Caput
secundum: De adulatione uitanda Principi.
[2,1] Atque id fieri non potest, nisi modis omnibus arceantur assentatores, cui
pesti maxime obnoxia est magnorum Principum felicitas. Iam ipsa aetatis
simplicitas huic malo praecipue patet, partim quod naturae propensione blandis
magis gaudeat quam ueris, partim ob rerum imperitiam, quo minus suspicatur
insidias, hoc minus cauere nouit. Et ne quis hoc ceu leue malum existimet
negligendum, sciat florentissima summorum Regum imperia, linguis adulatorum
fuisse subuersa. Nec usquam graui tyrannide legimus oppressam Rempublicam ubi
non praecipuae partes tragoediae fuerint assentatorum. Perspectum habebat hoc
Diogenes, ni fallor, qui rogatus, quod esset animal omnium maxime noxium; si de
feris, inquit, sentis, Tyrannus; si de cicuribus, Adulator. Habet haec pestis
blandum quoddam uenenum, sed adeo praesentaneum, ut olim hoc dementati
Principes orbis domitores, nequissimis palponibus sese ludendos et equitandos
permiserint: et in omnium rerum dominos hi teterrimi homunculi libertini,
nonnumquam et serui dominabantur.
[2,2] Primum igitur prouidendum erit,
ut nutrices adhibeantur, aut prorsus immunes ab hoc morbo, aut certe quam
leuissime obnoxiae. Nam ipse
sexus solet huic malo peculiariter obnoxius esse: deinde plerumque nutrices in
matrum abeunt affectus, quarum uulgus liberorum ingenia saepenumero corrumpit
indulgentia: imo totum hoc genus quoad fieri potest, arcendum a futuro
Principe, natura pene ipsa duobus maximis affine malis, stultitiae et adulationi. Proxima cura
erit, ut sodales adiungantur ingenio liberali, et alioqui in hoc formandi ab eo
qui instituit, ut comes sint citra adulationem, ut ita consuescant urbane
loqui, ne quid tamen in gratiam fingant aut mentiantur. Nam de praeceptore
deligendo, iam dictum est.
[2,3]
Neque mediocre momentum est in ministris, qui frequenter obsecundant
cupiditatibus puerorum, uel ob stultitiam, uel quod hinc emolumenti nonnihil ad
se rediturum sperent. Oportebit igitur hos, quoad fieri potest, cordatos et
integros ad id muneris delegare, et insuper monitis ac minis ab assentando
deterrere, ac rursum praemiis inuitare, ut sancte suo fungantur officio. Qua
quidem in re magnopere conducet, si qui deprehensus fuerit hoc agere, ut
alloquiis et obsequiis illiberalibus, Principis animum ad ea sollicitet, quae
parum digna sunt Principe, is in aliorum exemplum publice det poenas, etiam
capitis si delicti modus hoc postularit. Neque hoc cuiquam crudele uideri
debet, si cum furem, qui pauculos nummos forte nactus sustulit, capite
puniamus, idque praeter omnium legum ueterum exemplum: de eo extremum sumatur
supplicium, qui id inficere uoluerit, quo nihil habet patria melius aut
pretiosius. Quod si rei nouitas obstat, quo minus persuaderi queat (tametsi
Alexander Romanus Imperator, Thurinum fumi uenditorem, palo alligatum,
subiectis uiridibus lignis, fumo necari iussit) arte fieri potest, ut alia uia
paretur exemplum, si qui forte de alio quopiam capitali facinore conuictus
erit, tamen hoc titulo puniatur, quod Principis futuri mentem pestilenti
adulatione corruperit. Si in poenis mali dati rationem conuenit expendere, plus
laedit Rempublicam pestilens adulator, qui primam illam Principis aetatem
tyrannicis opinionibus corrumpit et inficit, quam qui publicum aerarium
expilarit. Qui Principis monetam adulterarit, in
hunc exquisitis suppliciis animaduertitur: et propemodum praemium est iis, qui
Principis animum corruperint.
