comessatore luxu diffluunt, sub libidinoso
lenocinantur, sub crudeli deferunt et calumniantur. Euolue ueterum historias,
reperies semper eiusmodi fuisse seculi mores, cuiusmodi fuerat Principis uita.
Nullus cometes, nulla uis fatalis sic afficit res mortalium, ut uita Principis
rapit ac transformat mores et animos ciuium. Plurimum ad id habent momenti
studia moresque Sacerdotum et Episcoporum, fateor, sed multo magis Principum:
nam illos citius calumniantur homines, si forte mali fuerint, quam imitantur si
boni sint. Quemadmodum Monachi non admodum incitant ad imitationem sui, si pii
sint, quod id modo praestare uideantur, quod profitentur. Caeterum si impii,
uehementer offendunt omnium animos. Ad Principis autem aemulationem nemo non
exstimulatur. Princeps uel ob hoc ipsum cauere debet, ne malus sit, ne tam
multos exemplo suo reddat malos. Et uel ob hoc studebit esse bonus, quo tam
multos efficiat meliores.
[1,40]
Princeps salutaris, ut erudite dictum est a Plutarcho, uiuum quoddam est Dei
simulacrum, qui simul et optimus est et potentissimus, cui bonitas hoc
praestat, ut omnibus prodesse uelit, potentia, ut quibus uelit, possit quoque.
E diuerso malus ac pestilens Princeps, mali Daemonis imaginem repraesentat, cui
multum adsit potentiae cura summa malitia coniunctum. Quidquid habet uirium, id
omne consumit ad calamitatem humani generis. An non huiusmodi quidam orbis
malus genius fuit Nero, an non Caligula, an non Heliogabalus? quorum non solum
omnis uita pestis quaedam mundi fuit, sed ipsa etiam memoria publicae mortalium
exsecrationi est obnoxia.
[1,41]
At tu qui Christianus etiam es Princeps, cura audis aut legis te Dei simulacrum
esse, te Dei uicarium esse, caue ne quid hinc intumescas animo: quin potius ea
res te magis sollicitum reddat, ut respondeas archetypo tuo, pulcerrimo quidam
illi, sed quod adsequi sit difficillimum, non adsequi turpissimum.
[1,42] Theologia Christianorum tria
praecipua quaedam in Deo ponit, summam potentiam, summam sapientiam, summam
bonitatem. Hunc ternarium pro uiribus absoluas oportet.
[1,43]
Nam potentia sine bonitate mera Tyrannis est: sine sapientia, pernicies, non
regnum. Primum igitur des operam, ut quandoquidem potentiam fortuna dedit, quam
maximam sapientiae uim tibi compares, ut unus omnium optime quid expetendum,
quidue fugiendum sit, perspicias, deinde ut quam maxime prodesse studeas
omnibus, nam id est bonitatis. Potestas autem ad hoc potissimum tibi seruie, ut
quantum cupis prodesse, tantumdem et possis, imo plus uelis quam possis. Porro
nocere hoc minus uelis, quo magis potes.
[1,44]
Deus amatur a bonis omnibus, non timetur nisi a malis, hoc dumtaxat genere
timoris, quo quis timet, ne sibi noceatur: Ita bonus Princeps nulli debet esse
formidabilis, nisi sontibus ac scelerosis: at ita rursus, ut his quoque spes
ueniae reliqua fiat, si modo fuerint sanabiles: ex aduerso, Cacodaemon amatur a
nemine, formidatur ab omnibus, praecipue bonis: nam malis cum illo conuertit:
Ita Tyrannus optimis quibusque maxime est inuisus, et nullus est ab hoc minus
alienus, quam qui pessimus est.
[1,45]
Perspexisse uidetur haec diuus ille Dionysius, qui treis fecit hierarchias, ut
quod Deus est inter Coelitum ordines, id Episcopus sit in Ecclesia, id Princeps
in Republica. Illo nihil melius, et ab eo uelut a fonte manat in alios,
quidquid boni possidet. Vehementer igitur absurdum uideatur, si ab eo maxima
Reipublicae malorum pars oriatur, ubi fontem bonorum oportebat esse.
[1,46] Populus suapte natura
tumultuatur, magistratus facile corrumpit aut auaritia aut ambitio. Una
superest ueluti sacra ancora, incorruptus Principis animus: quod si is quoque
stultis opinionibus, prauisque affectibus uitiatus est, quae tandem potest esse
Reipublicae spes?
[1,47]
Deus cum sit in omnia beneficus, ipse nec eget ullius officio, nec requirit
beneficium: Ita uere magni Principis est, ut aeterni Principis imaginem
referentis, uel gratis bene mereride omnibus, nullo uel emolumenti uel gloriae
respectu. Deus ut pulcerrimum sui simulacrum in coelo constituit solem, ita
inter homines euidentem ac uiuam sui collocauit imaginem, Regem: At sole nihil
communius, ac caeteris item corporibus coelestibus lucem suam impertit: ita
Princeps publicis usibus maxime debet esse expositus, et natiuum sapientiae
lumen habere domi, ut etiam si quid caecutiant caeteri, numquam tamen ille
hallucinetur.
[1,48] Deus cum nullis tangatur
affectibus, tamen optime mundum administrat iudicio. Ad huius exemplum Princeps
in omnibus quae gerit, exclusis animi motibus, rationem et animi iudicium debet
adhibere. Deo nihil sublimius, ita Principem oportet ab humilibus uulgi curis,
ac sordidis affectibus quam longissime semotum esse.
[1,49]
Ut Deum omnia moderantem, nemo tamen cernit, sed sentit, idque beneficio
adiutus: ita patria non sentie Principis uires, nisi cum illius sapientia
bonitateque subleuatur. Contra Tyranni nusquam sentiuntur nisi omnium malo. Sol
cum altissime prouectus est in Zodiaco, tum tardissimi motus est: ita quo
fortuna te subuexerit altius, hoc oportet animo leniori minusque feroci esse.
[1,50]
In hoc praestanda est uera animi celsitudo, non ut nihil contumeliae pati
possis, non uti neminem feras te regnare latius, sed uti dedigneris quidquam
admittere Principe indignum.
[1,51] Cum omnis seruitus et misera
est et foeda, tum uero foedissimum simul et miserrimum seruitutis genus,
seruire uitiis aut sordidis affectibus.
[1,52] Quid, quaeso, turpius aut
abiectius, quam libidini, iracundiae, auaritiae, ambitioni, aliisque id genus
insolentissimis dominis seruire eum, qui sibi uindicat imperium in homines
liberos?
[1,53] Quam absurdum sit, cum apud
Ethnicos fuisse constet, qui maluerunt sibi necem consciscere, quam cum humani
sanguinis iactura tueri imperium, quique Reipublicae commoditatem anteposuerint
suae uitae, Christianum Principem tanta Reipublicae pernicie, uoluptatibus aut
affectibus uitiosis consulere? Cum Principatum suscipis, ne cogita quantum
accipias honoris, sed quantum oneris ac sollicitudinis, neque censum ac
uectigalium modum expende, sed curam, nec arbitreris tibi praedam obtigisse,
sed administrationem.
Nullus imperio gerendo censeur idoneus, auctore
Platone, nisi qui coactus et inuitus suscipit imperium. Quisquis enim affectat
Principis munus, is aut stultus sit necesse est, qui non intelligat quam
sollicita, quamque periculosa res sit, recte fungi Regis officio: aut adeo uir
malus, ut in animo habeat sibi gerere imperium, non Reipublicae: aut adeo
socors, ut non expendat onus quod suscipit. Oportet autem hunc qui sit idoneus
regno, simul et diligentem esse, et bonum, et sapientem.
[1,54] Quo ditionem suscipis
ampliorem, caue ne hoc tibi uideare fortunatior: sed memineris te hoc plus
curarum ac sollicitudinum in humeros recipere, ut minus iam indulgendum sit
otio, minus dandum uoluptatibus. Ii demum Principis titulo digni sunt,
non qui Rempublicam sibi, sed se Reipublicae disant. Etenim qui sibi gerit imperium, et omnia suis metitur commodis, is non
refert quibus ornetur titulis, serte re Tyrannus est, non Princeps. Ut autem
nulla pulcrior appellatio quam Principis, ita nulla inuisior, et omnium
sensibus exsecratior quam Tyranni. Hoc
interest inter Principem ac Tyrannum, quod inter propitium patrem, et immitem
dominum. Ille cupit etiam uitam liberis suis impendere: hic nihil aliud spectat
quam suum emolumentum, aut animo suo morem gerit, non suorum commodis consulit.
Neque tuo sit animo satis, si Rex aut Princeps dicaris: possederunt hos titulos
et orbis pestes Phalaris ac Dionysius: sed apud tuum ipsius animum expendito
quid sis. Vere siquidem a Seneca dictum est, Tyrannum a Rege distare factis,
non nomine.
