Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Institutio principis christiani

IntraText CT - Text

  • Caput quartum: De uectigalibus et exactionibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput quartum: De uectigalibus et exactionibus.

[4,1] Si quis excutiat Veterum Annales, reperiet plerasque seditiones ex immodicis exactionibus ortas fuisse. Proinde curandum erit bono Principi, ut quam minimum irritentur hisce rebus animi plebis. Gratuito si potest imperet. Sublimius est Principis officium, quam ut mercenarium esse deceat. Et bonus Princeps habet, quidquid ciues possident amantes. Fuere complures Ethnici, qui ex rebus bene pro Republica gestis, nihil in aedes suas intulerunt, praeter gloriam. Fuit unus et alter, qui hanc quoque contemserint, ueluti Fabius Maximus, et Antoninus Pius. Quanto magis oportet Christianum Principem, conscientia recti contentum esse, praesertim cum ei militet qui nullum recte factum non amplissimis praemiis repensat? Sunt quidam qui nihil aliud agant apud Principes, quam ut nouis subinde titulis repertis quamplurimum emungatur a populo, ac tum se Principum rebus probe consulere credunt, perinde quasi hostes sint suorum ciuium. Atqui hos qui libenter audit, is sciat se a Principis uocabulo plurimum abesse.

[4,2] Hoc potius studendum, et in hoc excogitandae rationes, ut quam potest minimum exigatur a populo. Commodissima fuerit augendi uectigalis ratio, si Princeps sumtus superuacaneos amputarit, si ministeria otiosa reiecerit, si bella et his simillimas peregrinationes uitauerit, si officiorum rapacitatem cohibuerit, et si magis studeat recte administrandae ditioni suae, quam propagandae. Alioqui si exactiones auaritia metietur aut ambitione, quis tandem futurus est exigendi uel modus uel finis? Quandoquidem infinita est cupiditas, et semper urget et intendit quod coepit, donec, iuxta prouerbium uetus, nimium tensus rumpatur funiculus, et in seditionem demum erumpat uicta populi patientia, quae res florentissimis quondam imperiis exitium attulit.

[4,3] Quod si necessitas flagitat, exigi nonnihil a populo, tum boni Principis est, id his rationibus facere, ut quam minimum incommodorum perueniat ad tenues. Nam diuites ad frugalitatem uocare fortassis expedit. At pauperes ad famem et laqueum adigi, tum inhumanissimum est, tum parum tutum. Illud etiam atque etiam secum cogitet pius Rex, dum studet augere suum satellitium, dum neptem aut sororem splendide uult elocare, dum liberos omnes sibi pares reddere, dum proceres suos locupletare, dum peregrinando opes suas gentibus ostentare, quam inhumanum est, ob haec tot hominum millia domi cum uxoribus et liberis fame necari, inuolui aere alieno, ad rerum omnium desperationem adigi. Nec enim istos uel inter homines recensuerim, nedum inter Principes, qui e pauperculis extorquent, quod turpiter perdant scortis aut alea. Et huiusmodi quosdam audimus esse, qui hoc quoque ius suum esse putent.

[4,4] Quin et illud secum expendat, quidquid semel inductum fuerit per occasionem temporum, quod ad Principis aut Procerum lucrum attinere uideatur, id numquam potest aboleri: cura sublata exigendi necessitate, non modo tollendum esset onus populi, uerum etiam sarciendum ac reponendum, quoad fieri possit, superiorum temporum dispendium. Proinde qui bene uult populo suo, cauebit exemplum pestilens inducere. Quod si gaudet calamitate suorum, aut eam negligit, nihil minus est quam Princeps, quocumque uocetur nomine. Curandum interim, ne nimia sit opum inaequalitas, non quod quemquam per uim bonis exui uelim, sed quod iis rationibus utendum, ne multitudinis opes ad paucos quosdam conferantur. Nam Plato ciues suos neque nimium diuites esse uult, neque rursus admodum pauperes, quod pauper prodesse non possit, diues arte sua prodesse nolit.

[4,5] Quid quod ne locupletantur quidem aliquoties exactionibus huiusmodi Principes. Id qui cupit cognoscere, recenseat quanto minus proaui receperint a suis, et quanto beneficentiores fuerint, quantoque magis rebus omnibus abundarint, quod bona pars horum inter digitos exigentium et recipientium dilabatur, et minima pars ad ipsum redeat Principem.

[4,6] Quarum igitur rerum usus infimae quoque plebi communis est, has quam minimum grauabit bonus Princeps, ueluti frumenti, panis, ceruisiae, uini, pannorum ac caeterarum item rerum, sine quibus humana uita non potest transigi. Atqui haec nunc potissimum onerantur, idque non uno modo, primum grauissimis exactionibus quas redemptores extorquent, uulgus asisias uocat, deinde portoriis, quae et ipsa suos habent redemptores, postremo monopoliis, ex quibus ut paululum compendii redeat ad Principem, dispendio mulctantur tenues.

[4,7] Igitur optime quidem, ut dictum est, augetur Principes census, contractis impendiis, et hic quoque, iuxta prouerbium, magnum uectigal parsimonia est: tamen si uitari non potest, quin exigatur aliquid, et ita res populi flagitat, onerentur Barbarae ac peregrinae merces, quae non tam ad uitae faciunt necessitatem, quam ad luxum ac delicias, et quarum usus diuitum est peculiaris, ueluti byssus, serica., purpura, piper, aromata, unguenta, gemmae, et si quid est aliud huius generis. Nam hinc incommodum sentient ii tantum, quorum fortunae ferre possint, nec ob hanc iacturam ad inopiam redigentur, sed fortasse reddentur frugaliores, ut pecuniae iactura, morum bono sarciatur. In cudenda moneta bonus Princeps praestabit eam fidem, quam et Deo debet et populo, neque sibi permittet, quod atrocissimis suppliciis punit in aliis. Hac in re quatuor ferme modis expilari populus solet, id quod nos aliquamdiu uidimus a morte Caroli, cum diutina Anarchia quauis tyrannide perniciosior ditionem tuam affligeret. Primum ubi nomismatis materia mixtura quapiam uitiatur, deinde cum ponderi detrahitur, praeterea cum circumcisione minuitur, postremo cura aestimatio nunc intenditur, nunc remittitur, utcumque uisum est Principis fisco conducere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License