Caput tertium: Artes pacis.
[3,1] Iam
tametsi prisci Scriptores uniuersam administrandae Reipublicae rationem, in duplices
artes secuerunt, pacis et belli, et prior et praecipua cura debet esse
Principis instituendi in his rationibus, quae ad pacis tempora sapienter
moderanda pertinent, quibus hoc pro uirili conandum est, ne belli muniis umquam
sit opus. Qua quidem in re uidetur illud in primis docendus Princeps, ut
ditionem suam norit: Id quod tribus rebus potissimum consequetur, Geographia,
Historia, et crebra regionum et urbium lustratione. Studeat
igitur in primis, regionum ac ciuitatum situm, originem, ingenium, instituta,
consuetudines, leges, annales ac priuilegia cognoscere. Nemo potest mederi
corpori, nisi cognito. Nemo recte colit agrum, quem non nouit. Atque haec
quidem diligentissime curat Tyrannus, sed animus non res distinguit bonum
Principem. Inquirit corporis rationem Medicus, quo
facilius subueniat, inquirit et ueneficus, sed quo certius occidat.
[3,2] Proximum, ut amet eam regionem
cui imperat, nec aliter in eam sit adfectus, quam in auitum fundum bonus
agricola, aut in suam familiam uir bonus, et illud in primis studio habeat, ut
acceptam reddat meliorem, cuicumque successori traditurus: si liberi sunt,
persuadeat patri pietas in filios: sin minus, persuadeat Principi pietas in
patriam. Ac sibi subinde ceu faces admoueat ad excitandam in suos caritatem.
Cogitet regnum nihil aliud esse quam ingens quoddam corpus, cuius ipse membrum
aliquod insigne sit: dignos esse fauore, qui suas fortunas omnes, qui suam
incolumitatem unius fidei commiserint. Frequenter ingerat sibi eorum exempla,
quibus ciuium suorum commoditas ipsa uita fuit antiquior; postremo fieri non
posse, ut Princeps noceat Reipublicae, quin ipse sibi noceat. Deinde modis
omnibus dabit operam, ut uicissim ametur a suis, sed ita, ut nihilo secius
auctoritate polleat apud eosdem. Ac beneuolentiam stultissime quidam
incantamentis et anulis magicis sibi conciliare nituntur, cum nullum sit
incantamentum efficacius ipsa uirtute, qua nihil esse potest amabilius, et ut
ipsa uere bonum est et immortalis, ita ueram et immortalem comparat homini
beneuolentiam.
[3,3] Proximum huic philtron, ut amet
qui cupiat redamari, ut eadem uia sibi adiungat ciues suos, qua Deus sibi
conciliat uniuersos, nempe bene merendo.
[3,4]
Falluntur et hi qui largitionibus, epulis, praua indulgentia sibi multitudinis
animos conciliant. Et paratur hisce rebus nonnulla popularis gratia potius quam
beneuolentia, uerum ea neque uera, neque duratura. Alitur interea mala populi
cupiditas, quae posteaquam, ut fit, in immensum increuit, iam nihil satis esse
putat: et tumultuatur, nisi per omnia cupiditatibus responsum fuerit: atqui
istud est corrumpere tuos, non conciliare. Et his rationibus solet usu uenire Principi in populo, quod stultis
maritis solet, qui uxorum amorem quem uirtute et recte factis parare oportuit,
blanditiis, muneribus et obsequiis eblandiuntur. Fit enim denique ut nec
amentur, et pro frugi ac bene moratis, fastidiosas habeant et intractabiles,
pro morigeris querulas et obstreperas. Aut quod euenire solet mulierculis, quae
uiros suos ueneficiis ad amorem adigere nituntur, ut pro sanis habeant
dementes.
[3,5] Primum discat uxor, quomodo et
quibus nominibus sit amandus maritus, deinde ille talem praestet, qui recte possit
amari: Ita populus adsuescat optimis, et Princeps quod optimum est, praestet. Diu diligent,
qui iudicio diligere coeperint.