[2,4] Atque utinam saltem apud
Christianos minus uerum esset illud Carneadis apophthegma, qui negauit quidquam
recte disci a Regum filiis, praeter artem equitandi, quod caeteris in rebus
omnibus omnes obsecundent et assententur: at unus equus quoniam haud
intelligit, patricius insideat an plebeius, diues an pauper, Princeps an
priuatus, tergo excutit, quicumque parum scite insederit. At nunc saepenumero
uidemus fieri, ut non nutrices solum ac sodales Ministrique, Principum liberis
adulentur: uerum et ipse praeceptor moderatorque pueritiae, suum agat negotium,
non huc spectans ut Principem dimittat meliorem, sed ut ipse discedat
locupletior. Ad gratiam non raro loquuntur et ii qui de rebus sacris
concionantur, aucupantes Principis et aulicorum fauorem: aut si quid
reprehendunt, ita mordent, ut tum maxime adulentur. Non haec loquor, quod istos
probandos existimem, qui seditiosis clamoribus debacchantur in uitam
Priricipum, sed quod ab his citra contumeliam, boni Principis exemplar proponi
cupiam, nec probari per assentationem in Christiano
Principe, quae in Ethnicis damnarunt Ethnici: neque libere monent magistratus,
neque satis amice consulunt consiliarii. Nam Proceres, quoniam fere studiis
inter se dissentiunt, certatim omnes Principis fauorem ambiunt, sed quo premant
aduersarium, uel ne quam ansam nocendi ministrent inimico. Adulantur
Sacrifici, assentantur Medici. Nam ab Oratoribus aliunde missis, meras audire
laudes, iam ubique solenne est. Supererat una sacra anchora, quae et ipsa
saepenumero fallit: nimirum ii quos uulgus Confessores Regios uocat: ii si
integri forent ac prudentes, certe in illo altissimo secreto possent amanter ac
libere monere Principem. Verum
plerumque fit, ut, dum suis quisque commodis studet, publicae utilitatis
rationem negligat. Ac minus quidem laedunt Poetae Rhetoresque, quorum nemini
iam ignotum est institutum, Principum laudes non ex ipsorum meritis, sed ex suo
metiri ingenio. Longe pestilentius est Magorum ac Diuinorum genus, qui Regibus
longaeuitatem, uictorias, triumphos, uoluptates et imperia pollicentur. Rursum
aliis subitam mortem, cladem, molestiam, exsilium minantur, abusi ad id spe
metuque, duobus praecipuis humanae uitae Tyrannis. Ad hunc
ordinem pertinent Prognostae, qui ex astris futura praesagiunt, quorum an ulla
sit ars, non est huius loci discutere. Certe ut nunc uulgo utuntur, non
mediocrem pestem adfert rebus humanis.
[2,5]
Sed est omnium pestilentissimum adulatorum genus, qui specie libertatis
assentantur, ac miro quodam artificio dum repugnant, impellunt, dura obiurgant,
laudant. Hos mire depinxit Plutarchus in libello cui titulum fecit, Quomodo
dignosci possit amicus ab adulatore. Sunt
autem duae aetates quae potissimum expositae sunt adulationi, pueritia ob rerum
inscitiam, et senectus ob animi imbecillitatem. In quauis autem aetate
stultitia, quae semper philautiam comitem ducit. At recte monuit Plato,
periculosissimum esse adulandi genus, cura quis ipse sibi palpo est, et ob id
sese facile praebet aliis idem agentibus, quod ipse iam sua sponte agebat.
[2,6] Est tacita quaedam adulatio et
in picturis, statuis ac titulis. Sic Alexandro Magno adulatus est Apelles,
pingens eum fulmen manu torquentem. Et Octauius Apollinis effigie pingi
gaudebat. Eodem pertinent immanes Colossi, quos olim Imperatoribus erigebant,
supra modum humanae magnitudinis. Fortassis hoc alicui leuiculum uidebitur, sed
est nonnihil et in hoc momenti, ut Principem eo cultu habituque repraesentent
artifices, qui sapiente grauique Principe
maxime dignus sit. Et praestat aliquid agentem effingere, quod ad Rempublicam
attineat, quam otiosum uelut Alexandrum in cognoscendis causis alteram aurem
manu opposita claudentem. Aut Darium malum Punicum tenentem, aut Scipionem
sponsam iuueni intactam restituentem, auro quod offerebatur reiecto. Huiusmodi
salutaribus picturis decet ornari Principem aulas, non iis quae lasciuiam,
fastum aut tyrannidem doceant.