[1,55] Id ut compendio dicam, hac
nota Principem a Tyranno distinguit in Politicis Aristoteles, quod hic suis
studet commodis, ille Reipublicae. Princeps quacumque de re deliberans, illud
semper in animo spectat, num expediat uniuersis ciuibus: Tyrannus illud
considerat, an sibi conducat. Princeps etiam suum agens negotium, tamen
potissimum suorum spectat utilitatem. Contra Tyrannus si quando bene
meretur de ciuibus, tamen hoc ipsum ad priuatam suam refert utilitatem. Qui
suos eatenus curant, quatenus expedit propriis commoditatibus, ii non alio loco
ciues suos habent, quam uulgus hominum equos et asinos. Nam hos quoque curant
illi, sed omnem curationem suis, non illorum usibus metiuntur. Caeterum qui
rapacitate deglubunt populum, aut crudelitate laniant, aut ob ambitionem suam
periculis omnibus obiiciunt, ii peiore loco ciues habent liberos, quam uulgus
empta iumenta, aut lanistae sua mancipia.
[1,56]
Curabit igitur qui Principem instituit, nominum etiam ipsorum odium instillare
futuro Principi, tyrannidis ac dominii: frequenter exsecrans humano generi
detestata uocabula, Phalaridis, Mezentii, Dionysii Syracusani, Neronis,
Caligulae, Domitii, qui Deus ac Dominus dici uoluerit.
[1,57]
Contra si qua sunt exempla bonorum Principum, qui uehementer absint ab imagine
Tyranni, ea cura fauore et laude crebro studeat proponere. Deinde utriusque
uelut imaginem quamdam depingat, et quoad poterit, oculis animoque
repraesentet, Regis ac Tyranni: ut ad illam magis inflammetur, ab bac
uehementius abhorreat.
[1,58]
Deliniet igitur coeleste quoddam animal, Numini quam homini similius, omnibus
uirtutum numeris absolutum, omnium bono natum, imo datum a Superis subleuandis
rebus mortalium, quod omnibus prospiciat, omnibus consulat: cui nihil sit
antiquius, nihil dulcius Republica, cui plus quam paternus sit in omneis
animus, cui singulorum uita carior sit quam sua: quod nocteis ac dies nihil
aliud agat nitaturque, quam ut optime sit omnibus: apud quem praemia parata
sint bonis omnibus, malis uenia, si modo sese ad frugem meliorem referant: quod
adeo gratis cupiat de ciuibus suis bene mereri, ut si necesse sit, non dubitet
suo periculo illorum incolumitati consulere: quod patriae commodum, suum ducat
esse lucrum: quod semper uigilet, quo caeteris liceat altum dormire: quod sibi
nullum relinquat otium, quo patriae liceat in otio uitam agere: quod se iugibus
curis discruciet, quo ciuibus suppetat tranquillitas: a cuius unius uirtute
publica pendeat felicitas: et hanc admoneat esse ueri Principis imaginem. Ex
aduerso subiiciat oculis, immanem quamdam ac tetram belluam e dracone, lupo,
leone, uipera, urso, similibusque conflatam portentis, undique sexcentis
armatam oculis, undique dentatam, undique metuendam, aduncis unguibus, uentre
insatiabili, humanis saginatam uisceribus, humano sanguine temulentam, quae
peruigil omnium fortunis uitaeque immineat, infensam omnibus, sed praecipue
bonis, fatale quoddam totius orbis malum, quam exsecrentur et oderint uniuersi,
qui bene uelint Reipublicae: quae nec ferri possit ob immanitatem, nec tolli
sine magna urbis ruina, ob praesidiis et opibus armatam malitiam. Et hanc esse
Tyranni imaginem, aut si quid hac quoque fingi possit odiosius. Huiusmodi
portentum erat Claudius, huiusmodi Caligula: huiusmodi Poetarum quoque fabulae
fingunt Busyridem, Pentheum ac Midam, quorum nomina iam in publicum generis
humani odium abiere.
[1,59]
Tyranno propositum est sequi quidquid animo collibuit, Regi contra, quod rectum
sit et honestum. Tyranni praemium diuitiae, Regis honos, qui uirtutem
consequitur. Tyrannus administrat metu, dolo, ac malis artibus, Rex sapientia,
integritate, beneficentia. Tyrannus sibi gerit imperium, Rex Reipublicae.
Tyrannus barbarico satellitio et conductitiis latronibus tuetur incolumitatem
suam: Rex se sua erga ciues beneficentia, et ciuium erga se beneuolentia satis
tutum putat. Tyranno suspecti sunt et inuisi
quicumque ciuium uirtute, prudentia, aut auctoritate pollent: At hos Rex, ut adiutores
et amicos potissimum amplectitur. Tyrannus aut stupidis delectatur, quibus
imponat: aut sceleratis, quibus ad suae Tyrannidis praesidium abutatur, aut
adulatoribus, a quibus audiat, quod libenter facit. Contra Regi
sapientissimus quisque gratissimus est, cuius consilio possit iuuari: quo
quisque melior est uir, hoc pluris facit, quod huius fidei tuto possit credere:
et liberos amat amicos, quorum consuetudine reddatur melior. Et Regum et
Tyrannorum multae sunt manus, multi oculi, sed longe diuersa membra. Tyrannus
hoc agit, ut ciuium opes ad paucos, eosque pessimos conferantur, et attenuatis
suorum uiribus, suam communiat potentiam: Rex hoc maxime in suo fisco esse
ducit, quod in aere sit ciuium. Tyrannus hoc
agit, ut omnes sibi legibus aut delationibus habeat obnoxios. Rex libertate
ciuium delectatur. Tyrannus metui studet, Rex amari. Tyrannus nihil aeque
suspectum habet, atque ciuium bonorum, et ciuitatum concordiam, qua praecipue
gaudent boni Principes. Tyrannus gaudet inter
ciues factiones ac dissidia serere, et simultates forte fortuna obortas,
diligenter alit ac prouehit, atque his rebus ad suae Tyrannidis communitionem
abutitur. At hoc unicum Regi studium est, ciuium concordiam alere, et si quid
ortum fuerit dissensionis, continuo rem inter eos componere, nimirum, qui
intelligat hanc esse grauissimam rerum publicarum pestem. Tyrannus, si senserit
florere Rempublicam, repertis titulis, aut immissis etiam hostibus, bellum
excitat, ut hac occasione uires suorum attenuet. Contra, Rex omnia facit ac patitur,
quo pacem publicam reddat perpetuam, intelligens ex bello semel omnia
Reipublicae mala proficisci. Tyrannus leges, constitutiones, edicta, foedera,
denique sacra profanaque ad sui capitis tutelam aut instituit, aut pertrahit.
Rex haec omnia publico metitur bono.
[1,60] Huiusmodi plurimae sunt Tyranni
uel notae uel artes, quas Aristoteles in libris Politicis fusius exsequitur.
Verum harum omnium summam in tria contrahit. Primum, ait, Tyranno studium esse, ne uelint, aut ausint ciues aduersus
Tyrannidem insurgere. Proximum, ne sibi inter se fidant. Tertium, ne quid
possint nouarum rerum moliri. Primum efficit, dum modis omnibus agit, ut
ciuibus quam minimum sit animi, minimumque sapientiae, dum eos seruiliter
habet, et aut sordidis addictos officiis, aut delationibus obnoxios, aut
uoluptatibus effoeminatos. Scit enim generosos et erectos animos indigne ferre
Tyrannidem. Secundum efficit, dum agit, ut ciues inter se dissideant mutuis
odiis, et alius alium deferat, ipse interim sucrum malo potentior. Tertium
adsequitur, dum opes, et auctoritatem suorum, et maxime bonorum uirorum modis
omnibus attenuat: eo quod nemo sanus aggredi uelit, quod desperet posse
confici.
[1,61] Ab his omnibus studiis
Princeps quam longissime absit oportet, imo prorsus g-ek g-diametrou, quod dici
solet, dissideat, praesertim Princeps Christianus. Etenim si talem pinxit
Aristoteles, primum Ethnicus, deinde Philosophus, inter illos quoque non
perinde sanctus ac doctus, quanto magis id praestare oportet eum, qui Christi
fungatur uice?
[1,62] Quin ex ipsis mutis animantibus
Regis ac Tyranni simulacrum colligere licet. Apum Regi amplissimum cubile est,
sed id in medio, ueluti tutissimo Regi loco. Atque ipse quidem onere uacat, uerum exactor est alienorum operum. Hoc amisso
totum examen dilabitur. Praeterea insignis Regi forma est, dissimilisque
caeteris, tum magnitudine, tum nitore. Sed hac, ut inquit Seneca, nota potissimum a caeteris distinguitur: quod
cum apibus plurimum sit iracundiae, adeo ut aculeos in uulnere relinquant,
solus ipse Rex aculeo caret. Noluit illum natura nec saeuum esse, nec ultionem
magno constaturam petere, telumque detraxit, et iram eius inermem reliquit.