[3,6]
In primis igitur qui uolet amari a suis, eum praestet Principem, qui mereatur
amari: deinde nonnihil profuerit tenere rationem, qua commodius irrepat in
animos omnium. Hoc primum agat Princeps,
ut qui sunt optimi, optime de se sentiant, et ab illis probetur, qui sunt
omnibus probati: hos habeat familiares, hos in consilium adhibeat, hos ornet
honoribus, hos plurimum apud se ualere patiatur. Ad hunc modum compendio fiet,
ut omnes de Principe quam optime sentiant, qui
fons est omnis beneuolentiae. Noui Principes per se non ita malos, qui non ob
aliud in odium publicum uenerint, nisi quod nimium licere paterentur iis de
quibus uniuersa multitudo male sentiebat, ex horum moribus Principum ingenium
aestimante populo. Equidem optarim Principem natum et educatum apud eos quibus
sit imperaturus, quod optime coeat et coalescat amicitia, quoties a natura
proficiscitur initium beneuolentiae. Vulgus et bona ignota horret oditque:
contra, mala nota nonnumquam amantur. Ea res
geminum adferet commodum: nam et Princeps propensior erit in suos, et omnino
magis pro suis habebit, et populus magis ex animo fauebit, et libentius
agnoscet suum Principem. Et hac de causa non perinde mihi probantur, receptae
iam Principum cum exteris, et maxime cum semotis nationibus affinitates. Magnam
uim ad beneuolentiam conciliandam habet genus et patria, et ueluti quidam
communis utrisque genius. Huius bonam perire partem necesse est, germanum illum
ac natiuum affectum confundente matrimoniorum mixtura. Verum ubi natura mutuae
caritatis fecit initium, ibi conueniet eam caeteris item rationibus augere et
confirmare: ubi secus est, ibi tanto sollicitius adnitendum, ut mutuis
officiis, et moribus fauore dignis, beneuolentia colligatur. Sed quod fit in
coniugiis, ut initio uxor obsequatur uiro, et uir nonnihil concedat et
indulgeat uxoris ingenio, donec utroque alteri cognito, paulatim coalescat amicitia,
idem fieri conuenit in Principe aliunde
adscito. Mithridates omnium gentium quibus imperabat, linguas didicerat, quas
numero uiginti duas fuisse proditum est. Alexander Magnus apud quantumuis
barbaras nationes agens, initio cultum et mores imitabatur, hac uia sese in
illorum insinuans beneuolentiam. Idem Laudatum est in Alcibiade.
[3,7]
Nihil aeque multitudinis animum alienat a Principe, quam si foris agere
gaudeat, quod negligi uideatur ab eo, cui praecipue uellet esse curae. Tum quod
exigitur, quoniam alibi consumitur, perire sibi putat, nec Principi dari
uectigal interpretatur, sed alienis praedam obiici. Proinde neque patriae
quidquam molestius aut perniciosius, neque Principi periculosius quam
longinquae peregrinationes, praesertim si diutinae sint. Nam ea res omnium opinione, et Philippum nobis ademit, et
non minus afflixit ditionem illius, quam bellum tot iam annos cum Gelriis
gestum.
[3,8] Ut inter apes Rex medio agmine
cingitur, nec usquam prouolat, ut cor in meditullio corporis, ita conuenit
Principem semper obuersari inter suos.
[3,9] Duae potissimum res sunt, ut in
Politicis tradit Aristoteles, quae subuertunt imperia, odium et contemtus. Odio
opponitur beneuolentia, contemtui auctoritas. Itaque Principis partes erunt
diligenter obseruare, quibus haec parentur, illa uitentur. Odium conflatur
saeuitia, uiolentia, contumeliis, morositate, difficultate, rapacitate. Et
facilius concitatur odium, quam excitatum placetur. Modis omnibus igitur cauendum
bono Principi, ne qua occasione a caritate suorum excidat. Crede mihi, magno
satellitio nudatur, qui fauore populi destituitur. Contra beneuolentia
multitudinis conciliatur his moribus, ut dicam in genere, qui plurimum absint a
Tyrannide: clementia, comitate, aequitate, ciuilitate, benignitate. Benignitas
exstimulat ad officium, praesertim si conspexerint iis esse praemium apud
Principem, qui de Republica bene mereantur. Clementia, male sibi conscios
inuitat ad meliorem frugem, dum ueniae spem ostendit iis qui superioris uitae
errata nouis benefactis studeant pensare, grata interim et integerrimis
contemplatione naturae humanae. Ciuilitas ubique aut amorem gignit, aut certe
lenit odium, uerum ea in magno Principe longe gratissima multitudini.