[2,7] Iam in titulis haud equidem
negarim Principi suum honorem esse tribuendum, malim tamen eiusmodi, qui
nonnihil admoneant Principem officii sui, hoc est, malim Integerrimum,
Incorruptissimum, Sapientissimum, Clementissimum, Beneficentissimum,
Cordatissimum, Vigilantissimum, Moderatissimum, Patriae studiosissimum uocari,
quam Inclytum, Inuictissimum, Triumphatorem, semper Augustum, ut ne commemorem
interim Celsitudines, Sacras Maiestates, Diuinitates, et his etiam adulantiores
titulos. Probo morem quo nunc Romanum Pontificem Sanctissimi titulo honorant.
Dum enim haec audit assidue, commonefit quid ab illo praestari oporteat, et quid
in illo sit pulcerrimum, non si ditissimus sit, aut latissime imperet, sed si
sanctimonia praecellat.
[2,8]
Quod si uitari non potest, quo minus haec audiat nonnumquam Princeps uel
inuitus, tamen haud oportet dissimulare, quibus magis delectetur. Alexander
Seuerus usque adeo fertur inuisos habuisse adulatores omnes, ut si quis
salutasset abiectius, aut adulantius inflexisset caput, protinus cum conuicio
submoueret hominem: quod si dignitas aut magistratus quempiam a conuicio
uindicasset, hunc uultus austeritate castigabat.
[2,9] Praemonendus est igitur puer, ut
hos titulos quos audire cogitur, in suum sibi uertat commodum. Audit, Pater
Patriae: cogitet nullum umquam titulum Principibus additum, quam Patris
Patriae, qui magis proprie quadraret in bonum Principem. Id igitur sibi
agendum, ut hoc titulo dignus appareat. Ita si cogitat, admonitio fuerit: sin
secus, adulatio.
[2,10]
Inuictus dicitur, cogitet quam sit absurdum Inuictum dici, quem uincit iracundia,
qui quotidie seruit libidini, quem captiuum quo lubet ducit agitque ambitio.
Eum demum uere inuictum esse, qui nulli cedit affectui, nec ulla rerum specie
ab honesto potest deflecti.
[2,11]Cum
Serenissimus appellatur, succurrat Principis esse officium, omnia tranquillare,
omnia componere. Quod si quis per ambitionem aut iram, seditionibus ac bellorum
tempestatibus perturbat ac miscet uniuersa, hune titulus Serenissimi non ornat,
sed uitium illi suum exprobrat. Cum dicetur Inclytus, cogitet nullum esse uerum
decus, nisi quod a uirtute recteque factis proficiscitur. Quod si quem
conspurcat libido, contaminat auaritia, foedat ambitio, quid aliud est Inclyti
cognomen quam admonitio, si quis erret imprudens: conuicium, si prudens peccet?
[2,12]
Cum audiet regionum titulos, non statim cristas erigat, ueluti tantarum rerum
dominus: sed sic cogitet, quam multis bonum Principem debeo. Si Celsitudines,
Maiestates, Diuinitates ingeret aliquis, meminerit haec non competere, nisi in
eum qui ad Dei exemplum administre imperium, coelesti quadam animi magnitudine.
Cum audiet solennes panegyricos, ne protinus credat, aut faueat suis laudibus,
sed si talis nondum est, qualis praedicatur, admoneri se cogitet, detque operam
ut ils laudibus aliquando respondeat. Si talis iam est, adniti debet, ut se
ipso melior euadat. Quin ipsas etiam leges oportebit habere suspectas.
Assentantur et haec nonnumquam Principi, nimirum, uel collectae uel conditae ab
his qui Regibus aut Imperatoribus erant addicti. Cum negant Principem teneri
legibus, eum semet illi submittunt, eum ius in omnia tribuunt, caueat ne statim
putet sibi licere quidquid animo collibuit. Bono Principi tuto permitti possunt
omnia, mediocri non omnia, malo nihil.
[2,13]Ac
prudenter quidem Demetrius Phalereus ad euoluendos libros inuitat, quod
saepenumero, quae non ausint admonere Principis amici, ex his cognoscat. Verum ad hoc prius antidoto praemuniendus est ad hunc
modum. Hic quem legis, Ethnicus est, tu qui legis Christianus. Hic cum multa
praeclare dicat, tamen exemplar boni Principis parum recte adumbrauit: caue ne
quidquid usquam offenderis, id protinus tibi putes imitandum, sed omnia ad
Christi regulam exigito.
