Caput
quintum: De beneficentia Principis.
[5,1]
Cum propria bonorum Principum laus sit benignitas ac beneficentia, qua tandem
fronte Principis uocabulum sibi uindicant, quibus omnium consiliorum summa huc
tendit, ut cunctorum incommodo suis consulant rationibus? In hoc igitur erit
ingeniosus ac uigilans Princeps, quo pacto possit de omnibus bene mereri, quae
res non est tantum in dando sita. Alios iuuabit liberalitate, alios fauore
subleuabit, alios afflictos auctoritate sua liberabit, nonnullis ingenio
consulet. Et hoc animo erit, ut eum diem sibi perisse putet, quo non beneficio
suo iuuerit aliquem.
[5,2]
Nec tamen temere collocanda est Principis liberalitas. Sunt enim qui inclementer extorqueant a bonis ciuibus, quod in moriones,
delatores, et uoluptatum ministros effundant. Intelligat Respublica iis
potissimum expositam Principis benignitatem, qui publicis commodis quam maxime
consulant. Virtuti praemium sit, non affectui. Illud beneficentiae genus maxime
sectandum est Principi, quod cum nullius incommodo aut certe iniuria coniunctum
est. Nam alios spoliare, ut dites alios, hos pessumdare ut illos euehas, adeo
non est beneficium, ut geminum potius sit maleficium, praesertim, si quod
dignis ademtum est, ad indignos transferatur.
[5,3] Non abs re fictis Poetarum
fabulis proditum est, Deos nusquam accedere solitos, nisi magno quopiam bono
eorum a quibus excipiebantur. At cum adueniante Principe,
ciues si quid est elegantius in supellectile abdunt, filias insigni forma
recludunt, adolescentes ablegant, opes dissimulant, ac modis omnibus contrahunt
sese, nonne re ipsa satis indicant, quam de eo habeant opinionem, cum id
faciunt, quod facerent adueniente hoste aut praedone? Cum ad Principis aduentum
iis timent quae illius officii fuerat tueri, si quis forte insidias aut uim
pararet? Ab aliis timent insidias, ab illo uim quoque, cum alius queritur se
pulsatum, alius abductam uirginem, alius stupratam uxorem, alius negatam
mercedulam, papae, quantum hic aduentus abest ab illa Deorum imagine: cum
ciuitatum, ut est quaeque florentissima, ita maxime suspectum habet Principem
cum ad Principis aduentum sceleratiores exsiliunt, optimus quisque et
cordatissimus cauet et contrahitur: ut nihil loquantur, certe factis praedicant
quam habeant de Principe opinionem. At respondeat aliquis, Non possum meorum
omnium continere manus, ego quod in me est, praesto. Fac intelligant tui, id te
uehementer et ex animo uelle, dispeream ni continebunt. Et ita demum
populo fidem facies, haec inuito te fieri, si non patieris impune fieri.
Fortassis Ethnico Principi satis erat in suos esse benignum, in exteros iustum
modo. At Christiani Principis est, nullum pro extero ducere, nisi qui sit
alienus a Christi Sacramentis, ac ne hos quidem iniuriis lacessere: suos quidem
ciues in primis agnoscere, caeterum de omnibus bene mereri de quibus possit.
[5,4]
Quamquam illud perpetuo studendum est Principi, ne cuiquam omnino fiat iniuria,
tamen iuxta Platonis sententiam, diligentius est cauendum, ne quid laedantur
hospites, quam ne ciues, propterea quod hospites amicorum et cognatorum auxilio
destituti, magis obnoxii sunt iniuriis, unde et Iouem ultorem habere
putabantur, cui ex re Xenio fecere nomen.
|