[3,10]
Contemtus potissimum contrahitur studio uoluptatum, libidinis, uinolentiae,
comessationum, aleae, morionum, scurrarum, tum autem stultitia socordiaque. Et his diuersis rebus paratur auctoritas, nimirum,
prudentia, integritate, temperantia, sobrietate et uigilantia. His igitur
rebus sese commendet Princeps, qui uere cupiat auctoritate pollere apud suos.
At ridicule quidam ita se magni habendos credunt apud suos, si strepitu, cultu
luxuque sese quam maxime ostentent. Quis enim magnum putat Principem auro aut
gemmis ornatum, cui norunt omnes tantum esse quantum uult? Et interim quid
aliud ostentat quam calamitatem suorum ciuium, suo dispendio hunc alentium
luxum? Denique quid aliud docet hac ratione suos, nisi seminarium scelerum
omnium? Sic colatur, sic uiuat bonus Princeps, ut ex huius uita caeteri
proceres ac ciues, frugalitatis ac sobrietatis exemplum capere possint.
[3,11]
Sic agat domi, ut nullius interuentu deprehendi possit. Et foris haud decet
usquam Principem conspici, nisi semper aliquid agitantem, quod ad publicam
faciat utilitatem. Ex oratione certius quam ex amictu Principis animus
cognoscitur. Spargitur in uulgus quidquid ab ore Principis fuerit exceptum.
Proinde summam oportet esse curam, ut ea quae loquitur uirtutem sapiant, et
mentem bono Principe dignam prae se ferant.
[3,12]
Nec praetereundum est Aristotelis hac in re consilium, ut Princeps qui uolet
odium suorum effugere, ac beneuolentiam alere, quae sunt odiosa, deleget aliis,
quae plausibilia, per se faciat. Hoc pacto magna pars inuidiae defluet in eos,
per quos res administratur, praesertim si fuerint et alias inuisi populo.
Rursus in beneficiis solida gratia ad unum Principem pertinebit. Addam et
illud, conduplicari beneficii gratiam, si cito, si alacriter, si ultro detur,
et si uerbis amicis commendetur. Quod si quid negandum erit, id blande
placideque fieri conueniet. Si quid puniendum, minuendum nonnihil de
praescripta legibus poena, et ita sumendum supplicium, ut appareat Principem huc
inuitum descendisse.
[3,13] Neque satis est, si Princeps
suos unius mores integros et incorruptos praestet Reipublicae. Non minus
adnitendum, ut quoad licet, uniuersam suam familiam, proceres, amicos,
ministros, magistros sui similes habeat: hi membra sunt Principis, et horum
sceleribus conflatum odium in ipsum redundat Principem. At istud difficillimum
est, inquiet aliquis. Facilius fuerit, si curet optimos in suam familiam
allegere: deinde si fecerit, ut hi intelligant ea maxime placere Principi, quae
maxime sint in rem populi: alioqui fit saepenumero, ut negligente aut etiam
conniuente ad ea Principe, sceleratissimi
homines sub praetextu Principis, tyrannidem exerceant in plebem: et dum
uidentur illius agere negotium, pessime consulunt eius nomini. Alioqui
tolerabilior est Reipublicae status, ubi Princeps ipse malus est, quam ubi
Principis amici mali. Unum Tyrannum utcumque ferimus. Quandoquidem unius
auaritiam facile populus explet: unius libidini, non magno negotio fit satis:
unius saeuitiam satiare licet, at tot Tyrannos explere grauissimum est.
[3,14]
Omnis nouatio quoad fieri poterit, fugienda Principi. Nam etiam si quid in melius commutetur, tamen ipsa nouitas
offendit. Nec umquam sine tumultu commutatus est uel Reipublicae status, uel
publica ciuitatis consuetudo, uel leges olim receptae. Proinde si quid erit
eiusmodi ut ferri possit, non erit innouandum, sed aut tolerare conueniet, aut
commode ad meliorem usum deflectere. Rursum si quid erit eius generis, ut
tolerandum non sit, id erit corrigendum, sed arte ac paullatim.