[2,14]Ac primum quidem delectus habendus
in auctoribus. Plurimum enim refert, quos libros primum legat et imbibat puer.
Inficiunt animos colloquia mala; at non minus lectio mala. Abeunt enim in mores
et in affectus mutae illae litterae, praesertim si nactae sint ingenium ad
morbum aliquem procliue: ueluti puer natura ferox ac uiolentus, haud magno
negotio commouebitur ad tyrannidem, si non praemonitus antidoto, Achillem, aut
Alexandrum Magnum, aut Xersem, aut Iulium legerit. At hodie permultos uidemus,
Arcturis, Lanslotis, et aliis id genus fabulis delectari, non solum tyrannicis,
uerum etiam prorsus ineruditis, stultis et anilibus, ut consultius sit in
Comoediis, aut Poetarum fabulis horas collocare, quam eiusmodi deliramentis.
[2,15]
Quod si quis meo uelit uti consilio, statim a tradita loquendi ratione,
proponet Prouerbia Solomonis, Ecclesiasticum, et librum Sapientiae, non ut puer
ab ostentatore interprete quatuor illis Theologorum sensibus torqueatur, sed ut
paucis accommode commonstret, si quid ad boni Principis officium pertinet. Cum primis autem inserendus est amor et auctoris et
operis. Regno destinatus es, hic regnandi docet artem. Regis es filius, Rex
futurus, audies Regem omnium sapientissimum, quid doceat filium suum, quem ad
regni successionem praeparat. Mox Euangelia. Et hic magni referet, quibus modis
ad amorem auctoris et operis inflammetur animus pueri. Non parum etiam situm
erit in dexteritate et commoditate interpretantis, ut breuiter, ut dilucide, ut
plausibiliter etiam ac uiuide doceat, non omnia, sed quae potissimum ad
Principis munus attinent, quaeque ad perniciosissimas uulgarium Principum
opiniones ex animo reuellendas faciunt. Tertio loco Plutarchi Apophthegmata,
deinde Moralia: nihil enim his sanctius potest inueniri, cuius et uitas proponi
malim, quam cuiusquam alterius. Plutarcho proximum locum facile tribuerim
Senecae, qui scriptis suis mire exstimulat et inflammat ad honesti studium,
lectoris animum a sordidis curis in sublime subuehit, peculiariter ubique
dedocens Tyrannidem. Ex Politicis Aristotelis, ex Officiis Ciceronis permulta
decerpere licebit, non indigna cognitu. Sed sanctius hisce de rebus locutus est
Plato, mea quidem sententia, et hunc ex parte secutus Cicero in libris de
Legibus: nam de Republica interciderunt.
[2,16]
Iam uero non negauerim, ex Historicorum lectione praecipuam colligi prudentiam,
uerum ex iisdem summam perniciem hauries, nisi et praemunitus, et cum delectu
legeris. Vide ne tibi important celebrata seculorum consensu nomina scriptorum
aut Ducum. Herodotus, Xenophon, uterque Gentilis fuit, et plerumque pessimum
proponunt Principis exemplar, etiam si in hoc ipsum scripserunt historiam, ut
aut delectarent narratione, aut egregii Ducis imaginem effingerent. Sallustius,
Liuius multa quidem praeclare, addo, erudite omnia, sed non omnia probant quae
narrant, et quaedam probant haudquaquam probanda Principi Christiano. Cura
Achillem audis, cura Xersem, Cyrum, Darium, Iulium, ne quid te rapiat magni
nominis praestigium. Magnos ac furiosos latrones audis: sic enim illos
aliquoties uocat Seneca.
[2,17]
Et tamen si quid in horum gestis inciderit dignum bono Principe, id curabis ceu
gemmam e sterquilinio colligere. Nullus enim umquam fuit Tyrannus usque adeo
illaudatus, qui non aliqua immiscuerit, quae si uirtute gesta non sint, certe
ad uirtutis exemplum queant accommodari. Permulta sunt in Phalaridis epistolis,
quae sancto quoque Rege uideantur non indigna. Et satis Regaliter in Perillum
crudelitatis instigatorem, suum retorsit inuentum. Permulta furiose Alexander,
sed recte a Darii mulieribus captiuis abstinuit, et recte mulierem reduci domum
iussit, ubi sensit esse coniugatam. Haec igitur e multis erunt excerpenda, et
uehementius accendunt Ethnicorum, aut illaudatorum hominum exempla. Si sic sibi temperauit Tyrannus et a Christo alienus,
si iuuenis et uictor hanc sanctimoniam praestitit hostium foeminis, quid me
facere conuenit erga meas Principem Christianum? Si tantum fuit animi
mulierculae, quid a uiro praestari decet? Si id probro datum es Ethnico
Principi, et ab Ethnicis, quanto studio mihi uitandum, Christi religionem
profitenti?