Exemplar hoc magnis Regibus ingens est. Iam si Tyranni quaeris imaginem,
leonem, ursum, lupum, aut aquilam cogita, quae laniatu uiuunt ac praeda: et
quoniam intelligunt sese omnium odiis obnoxia, omnium insidiis peti praeruptis
locis se continent, aut specubus et solitudinibus abdunt sese: nisi quod horum
quoque saeuitiam superat Tyrannus. Dracones, pardi, leones, caeteraque
immanitatis damnata crimine animantia, a suo genere temperant, et tuta est
inter feras similitudo morum. At Tyrannus
homo in homines, ciues in ciues potissimum feritatem suam exercet.
Quin etiam in litteris diuinis Deus Tyranni simulacrum
depinxit his uerbis: Hoc erit ius Regis, qui imperaturus est uobis: Filios
uestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et
praecursores quadrigarum suarum: ut constitue sibi Tribunos et Centuriones, et
aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum
suorum. Filias quoque uestras faciet sibi unguentarias et focarias et
panificas. Agros quoque uestros et uineas, et oliueta optima tollet, et dabit
seruis suis. Sed et segetes uestras et uinearum reditus addecimabit, ut det
eunuchis et famulis suis. Seruos etiam uestros et ancillas, et iuuenes optimos,
et asinos auferet, et ponet in opere suo. Greges quoque uestros addecimabit,
uosque eritis ei serui. Et clamabitis in die illa a facie Regis uestri, quem
elegistis uobis, et non exaudiet uos Dominus. Neque uero quemquam hoc moueat,
quod hic Regem uocat non Tyrannum. Siquidem olim Regis nomen non minus inuisum
fuit quam Tyranni. Et cura nihil sit salutarius bono Rege, cur Deus iratus hanc
imaginem proponi iussisset populo, quo uidelicet a petendo Rege deterreret.
Proinde ius Regium, ius Tyrannicum dixit. Alioqui Samuel ipse uere Regem
gesserat, tot annis sancte et incorrupte rem populi administrans. At illi non
intelligentes felicitatem suam, more gentium Regem flagitabant, qui fastu, qui
uiolentia Regem ageret. Et tamen in hac imagine quota portio malorum est, quae
nostra memoria in nonnullis etiam Christianis Principibus magno totius orbis
malo conspeximus? Accipe nunc boni Principis imaginem, quam Deus ipse in libro
Deuteronomii descripsit ad hunc modum: Cumque fuerit Rex constitutus, non
multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero
subleuatus. Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum eius, neque
argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui,
describet sibi Deuteronomium legis huius in uolumine, accipiens exemplar a
Sacerdotibus Leuiticae tribus: et habebit secum omnibus diebus uitae suae, ut
discat timere dominum Deum suum, et custodire uerba et cerimonias eius, quae in
lege praecepta sunt. Nec eleuetur cor eius in superbiam super fratres suos,
neque declinet in partem dextram uel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et
filii eius super Israel. Si Rex Hebraeus iubetur legem ediscere, quae figuras
et umbras modo iustitiae tradebat, quanto magis conuenit, ut Princeps
Christianus Euangelii dogmata teneat ac sequatur? Si non uult Regem Iudaeum
efferri supra populum suum, fratres illos appellans, non seruos, quanto minus
idem facere oportebit Christianum in Christianos, quos ipse quoque Christus
Principum omnium Monarcha, fratres appellat?
[1,63]
Audi iam quomodo Tyrannum descripserit Ezechiel: Principes, inquit, in medio
eius, quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem. Plato Principes
Reipublicae custodes appellat, ut hoc sint patriae, quod canes gregi: quod si
canes uertantur in lupos, quid praeterea sperandum est gregi? Idem alio in
loco, crudelem ac rapacem Principum leonem appellat, et alibi minatur
pastoribus, qui pascerent semet ipsos, neque gregis ullam haberent curam,
Principes sentiens, qui sibi gerunt imperium. Et Paulus de Nerone loquens, Liberatus sum, inquit, de ore leonis. Et in eamdem
ferme sententiam Solomon ille sapiens, uide quomodo Tyrannum depinxerit. Leo, inquit, rugiens, et ursus esuriens, Princeps
impius super populum pauperem. Ac rursus alibi: Cum impii sumserint
Principatum, gemet populus quasi sub seruitute deductus. Et iterum alibi Cum
surrexerint impii, abscondentur homines. Quid, quod apud Esaiam, cum Dominus
offensus populi sceleribus, comminatur, dicens, Et dabo pueros Principes eorum, et effoeminati dominabuntur eis. Nonne palam
declarat nullam acerbiorem calamitatem obuenire posse regioni, quam stultum et
impium Principem?
[1,64] Sed quid nos ista persequimur?
cum ipse Christus unicus Princeps ac Dominus omnium, clarissime discreuerit
Christianum Principem ab Ethnico? Principes,
inquit, gentium dominantur eis, et qui potestatem habent, exercent in eos:
inter uos autem non erit sic. Si Principum Ethnicorum est dominari, non est
igitur Christianorum dominium. Quid est autem quod ait, Non sic erit inter uos,
nisi, non eodem modo fieri conuenit inter Christianos, inter quos Principatus administratio
est non imperium: et regnum beneficium est, non tyrannis. Neque uero sic ipse
sibi palpetur Princeps, haec ad Episcopos pertinent, non ad me. Imo ad te
pertinent, si modo Christianus es: si Christianus non es, nihil ad te
pertinent. Neque uero te moueat: si forte conspexeris Episcopos aliquot ab hac
imagine procul abesse. Quid agant illi, uiderint ipsi: tu, quid te dignum sit,
cogita. Noli te ipsum Principem bonum existimare, si collatus cum aliis minus
malus appareas. Neque statim licere putes,
quidquid Principum uulgus factitat. Ad honesti regulam temet ipsum exige, hinc
te aestima. Et si nemo fuerit, quem uincas, ipse certato tecum, quandoquidem
istud est certamen omnium pulcerrimum, et uere inuicto Principe dignum, si
quotidie nitatur se ipso melior euadere. Si foedum est Tyranni nomen, seu
potius studium, nihilo fiet honestius, si cum multis fuerit commune. Siquidem
in rebus ipsis uis honesti sita est, non in hominum numero. Grauiter a Seneca
scriptum est, eodem loco quo ponimus latrones ac piratas, ponendos esse Reges,
latronum ac piratarum habentes animum. Hic enim solus Regem a Tyranno
distinguit, non titulus.
[1,65]
Refert in libris Politicis Aristoteles, in nonnullis Oligarchiis hunc fuisse
morem, ut inituri magistratum, conceptis uerbis iurarent in hunc modum: Plebem
odio prosequar, et pro uirili adnitar, ut illi sit male. At Princeps initurus magistratus, longe diuersa iurat
suis. Et tamen audimus quosdam tales esse erga populum, quasi iuxta morem illum
Barbaricum iurassent, se populi rebus modis omnibus hostes fore.
[1,66] Plane tyrannidem sapit,
quoties tum optime est Principi, quoties populo est pessime, et alterius
felicitas ex alterius crescit calamitate. Perinde quasi paterfamilias id agat,
ut suorum malis
ipse ditior reddatur ac potentior. Qui sibi Principis titulum uolet asserere,
et inuisum Tyranni nomen cupiet effugere, non terroribus ac minis, sed
benefactis id sibi uindicet oportet. Neque enim refert uel ab
adsentatoribus, uel ab oppressis appellari Principem, appellari patrem patriae,
si re ipsa fuerit Tyrannus. Et si maxime illi aduletur sua aetas, at non
assentabitur posteritas. Vides formidabilium olim Regum, quos uiuos nemo uel
nutu audebat offendere, quanto odio posteri celebrent malefacta, quanta
libertate detestentur ipsa etiam nomina.
[1,67]
Bonus Princeps non alio animo debet esse in suos ciues, quam bonus
paterfamilias in suos domesticos. Quid enim aliud est regnum quam magna
familia? Quid Rex nisi plurimorum pater? Excellit enim, sed tamen eiusdem est generis, homo hominibus, liber
liberis imperans, non belluis, ut recte prodidit Aristoteles.
[1,68] Quod quidem intellexisse
uidentur et uetustissimi Poetae, qui Iouem, cui totius mundi et Deorum, ut illi
loquuntur, omnium tribuunt imperium, subinde notant his uerbis, g-patehr
g-androhn g-te g-theohn g-te, id est, Pater hominumque Deumque. Et nos sic a
Christo praeceptore docti, Deum omnium haud dubie Principem, Patris uocabulo
compellamus.