[3,15]
Permagni refert, quem scopum sibi proponat is qui gerit Principatum; nam si
parum recte destinarit, tota aberret uia necessum est. Summum igitur boni Principis decretum esse debet, ut non solum tueatur
praesentem Reipublicae felicitatem, uerum etiam florentiorem reddat quam
acceperit. Caeterum cum tria sint bonorum genera, ut Peripateticorum more
loquamur, uidelicet, animi, corporis, et externa, cauendum erit ne horum ratio
praepostere habeatur, ut ciuitatis felicitatem externis illis bonis potissimum
metiatur. Nam haec quidem non oportet alio pacto comparare, nisi quatenus
ad animi corporisque bona pertinent: hoc est, ita demum existimet ciues suos
esse felicissimos, non si ditissimos habeat, aut optima corporis ualetudine,
sed si iustissimos ac temperatissimos, si quam minime cupidos, si quam minime
feroces aut factiosos, si quam maxime concordes. Cauendum et illud, ne
pulcerrimarum rerum falsis uocabulis decipiatur, quo quidem e fonte quidquid
est malorum in orbe, fere scatet ac proficiscitur. Neque enim uera felicitas
est, cum populus otio luxuque diffluit: neque uera libertas, ubi cuique quod
libuit, licet. Nec seruitus est, ad legum honestarum praescriptum uiuere, neque
tranquilla Respublica cum ad omnem Principis nutum obsecundat populus, sed cum
bonis paretur legibus, et Principi bene consulenti iuxta legum dictamen. Nec aequalitas est, idem omnium praemium, idem ius,
idem honos: imo haec est nonnumquam summa inaequalitas. Illud in primis
admonendus est Princeps gubernaculis admouendus, praecipuam Reipublicae spem
sitam esse in recta educatione puerorum, id quod prudenter docuit Xenophon in
Institutione Cyri. Nam
rudis aetas ad quamuis disciplinam sequax est. Proinde cum primis habenda cura
de ludis publicis ac priuatis, de uirginum institutione, ut statim sub optimis
et incorruptissimis praeceptoribus, simul et Christum imbibant, et honestas
litteras reique publicae salutares. Hac ratione fiet, ut non sit opus multis
legibus, aut suppliciis, nimirum, ciuibus suapte sponte, quod rectum est,
sequentibus.
[3,16] Tantam uim habet educatio, ut
Plato scripserit, hominem recte institutum, in diuinum quoddam animal euadere,
contra, perperam educatum, in immanissimam quamdam degenerare belluam. Nihil
autem magis refert Principis, quam ut ciues suos habeat quam optimos.
[3,17] Danda erit igitur opera, ut
protinus adsuescant optimis, propterea quod quaeuis musica suauissima est
adsuefactis. Et nihil est difficilius, quam reuellere hominem ab his quae longo
iam usu in naturam abierunt. Nihil autem horum fuerit admodum difficile, si
Princeps ipse quae sunt optima sequetur. Tyrannidem sapit, imo sycophanticum
est, ita tractare plebem; ut immanem aliquam belluam tractare solent bestiarii,
quibus id in primis studio est, ut obseruent, quibus rebus deliniatur, aut
irritetur, deinde utcumque commodum uidetur commouent, aut demulcent, ut
grauiter dictum est a Platone. Nam
istud est abuti plebis affectibus, non illi consulere. Quod si populus erit
intractabilis, et suo ipsius bono repugnans, tum aut obsecundandum erit ad
tempus, et paullatim ad tuum institutum inducendus, uel arte quapiam, uel fuco salutari.
Quemadmodum uinum cum bibitur, primum paret, donec sensim illapsum uenis totum
hominem in suum ius rapiat.
[3,18] Et si nonnumquam negotiorum
procellae, et opiniones publicae, Principem nonnihil reuocant ab instituto,
cogiturque seruire tempori, tamen haud desinet, quoad potest reniti, et quod
hac non successit, alia conari uia.
|