[2,18]
Porro quibus rationibus oporteat exempla per amplificationem conferre, satis,
opinor, indicauimus in libello, De Copia Rerum. Caeterum et uitiosa exempla in
bonum deflecti possunt. C - Caesaris industriam, et animi sublimitatem quam
ille male praestitit ambitioni, tu bene impende patriae commodis. Clementiam
quam ille simulauit ad parandam fulciendamque Tyrannidem, tu ex animo adhibe ad
conciliandam ciuium tuorum in te caritatem.
[2,19]
Quin pessimorum Principum exempla nonnumquam magis accendunt ad uirtutem, quam
optimorum aut mediocrium. Quem enim non auocet ab auaritia, Titi Vespasiani
uectigal e lotio collectum, et foedissimo facto par dictum Lucri bonus est odor
ex re qualibet. Et exsecranda uox Neronis, qua solet mandare magistratus, scis
quid mihi sit opus, et cura ne quis quid habeat. His rationibus fiet, ut quidquid obuium fuerit in Historiographis,
uertatur in exemplum recte agendi. E tanta Ducum turba, fac, optimos tibi
deligas, uelut Aristidem, Epaminondam, Octauium, Traianum, Antoninum Pium,
Alexandrum Mameam: nec hos tamen ita, ut totos uelis exprimere, sed quod in
optimis sit optimum, id tibi deligas; alioquin est quod uites etiam in Dauide
ac Solomone, Regibus a Deo laudatis.
[2,20] Alioqui quid fingi possit
insanius, quam hominem Christi sacramentis initiatum, Alexandrum, Iulium, aut
Xersem sibi proponere, quorum uitam incessunt etiam Ethnici Scriptores, si
quibus iudicium fuit paulo sanius? A quibus ut superari turpissimum est, si
quid recte gesserunt, ita totos imitari uelle Christianum Principem, extremae
dementiae sit.
[2,21] Praemonendus est Princeps, ut
nec ea quae in sacris uoluminibus legerit, continuo putet imitanda. Discat
Hebraeorum pugnas et caedes, immanitatem in hostes, ad allegoriam esse uocanda,
alioqui pestiferam esse horum lectionem. Longe aliud permissum pro ratione
temporis illi populo, aliud traditum coelesti populo Christianorum. Quoties
Princeps librum sumet in manum, hoc animo sumat, non ut delectetur, sed ut
melior a lectione discedat. Facile inuenit unde reddatur melior, qui hoc
uehementer studet ut melior fiat. Magna pars bonitatis est, uelle bonum fieri,
ueluti qui morbum ambitionis, aut iracundiae, aut libidinis agnoscit et odit,
et in hoc explicat librum, quo malo suo medeatur, is facile reperit, quo
molestiam uel depellat, uel leniat.
[2,22]
A nullis auditur uerum sincerius, aut commodius, neque minore pudore quam a
libris. Sed tamen sic amicos assuefaciat Princeps, ut qui libere monent,
intelligant se gratiam inire. Est hoc quidem eorum qui cum Principe
consuetudinem agunt, ut in tempore, ut commode, ut amice moneant, sed tamen
conueniet etiam parum dextre monentibus ignoscere, ne recte monituri, ullo
exemplo deterreantur ab officio.
[2,23]
In graui tempestate quantumuis docti nautae patiuntur sese a quouis admoneri.
At regno numquam deest tempestas. Quis satis laudarit Philippi Macedonum Regis
ciuilem prudentiam, qui liberum esse iussit eum a quo clam submonitus est, quod
pallio subducto in genu parum decore sederet. Quod ille fecit in re leuicula,
id multo magis faciendum Principi in rebus patriae periculosissimis, uelut in
suscipiendis peregrinationibus, in nouandis legibus, in pangendis foederibus,
in mouendo bello.
|