[1,69] Quid autem foedius aut
exsecrabilius illa compellatione, quam apud Homerum Achilles, opinor, iacit in
Principem sibi gerentemimperium, non populo, g-dehmoboros g-basileus. Nihil
enim reperit iratus ille, quod probrosius diceret in eum, quem imperio
iudicabat indignum, nisi quod populum deuoraret. At idem Homerus, si quem Regem
honoris gratia nominat, g-poimena g-laohn solet appellare, hoc est, populi
pastorem. Plurimum autem interest inter pastorem et praedonem. Quanam igitur
fronte sibi Principis titulum uindicant, qui paucos et eos sceleratissimos e
suorum numero deligunt, per quos arte repertis praetextibus, et subinde nouatis
titulis, populi uires simul et opes exhauriunt, in suum conuerrunt fiscum, siue
quod inclementer extorserunt, aut prodigunt nequiter in uoluptatibus, aut
insumunt crudeliter in bellis: et ut quisque in his maxime ueteratorem agere
potest, ita plurimi faciunt, perinde quasi Princeps hostis sit populi, non
pater, ut is praecipue uideatur Principis rebus consulere, qui populi commodis
quam maxime officiat. Ut paterfamilias suis bonis accreuisse putat, quidquid
ulli suorum obtigerit emolumenti: ita qui uere Principis animo praeditus est,
in suo fisco putat esse, quidquid usquam ciues possident, quos sic habet sibi
caritate deuinctos ac deditos, ut nihil uereantur, uel uitam impendere Principi
suo, non modo pecuniam.
[1,70] Operae pretium fuerit audire,
quibus epithetis Iulius Pollux Commodo Caesari, cuius pueritiam instituerat,
Regem signarit ac Tyrannum. Etenim cum Regem statim Diis subiecisset, ueluti
proximum ac simillimum, g-peri g-basileohn, inquit, g-lege g-epainohn,
g-patehr, g-ehpios, g-praos, g-hehmeros, g-pronoehtikos, g-epieikehs,
g-philanthrohpos, g-megalophrohn, g-eleutheros, g-chrehmatohn g-kreittohn,
g-exoh g-pathohn, g-heautou g-kratohn, g-archohn g-hehdonohn, g-logismoh
g-chrohmenos, g-oxus, g-agchinous, g-perieskemmenos, g-euboulos, g-dikaios,
g-sohphrohn, g-theohn g-epimelehtehs, g-anthrohpohn g-kehdehmohn, g-stasimos,
g-bebaios, g-anexapathehtos, g-megalognohmohn, g-ischurognohmohn, g-energos,
g-telesiourgos, g-phrontistehs g-tohn g-archomenohn, g-sohtehr, g-procheiros
g-eis g-euergesian, g-bradus g-eis g-timohrian, g-asphalehs, g-aplanehs,
g-akribesteros g-pros g-to g-dikaion g-tsugou, g-euprosodos, g-euprosehgoros,
g-euenteuktos, g-meilichios, g-prosehnehs, g-epimelehtehs g-tohn g-hupehkoohn,
g-philostratiohtehs, g-polemikos g-men, g-ou g-philopolemos g-de, g-eirehnikos,
g-eirehnopoios, g-eirehnophulax, g-paideutikos, g-archehgos, g-kai g-archikos,
g-nomothetikos, g-eupoiein g-pephukohs, g-theoeidehs. g-polla -g-de g-estin
g-ha g-logoh g-tis g-an g-eipein g-echoi, g-kai g-ouk g-onomati.
Ea tametsi
Latinus sermo commode non possit reddere, ob Graecae linguae proprietatem,
tamen in hoc certe uertemus quo queant intelligi. Regem laudato his titulis. Pater, mitis, placidus, lenis, prouidus,
aequus, humanus, ma gnanimus, liber, pecuniae contemptor, haud obnoxius
affectibus, sibi ipsi imperans, dominans uoluptatibus, ratione utens, acri
iudicio, perspicax, circumspectus, ualens consilio, iustus, sobrius, numinum
curam agens, hominum negotia curans, stabilis, firmus, infallibilis, magna
cogitans, auctoritate praeditus, industrius, confector negotiorum, sollicitus
pro his quibus imperat, seruator, promptus ad beneficentiam, lentus ad
uindictam, certus, constans, inflexibilis, propensior ad iustitiam, semperque
attentus ad id quod de Principe dictum est, librae in morem, facilis aditu,
comis in congressu, commodus alloqui uolentibus, blandus, expositus, curam
agens suo parentium imperio, amans militum suorum, qui strenue quidem bellum
gerat, sed qui bellum non affectet, pacis amans, pacis conciliator, pacis
tenax, appositus ad emendandos populi mores, qui ducem agere norit, ac
Principem, qui leges salutares sciat condere, natus ad bene merendum, diuina
specie. Sunt autem multa quae oratione dici possint, singulis uocabulis
explicari non possint. Hactenus Pollucis sententiam expressimus. Iam si
Ethnicus moderator eiusmodi Principem deformauit Ethnico, quanto sanctius
simulacrum proponi conuenit Principi Christiano.
[1,71]
Nunc quibus coloribus Tyrannum expresserit attende. g-psegohn g-an g-ereis,
g-turannikos, g-ohmos, g-thehriohdehs, g-biaios, g-pleonektikos,
g-philochrehmatos, g-kai g-to g-tou g-Platohnos, g-erasichrehmatos, g-arpax,
g-kai g-to g-tou g-Homehrou, dehmoboros, g-huperoptehs, g-huperehphanos,
g-dusprositos, g-dusprosodos, g-gusprosehgoros, g-dusenteuktos, g-dusorgehtos,
g-dusthumos, g-emplehktos, g-tarachohdehs, g-hehdonohn g-hehttohn, g-akratehs,
g-akratohr, g-alogistos, g-misanthrohpos, g-adikos, g-aboulos, g-anisos,
g-anosios, g-vou g-kenos, g-eukolos, g-eumetabolos, g-euexapathetos g-hradios,
g-anehmeros, g-epithumiais g-endidous, g-akolastos, g-hubristhes, g-polemopoios,
g-barus, g-epachtehs, g-akathektos, g-aphorehtos.
Quorum
uerborum haec ferme sententia est: Malum Principem uituperabis ad hunc modum.
Tyrannicus, crudelis, efferus, uiolentus, occupatoralieni, auidus pecuniarum:
et quod uerbum est, apud Platonem, pecuniarum cupiens, rapax: et quod dixit
Homerus, populi deuorator, superbus, elatus,difficilis aditu, incommodus ad
conueniendum, durus ad congressum, incomis ad colloquium, male iracundus,
irritabilis, terribilis, turbulentus, uoluptatum seruus, intemperans,
immoderatus, inconsideratus, inhumanus, iniustus, inconsultus, iniquus, impius,
mente carens, leuis, inconstans, et qui facile decipiatur, male facilis,
immitis, affectibus deditus, incorrigibilis, contumeliosus, bellorum auctor,
grauis, molestus, incoercibilis, intolerabilis. Cum Deus longissime absit a
natura Tyranni, uerisimillimum est, illi nihil inuisius esse pestilente Rege:
et cum nulla bellua nocentior sit Tyranno, consentapeum est, nihil inuisius
esse mortalibus omnibus, quam malum Principem. Quis autem uel uiuere cupiat, Superis et hominibus pariter exosus et
exsecratus? Proinde Octauius Augustus, ubi sensisset caput suum crebris
coniurationibus peti, et alia oppressa, protinus alia succederet, negauit tanti
esse uiuere, ut omnibus inuisus, incolumitatem suam tot ciuium sanguine
tueretur.
[1,72] Proinde regnum, quod uirtute
administratur ac beneuolentia, non solum quietius est ac iucundius, uerum etiam
diuturnius ac stabilius: id quod ex Veterum Annalibus facile poteris cognoscere.
Nulla tyrannis tam munita fuit, quae diu constiterit. At quoties Reipublicae
status in tyrannidem degenerauit, toties in exitium properasse compertum est.
Multos timeat oportet, qui timetur ab omnibus. Et tutus esse non potest, quem
maxima pars hominum cupiat exstinctum.
[1,73] Olim qui bene gessissent
imperium, iis diuini decernebantur honores: at in Tyrannos ea lex erat, quae
nunc est in lupos aut ursos, ut praemium esset ex publico, qui publicum hostem
e medio sustulisset.
[1,74] Primitus Reges non ob aliud
constituti sunt, populi consensu, quam ob eximiam uirtutem, quam heroicam
uocant, uelut diuinae proximam, et humana maiorem. Originis
igitur suae Principes meminerint oportet, illud intelligentes, se ne Principes quidem
esse, si eo caruerint, quod primum Principes fecit.
[1,75]
Cum multae sint formae Rerumpublicarum Philosophorum omnium ferme consensus
est, saluberrimam esse Monarchiam, nimirum, ad exemplar Dei, ut rerum summa
penes unum sit, uerum ita, si is ad imaginem item Dei, sapientia bonitateque
caeteris omnibus antecellat, et nullius indigens, nihil aliud studeat, quam
prodesse Reipublicae. Quod si secus
fuerit, pessimus Reipublicae status sit oportet, ut qui pugnet cum eo qui est
optimus. Si Princeps contingat omnibus absolutus uirtutibus, optanda sit pura
ac simplex Monarchia, uerum quando id haud scio an umquam contingat, quin
potius magnum et exoptandum, si detur mediocris, ut nunc sunt res hominum,
praestiterit Monarchiam Aristocratiae et Democratiae admixtam temperari
diluique, ne quando in tyrannidem erumpat, sed quemadmodum elementa uicissim
sese librant, ita simili moderamine consistat Respublica. Quod si Princeps bene
uelit Reipublicae, sic interpretabitur, suam potestatem hac ratione, non
coerceri, sed adiuuari: sin minus, tanto magis expedit, ut sit quod unius
uiolentiam frangat ac retundat.
[1,76] Cum multa sint dominandi
genera, hominis in belluas, heri in seruos, patris in liberos, mariti in
uxorem, Regiam dominationem omnium excellentissimam iudicat Aristoteles, eamque
maxime diuinam appellat, quod ea res quiddam homine maius habere uideatur. Quod
si diuinum est agere Regem, profecto Tyrannum agere, nihil aliud sit oportet,
quod eius uicem agere, qui Deo dissimillimus est. Seruus seruo praestantior, ut
habet prouerbium, ut dominus domino potior, quod alia sit ars alia praeclarior,
alia functio alia melior.
[1,77] At Principem in optimo sapientiae
genere oportet praecellere. Ea est ratio recte administrandi Rempublicam.
Domini est iubere, serui parere. Tyrannus iubet quidquid lubuit: Princeps, quod
Reipublicae iudicarit optimum. Quinam igitur iubebit is, qui, quid sit optimum,
ignoret? imo qui pessima pro optimis habeat, uel inscitia uel affectibus
excaecatus?
[1,78] Ut oculi est uidere, aurium
audire, narium olfacere, ita Principis est populi rebus consulere. At non
potest alia re consulere, quam sapientia: ea si careat Princeps, non magis
consulet Reipublicae, quam oculus uidebit excaecatus.
[1,79] Xenophon in Oeconomico libello
scribit, diuinum potius quam humanum, imperare liberis ac uolentibus: sordidum
enim, imperare mutis animantibus, aut coactis mancipiis: at homo diuinum est
animal, ac bis liberum, primum natura, deinde legibus: ideoque summae uirtutis
est, ac plane diuinae, Regem sic temperare imperium, ut beneficium sentiat
populus, seruitutem non sentiat. Caue solum eos tuos esse putes,
quorum opera in popinis, in uenatu, in domesticis uteris ministeriis, cum
saepenumero nulli minus sint tui, sed uniuersos ciues ex aequo tuos esse
ducito. Quorum si quis omnino delectus sit, eum tibi proximum et
coniunctissimum habeto, qui uir sit optimus, qui patriae, qui Reipublicae
amantissimus. Cum uises urbes tuorum, nolito sic tecum cogitare, Tantarum rerum
dominus sum, haec omnia mei sunt arbitrii, in haec mihi licet quidquid libet.
Si uero, quod bono Principe dignum est, cogitare uoles, ad hunc cogitato modum,
Haec meae credita sunt fidei, uigilandum igitur, quo meliora reddam quam
acceperim. Cum innumeram tuorum multitudinem conspexeris, caue sic cogites, tam
multos habeo seruos: sed tot hominum millia de mea pendent sollicitudine, uni
mihi se suaque tuenda crediderunt, me ueluti parentem spectant: tot millibus
prodesse possum, si me ipsum bonum praestitero Principem: plurimum nocere, si
malum. An non igitur magnopere curandum, ne situ improbus, ne tam multis noceam
mortalibus? Cogitato semper, dominium, imperium, regnum, maiestatem, potentiam,
Ethnicorum esse uocabula, non Christianorum. Christianum imperium nihil aliud
esse quam administrationem, quam beneficentiam, quam custodiam.
[1,80]
Quod si haec quoque uocabula te delectant, at illud memineris, facito, quod ab
Ethnicis quoque Philosophis et perspectum et proditum est, non alius modi esse
imperium Princcpps in populum, quam quale est animi in corpus. Dominatur animus
corpori, quod magis sapiat quam corpus, sed dominatur magno corporis commodo
potius quam suo: et animum regnare in corpore, felicitas est corporis. Quod cor est in corpore animantis, id est Princeps in
Republica. Si cor sincerum est, quoniam sanguinis ac spirituum fons est, uitam
impertit uniuerso corpori: sin uitiatum fuerit, exitium adfert membris omnibus:
Verum ut ea pars in corpore animantis omnium postrema solet corrumpi, et in hac
extremas uitae reliquias superesse putant: ita debet Principem, si quis morbus
corripuerit populum, ab omni stultitiae lue quam integerrimum esse. Ut in
homine quod praestantius est imperat, nimirum, animus: rursum in animo quae
pars est optima, ea praesidet, nempe, ratio: et quod dominatur in uniuerso, id
omnium est optimum, nempe Deus: Ita quisquis in Republica tamquam in magno
corpore imperandi parteis occupauit, eum oportet bonitate, sapientia,
uigilantiaque caeteros anteire. Et quanto magistratus antecellunt
plebi, tanto Princeps antecedere debet magistratus. Si quid inest animo mali,
id a corporis contagio proficiscitur, quod affectibus est obnoxium. Quidquid
autem habet corpus boni, id ab animo scatet, uelut a fonte. Ut autem
praeposterum sit, ac praeter naturam, si mala ab animo manent in corpus, et
corporis bona animi uitio corrumpantur: ita uehementer absurdum fuerit, si
bella, seditiones, corrupti mores, prauae leges, corrupti magistratus, et id
genus aliae Reipublicae pestes, ab ipsis Principibus exoriantur, quorum
sapientia componi decebat motus stultitia plebis coortos. At saepenumero
uidemus ciuitates populi industria bene constitutas ac florentes, Principum
euerti culpa. Quam non Christianum est domini titulo sibi placere, quem non
pauci a Christo alieni refugerunt: et quod esse cupiebant propter ambitionem,
dici nolebant ob inuidiam. At Christianus Princeps idem esse sibi fas putabit,
uocari magnificum? Octauius Augustus, quamuis scelere occuparat imperium,
contumeliae loco ducebat uocari Dominum: et hanc appellationem a mimo delatam,
coram uniuerso populo, uultu simul et uoce renuit, uelut eo uocabulo Tyrannis
exprobraretur. Et hanc hominis Ethnici modestiam, non imitabitur Princeps
Christianus? Si dominus es tuorum omnium, illi tibi serui sint necesse est. Proinde uidendum est, ne iuxta uetus prouerbium, quot
habes seruos, totidem habeas et hostes.
[1,81] Cum natura genuerit omneis
homines liberos, et praeter naturam inducta sit seruitus, quod Ethnicorum etiam
leges fatentur, cogita quam non conueniat, Christianum in Christianos usurpare
dominium, quos nec leges seruos esse uoluerunt, et Christus ab omni seruitute
redemit. Siquidem Paulus Onesimum seruum natum, a Baptismo fratrem prioris heri
Philemonis appellat. Quam absurdum est eos pro seruis habere, quos Christus
eodem redemtos sanguine, in communem adseruit libertatem, quos iisdem tecum
alit Sacramentis, quos ad eamdem immortalitatis uocauit haereditatem: et iis
seruitutis iugum inducere, qui communem tecum habent dominum, ac Principem
Iesum Christum?
[1,82] Cum Christianorum unus sit
Dominus, cur qui huius gerunt uices, abs quouis malunt administrandi formam
petere, quam ab hoc, qui solus est totus imitandus? Ab aliis decerpere licet,
si quid forte uirtutis admixtum habent. At in hoc absolutum est omnis uirtutis
ac sapientiae exemplar. Ea quidem stultitia uidetur, sed infidelibus: nobis si uere
fideles sumus, Dei uirtus est, et Dei sapientia. Iam nolim te sic tecum
cogitare: At istud seruire est, non regnare. Imo hoc est pulcerrimum regnandi
genus, nisi forte Deum seruire existimas, qui mundum hunc gratis administrat,
cuius beneficium experiuntur omnia, cum ad illum nihil redeat praemii: nisi
animus seruire uidetur, qui cum corpore non egeat, tanto studio consulit illius
commodis: nisi oculus caeteris membris seruire putandus est, quod omnibus
prospiciat.
[1,83] Rem ita tecum expendas
licebit, si quis omneis homines, quos tuos uocas, Circes arte uertat in sues
aut asinos, nonne dices deterius factum tuum imperium? Dices, opinor. Atqui
plus iuris sit in sues aut asinos quam in homines. Licet quo lubet agere, licet
distrahere, licet interimere. Proinde deterius fecerit imperium, qui liberos
ciues uerterit in mancipia. Quo praestantius est in quod geris imperium, hoc
magnificentius ac splendidius regnas. Consulit igitur tuae maiestati, qui
ciuium libertatem ac dignitatem tuetur. Deus ipse, ne coactis imperaret, et
Angelis et hominibus liberum dedit arbitrium, quo splendidius et augustius
redderet imperium suum. Et quisquam hoc nomine sibi magnus uidetur, quod metu
adactis ciuibus, ceu pecudibus imperet?
[1,84] Ne te fugiat, quidquid in
Euangelicis aut Apostolicis litteris de tolerandis dominis, de parendo
Praefectis, de honorandis Regibus, de pendendo tributo dictum est, id ad
Ethnicos Principes esse referendum, quod ea tempestate nondum essent Principes ulli Christiani. Tolerari iubet impios
magistratus, ne quid perturbetur ordo ciuitatis, modo suo fungantur officio,
modo ne imperent impia. Honorem
exigit Ethnicus Princeps, Paulus honorem iubet dependi: uectigal exigit, uult
solui uectigal: tributum exigit, iubet dari tributum. Nihilo enim deterior fit
his rebus homo Christianus, et illi suum quoddam habent ius, neque sunt per
occasionem irritandi. At quid de Christianis addit? Vos, inquit, inter uos
nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. Alioqui num ideo Christus
debebat Caesari tributum, quia legitur soluisse didrachmum?
[1,85] Idem in Euangelio cum
insidiose rogaretur, num gens ut tum putabatur, Deo dicata, censum deberet
Caesari: nomisma iubet exhiberi, exhibitum non agnoscit, et uelut ignarus,
cuius sit imago et inscriptio sciscitatur; cum responsum esset, Caesaris esse,
malitiose tentantibus ambigue respondit, Date Caesari quae sunt Caesaris, quae
Dei sunt Deo: simul eludens insidiosam quaestionem, et per occasionem ad Dei
pietatem inuitans, cui debemus omnia. Perinde quasi dixisset: Caesari, quem
ignoro, quid debeatis, uos uideritis. Illud
potius spectate, quid debeatis Deo, cuius negotium ago, non Caesaris.
[1,86] Ne uero inter haec cuiquam
obrepat huiusmodi cogitatio; Quid igitur Principi suum ius adimis, et plus
tribuis Ethnico quam Christiano ? Imo Principi Christiano suum ius uindico. Ius
est Ethnico Principi, suos metu premere, ad seruiles operas adigere, exigere
possessionibus, expilare bonis, denique martyres facere, ius est Ethnici
Principis. Num idem uis esse Christiano? Aut ius illius imminutum uidebitur, si
minus haec illi liceant? Non perit suum ius ei qui Christiane gerit imperium,
sed aliter possidet, et quidem multo tum praeclarius, tum tutius. Id ita esse,
his argumentas colligas licebit. Primum tua non sunt quos seruitio premis,
consensus enim Principem facit. Verum ii demum uere tua sunt, qui
sponte ac uolentes tibi parent. Deinde cum metu adactos possides, ne dimidiatos
quidem possides, corporum potiris, animi abs te sunt alieni. Caeterum cum
Christiana caritas conciliat populum ac Principem, ibi tua sunt omma, quoties
res postulat. Non enim postulat bonus Princeps, nisi cum utilitas patriae
flagitat. Rursus ubi dominium est, non beneuolentia, quantumuis multum
exigatur, certe minus habet Princeps, quam cum nihil non habet. Nemo plus
impetrat, quam qui nihil imperat, sed promeretur. Ad haec honos qui Tyranno
exhibetur, ne honos quidem est, sed aut adulatio aut simulatio: nec obsequium,
sed seruitus: nec splendor est uerus, quem ostentat, sed fastus: nec potentia,
sed uis quae cuncta ueris nominibus possidet, qui Christianum agit Principem.
Nemini plus defertur honoris, quam qui non exigit honorem: nulli libentius
obsequuntur homines, quam qui non requirit obsequium: in neminem libentius
effundunt suas opes, quam in eum cui commissas sciunt ad publicam utilitatem
cum foenore redituras. Est mutuum
inter Principem ac populum commercium. Tibi populus censum debet, debet
obsequium, debet honorem. Esto, sed tu uicissim populo debes bonum ac
uigilantem Principem. Cum exigis uectigal a tuis ueluti debitum, fac prius
excutias temet ipsum, num illis officii tui uectigal persolueris. Aristoteles
negat, dominii rationem esse sitam in possidendo, sed magis in hoc, ut utare
seruis. Atqui multo minus Principatus positus est in titulis et imaginibus, in
exigendo censu, sed in consulendo.
[1,87] Cum Respublica corpus quoddam
sit ex uariis membris compactum, in quorum numero sit et Princeps ipse, licet eximium,
ea moderatione conueniet uti, ut omnibus bene sit, non ut attenuatis caeteris
unum aut alterum uegetum ac saginatum euadat. Quod si Princeps Reipublicae malis gaudet et
alitur, neque pars est Reipublicae neque Princeps, sed praedo.
[1,88] Prodidit Aristoteles seruum
uiuam esse domini portionem, si modo is uerus sit dominus. Est
autem et amicitia parti cum toto, et utilitas utrique ex altero. Id si uerum est inter herum et mancipium de lapide (ut
aiunt) emptum, quanto magis inter plebem Christianam et Principem Christianum?
Princeps qui nihil aliud cogitat, nihil aliud agit, nisi ut quam plurimum
pecuniarum a ciuibus extorqueat, ut nummorum uim quantam potest maximam
irretiat legibus, ut quam plurimo uendat magistratus et officia, quaeso, utrum
is Princeps dicendus est, an negociator, an, ut uerius dicam, praedo?
[1,89] Croesus cum uideret, urbe
capta, Cyri milites magno tumultu discursantes, rogabat, quidnam facerent. Cui
respondenti, facere eos, quod uictor exercitus solet, diripere bona ciuium:
quid, inquit, audio? An non haec iam tua sunt, qui me uicisti? Cur igitur isti tua
populantur? Hac uoce monitus Cyrus, militem a direptione coercuit. Eamdem
oportebit semper obuersari Principis animo; Haec quae extorquentur, mea sunt;
Hi qui spoliantur et atteruntur, mei sunt, quidquid in hos pecco, in me ipsum
pecco. Fac ita geras imperium, ut facile gesti queas reddere rationem: quam si
nemo exacturus est, hoc magis etiam a temet ipso debes exigere. Futurum est
enim, idque breui, ut is abs te rationem exige, apud quem nihil tibi profuerit
Principem fuisse, nisi quod tanto rigidiorem habiturus es iudicem, quanto
grandior potestas tibi fuerit commissa. Ut unus sis totius orbis Monarcha, hunc exactorem nec fallere poteris,
nec effugere, nec terrere, nec corrumpere. Postea quam te semel Reipublicae
dedicasti, iam non est tibi liberum tuo more uiuere: personam quam suscepisti,
sustineas, ac tuaris oportet. Nullus ad Olympicum certamen accedit, nisi prius
secum expenderit, quid eius certaminis lex postulet. Neque queritur sibi
molestum esse solem, aut puluerem, aut sudorem, aut si quid est aliud huius
generis: quandoquidem haec omnia cum ipsa ludi ratione coniuncta sunt. Ita qui
suscipit imperium, prius suo cum animo debet expendere, quas res Principes
officium exigat. Consulendum alienis commodis, propria negligenda. Vigilandum,
ut aliis dormire liceat. Laborandum, ut aliis liceat otiari. Summa praestanda
morum integritas, cum in aliis mediocris innocentia satisfaciat. Priuatis affectibus
omnibus exuendus est animus: et publicum gerenti negotium, nihil nisi de
publico cogitandum. Benefaciendum etiam ingratis, etiam non intelligentibus,
etiam inuitis. Haec si non placent, cur ad imperii munus accedis? aut cur forte
traditum non cedis alteri? Quod si non licet, certe in huiusmodi quempiam
reiice functionem, cuiusmodi te ipsum praestare oportebat. Apud Graecos
sapientissime dixit sapiens quidam, quae praeclara sunt eadem esse difficilia.
Proinde meminisse oportet, praestare bonum Principem, rem quidem esse omnium
multo pulcerrimam, sed eamdem omnium longe difficillimam. Neque quidquam te
moueat, si temporibus his quosdam uideris Principes ita uiuentes, ut
difficilius sit agere mediocrem patremfamilias, quam eiusmodi Principem: nec
omnino temere dictum uideatur ueteri prouerbio, aut Regem, aut fatuum nasci
oportuit. Cum igitur caeteri mortales artem quam profiteri parent, prius
adhibito studio discant, quanto maiori cura Principem oportet administrandi
rationem praediscere? Ac caeterae
quidem artes quatuor rebus potissimum constant, natura, praeceptis, exemplis,
et usu. In Principe lene ac mansuetum ingenium
requirit Plato. Nam
actes et concitatos, ut ad disciplinas quidem idoneos fatetur, ita ad
Remplublicam administrandam accommodos negat. Sunt naturae uitia, quae
institutione curaque corrigi queant. At possit obtingere ingenium uel adeo
stupidum, uel ita ferox ac uiolentum, ut in hoc formando frustra quis sumserit
operam. Neronis natura corruptior erat, quam ut sanctissimus ille praeceptor
Seneca potuerit efficere, quo minus pestilentissimus euaderet Princeps.
Praecepta statim, ut diximus, instillanda sunt, eaque digna uero Principe, et certa: et ob hanc causam Plato uoluit sero
Dialecticen attingi a custodibus, quod haec in utramque partem disserat, et
minus firmas reddat de honesto, aut inhonesto opiniones. Exemplum administrandi
potissimum ab ipso Deo petendum, et ab Homine Deoque Christo, e cuius dogmatis
praecepta quoque sumenda erunt potissimum. Exercitatio, quae postrema pars est,
non perinde tuta est in Principe; nihil enim magni sit, si citharas aliquot
obterat, qui studet bonus esse citharoedus. At graue fuerit affligi Rempublicam dum Princeps discit administrare
Rempublicam. Adsuescat quidem igitur iam inde a puero, sed quo melius iudicet,
instructus decretis, assidere consultationibus, interesse iudiciis, adesse
creandis magistratibus, audire Regum postulationes, uerum ne quid statuat, nisi
multorum iudicio comprobatum, donec aetas et usus rerum certius iudicium
pararit. Si uere dixit Homerus, non esse Principis solidam dormire noctem, cui
tot hominum millia, cui tantae negotiorum moles commissae sunt, si non sine
iudicio talem Aeneam suum fingit Virgilius, unde, quaeso, Principi sit otium,
totos fallendi dies, imo perdendi maximam uitae partem alea, choreis,
uenatibus, morionibus, et his etiam nugacioribus nugis? Subuertitur Respublica
factionibus, bellis affligitur, latrociniorum plena sunt omnia, expilationibus
immodicis plébes ad famem et laqueum adigitur. Opprimuntur ab iniquis
Proceribus tenues: corrupti Magistratus, non quod ius est, sed quod libet
faciunt, et inter haec uelut otiosus, tum aleam ludit Princeps? Non libet
dormitabundum esse, qui clauo assidet, et in tantis rerum periculis stertit
Princeps? Nullum mare tam graues habet tempestates umquam, quam omne regnum
assidue. Semper itaque Principi uigilandum est, ne quid erret, qui non nisi
plurimorum pernicie delinquit. Magnitudo
nauis, aut mercium pretia, aut uectorum numerus, haud facit elatiorem bonum
nauclerum, sed attentiorem. Ita bonus Rex, quo pluribus imperat, hoc
uigilantior esse debet, non insolentior. Si cogitaris, quantam sustineas
prouinciam, numquam deerit quod agas. Si consueris publicis delectari commodis,
numquam deerit quo oblectes animum, ut iam bono Principi non uacet ineptis
uoluptatibus otii taedium fallere.
[1,90] Quod a sapientissimis uiris praeceptum est, optimam uitae rationem esse
deligendam, non iucundissimam, quod ea quae sunt optima, consuetudo denique
soleat iucunda reddere, id Principi cum primis est faciendum. Si pictor ex
tabula belle confecta uoluptatem capit, si agricola, si olitor, si faber suis
fruitur laboribus, quid Principi debet esse iucundius, quam si contempletur
Rempublicam sua opera redditam meliorem ac florentiorem? Ut negari non potest,
operosam esse rem, bonum agere Principem, ita multo est operosius, malum agere
Principem. Longe minus habent negotii, quae naturam
et honesti rationem sequuntur, quam quae fucis et arte constant. Cum apud te
recoles, hoc bellum prudenter effugi, bene seditionem illam quam minimo
sanguine compescui, illo uiro ad magistratum adscito, probe consului
Reipublicae meoque nomini, si uere Princeps es, mirum ni ingentem animo sentis
uoluptatem. Atque ea demum uoluptas Christiano digna est Principe; huius
materiam ipse tibi quotidie benefactis suppedita, plebeias illas
oblectatiunculas uili popello relinque.
[1,91] Laudatur ab omnibus Solomon, qui cum integrum esset optare quidquid
uellet, protinus accepturus quidquid petisset, non optarit opum uim, non totius
orbis imperium, non exitium inimicorum, non insignem famae gloriam, non
uoluptates, sed sapientiam: neque quamuis sapientiam, sed eam, qua posset
regnum sibi creditum cum laude administrare. E diuerso damnatur ab omnibus
Mida, cui nihil auro fuerit antiquius. At cur aliud in historiis, aliud in uita iudicium? Optamus Principi
felicitatem, optamus uictoriam, optamus laudem, optamus longaeuitatem, optamus
opulentiam. Si uere diligimus Principem, quin illud potius optamus, quod unum
optauit Solomon? Et ne stulte uideatur optasse, hoc nomine laudatus est a Deo.
Cur nihil minus ad rem pertinere iudicamus, quam id quod solum ad rem pertinet?
Imo
non desunt qui credant hoc ipsum ad imperii functionem officere, si sapiat
Princeps. Languescit, inquiunt, animi uis, et redditur timidior. At ista
temeritas est, non audacia: stupor, non animi uigor, ob hoc nihil timere, quod
nihil iudices. Ex aliis fontibus petenda est Principis fortitudo. Ad istum
modum plurimum audent iuuenes, sed plus etiam furiosi. Salutaris est timiditas,
quae dum periculum indicat, docet uitare, quae a turpibus ac perniciosis
institutis cohibet. Plurimum perspiciat oportet, qui unus prospicit omnibus:
plurimum sapiat necesse est, qui solus consulit uniuersis. Quod Deus in
pniuerso, quod sol in mundo, quod oculus in corpore, hoc oportet esse Principem
in Republica. Prisci sapientes, quibus mos erat hieroglyphis uti, rerum
aenigmatis uiuendi rationem adumbrantes, Regis imaginem ad hunc repraesentabant
modum, ut oculum pingerent, addito sceptro, uitae rectitudinem, et animum
nullis rationibus ab honesto deflectendum, cum prudentia, uigilantiaque summa
coniunctum, significantes. Alii Regium sceptrum ad hunc modum effingebant, in
summo erat ciconia, pietatis symbolum, in imo hippopotamus, animal efferum et
noxium: illud, uidelicet, innuentes, si quid in Principe saeuiant affectus
efferi, quod genus ira, uindictae cupiditas, rapacitas, uiolentia, ut eos motus
pietas in patriam uincat prematque. Ad insolentiam fortunae licentia, rerumque
successus inuitat, sed plus ualeat amor patriae.
[1,92] Apud Thebanos inter sacras imagines uisebantur olim, auctore Plutarcho,
quae sederent sine manibus, harum prima oculis etiam carente. Quod sedent,
admonet, magistratus ac iudices animo sedato esse oportere, nec ullis
affectibus perturbato. Quod manibus carent, innuit, eos ab omni munerum
corruptela puros et integros esse debere. Porro, quod Princeps oculis quoque
caret, significat, Regem adeo non abduci muneribus ab honesto, ut nec ullius
personae tangatur respectu, quo tantum auribus rem accipiat. Quin et in ipsis
quibus ornatur insignibus philosophari discat. Quid indicat unctio Regia, nisi
summam animi clementiam? Quid capitis diadema, nisi numeris omnibus absolutam
sapientiam? Quid collo addita torques, nisi uirtutum omnium concentum et
harmoniam? Quid gemmarum multiplici colorum gratia nitentium lumina, nisi
uirtutum excellentiam, et quod quidquid honestum, id in Principe eximium esse
oporteat? Quid ardens purpura, nisi uehementem erga ciues caritatem? Quid
insignia, nisi ut maiorum suorum decora uel aequet, uel superet? Quid gladius
praelatus, nisi huius praesidio patriam oportere tutam esse, tum ab hostibus,
tum a scelerosis? Primum munus boni Principis est, quam optima uelle: proximum,
quibus rationibus euitari, aut tolli mala, contra, bona, parmi, augeri,
confirmarique possint, perspicere. In
homine priuato fortasse satis est bona mens, cum et legibus admoneatur, et
magistratus praescribant, quid sit agendum. At in Principe
parum est bona mente praeditum esse, ut uelit optima, nisi accesserit
sapientia, quae commonstret, quibus uiis id quod cupit, adsequi queat.
Quantulum interest inter statuam marmoream, Croesi aut Cyri inscriptam titulo,
diademate sceptroque magnifice insignitam, et Principem sine pectore? nisi quod
illa nullius incommodo stupet, hic magno Reipublicae malo stultus est. Ne
corporis aut fortunae bonis temet ipsum aestimes, sed animi. Nec aliorum
laudibus te ipsum metiaris, sed tuis ipsius factis. Cum sis Princeps, uideto ne
quam admittas laudem, nisi dignam Principe.
Effert aliquis formam tuam, cogita ad istum modum laudari foeminas. Si quis
admiratur facundiam, memineris istam Sophistarum ac Rhetorum esse laudem. Si
robur et corporis uires praedicat aliquis, scias ita laudandos athletas, non Principes. Proceritatem extollit aliquis, sic tecum
cogita, hic me recte laudet, si quid ex alto foret detrahendum. Est qui
diuitias tuas laudibus uehat, fac cogites ita laudari negociatores. Puta te nihil
adhuc audisse dignum Principe, dum audis istiusmodi praeconia. Quaenam igitur
propria Principum laus est? Nempe, si a tergo pariter et fronte sit oculatus,
g-blepohn, ut inquit Homerus, g-prossoh g-kai g-opissoh, hoc est, si quam
plurimum sapiat, praeterita respiciens, futura prospiciens, deinde quidquid
sapiat, patriae sapiat, non sibi: quamquam non alia ratione sibi magis potest
sapere, quam si patriae sapiat. Si quis hoc
pacto laudet Medicum, formosus est, robustus est, ac bonis lateribus, bene
nummatus est, bellus est aleator, scite saltat, belle canit, docte ludit pila:
nonne protinus tecum cogitabis, quid haec ad Medicum? At cum audieris eadem a
stultis laudatoribus, multo magis cogita, quid haec ad Principem. In medico
tria potissimum requiruntur. Primum, ut calleat artem medendi, noritque
corporum et morborum uim, et quid cui malo debeat adhiberi. Proximum, ut sit
bonae fidei, neque quidquam spectet praeter aegrotantis salutem: nam multos
ambitio, aut lucrum huc adducit, ut uenenum ministrent pro remedio. Tertium, ut
iustam curam ac diligentiam adhibeat. At eadem multo magis praestanda sunt
Principi.
[1,93] Aristoteles in Politicis
suis, quid tandem exigit a Principe uir
Ethnicus? num Nerei formam, aut Milonis uires, num Maximini proceritatem, num
Tantali talenta? Nihil horum. Quid igitur? Summam et absolutam uirtutem, in
priuatis contentus mediocritate.
[1,94] Si potes simul esse Princeps
et uir bonus, fungere pulcerrimo munere: sin minus, abiice Principem potius
quam ut ea gratia uir malus fias. Virum bonum inuenire licet, qui bonum
Principem non possit agere. At bonus Princeps esse non potest, qui non idem sit
uir bonus. Quamquam nunc eo redierunt quorumdam Principem mores, ut haec duo
multum inter se pugnare uideantur, uir bonus et Princeps: planeque stultum et
ridendum habeatur in Principe praedicando boni uiri facere mentionem.
[1,95] Regem agere non potes, nisi te ratio rexerit, hoc est, nisi in omnibus
consilium ac iudicium sequaris, non animi cupiditatem. Nec aliis potes
imperare, nisi prius ipse parueris honesto.
[1,96] Absit procul ab animo Principis uox illa plus quam tyrannica: Sic uolo,
sic iubeo, sit pro ratione uoluntas. Ac multo magis illa quae iam in publicam
hominum exsecrationem abiit, Oderint dum metuant. Tyrannicum imo foemineum est,
animi libidinem sequi, et pessimus diuturnitatis custos est, metus. Sit hoc
perpetuum Principis decretum, laedere neminem, prodesse omnibus, praesertim
suis: mala uel tolerare, uel mederi, prout iudicabit in rem communem expedire. Qui hunc animum non adfert ad Rempublicam, Tyrannus
est, non Princeps. Si quis te pro Principe Tyrannum aut praedonem appellet, nonne
uehementer commoueberis, et atrocia parabis supplicia? et merito. Est enim
atrox, nec ullo pacto ferenda contumelia. At illud mihi iam cogites, uelim,
quanto contumeliosior est in se ipsum, qui uolens talis est, qualem ille
praedicat? Nam grauius est esse furem quam dici, et atrocius est uitiare
uirginem, quam uitium exprobrare.
[1,97] Ut bene audias, id certissima consequeris uia, si qualem te cupis
praedicari, talem temet ipsum exhibeas. Non est uera laus quae extorquetur
metu, aut tribuitur ab adulatoribus. Et male agitur cum fama Principis, si
huius praesidium in silentio minis indicto situm est. iam ut maxime tua sileat
aetas, certe loquetur posteritas. Quamquam quis umquam tam formidabilis fuit
Tyrannus, ut omnium linguas cohibere potuerit? In primis cauendum Christiano
Principi, quod grauiter a Seneca scriptum est: Inter eos qui Reges appellantur,
inueniri nonnullos, cum quibus si conferas Phalaridem, Dionysium, Polycratem,
quorum et ipsa uocabula in omnium seculorum abominationem abierunt, indigni
sint, qui Tyranni uocentur. Neque enim refert qua uia, sed quo tendas. Qui ad
commodum publicum spectat, Rex est qui ad suum, Tyrannus. At quo tandem nomine
censebimus istos qui suam felicitatem patriae malis alunt, et re praedones
agunt, nomine Principes, sed falsissimo?
[1,98] Plato uetuit legibus suis, ne
quis Deum ullius mali
causam diceret, propterea quod natura bonus sit ac beneficus. At Princeps Dei
simulacrum quoddam est, si uere Princeps sit. Quantum igitur abhorrent ab hoc
exemplari, qui sic rem gerunt, ut quidquid malorum in Republica cooritur, id
ipsorum uitio cooriatur?
[1,99] Nec audiendus est, si quis
hic forte clamitet adulator: at istud est Principem in ordinem cogere. Imo qui
Principi licere uult quod honestum non sit, is eum in ordinem cogit. Quid enim
est aliud Principem in ordinem cogere, quam talem reddere, quale est hominum
uulgus? ut irae, ut libidini, ut ambitioni, ut auaritiae seruie, ut stultitiae
sit obnoxius? Indignum uero facinus et non ferendum, si hoc non licet
Principi, quod non licet Deo. Non postulat sibi licere Deus, ut secus agat quam
honesti dictat ratio: quod si faceret, iam nec Deus esset. Proinde qui Principi
licere uult, quod pugnet cum natura ac ratione Principis, is demum illum
Principis honore spoliatum unumquempiam e media plebe facit. Non pudeat
Principem honesto parere, cui paret ipse Deus. Neque se putet minus esse
Principem, si ad summi Principis imaginem pro uirili accesserit.
[1,100] Haec atque huiusmodi boni Principis semina statim inserant in rude
pueri pectus, hinc parentes, hinc nutrices, hinc praeceptor, haec uolens
discat, non coactus. Sic enim conuenit institui Principem, qui liberis ac
uolentibus sit imperaturus. Discat amare uirtutem, horrere turpitudinem, et ab
inhonestis pudore, non metu coerceatur. Et quamquam nonnulla boni Principis
spes in emendatis moribus ac moderatis affectibus est sita, praecipua tamen est
in rectis opinionibus. Nam mores malos aliquoties et pudor corrigit, deprauatos
affectus uel aetas emendat uel admonitio. Caeterum ubi persuasum est, id cum
uirtute coniunctum esse, quod procul abest ab honesto, et id egregium esse
Principis munus, quod plus quam tyrannicum est, hoc est ubi fontes sunt
infecti, a quibus omnes uitae proficiscuntur actiones, tum difficillimum fuerit
mederi. Proinde in hoc primam ac praecipuam esse curam oportet
instituentis, sicuti dictum est, ut prauas uulgi opiniones penitus ex animo
reuellat si quae forte insederint, et salutares Christianoque Principe dignas
inserat.
|