Caput sextum: De legibus condendis aut emendandis.
[6,1] Optimae leges sub optimo
Principe, praecipue beatam reddunt ciuitatem aut regnum, cuius tum felicissimus
est status, cum Principi paretur ab omnibus, atque ipse Princeps paret legibus,
leges autem ad archetypum aequi et honesti respondent, nec alio spectant, quam
ad rem communem in melius prouehendam.
[6,2] Bonus, sapiens et incorruptus
Princeps, nihil aliud est quam uiua quaedam lex. Dabit igitur operam, non ut
multas condat leges, sed ut quam optimas, maximeque Reipublicae salutares. Nam bene institutae ciuitati, sub bono Principe, et integris magistratibus, paucissimae leges
sufficient; sin secus fuerit, nullae quamlibet multae satis erunt. Non optime
agitur cum aegrotis, quoties indoctus Medicus pharmaca pharmacis accumulat.
[6,3] In condendis autem legibus
illud in primis cauendum erit, ne quid oleant fisci lucrum, ne priuatam
Procerum commoditatem, sed ad exemplar honesti, et ad publicam utilitatem
referantur omnia, et eam utilitatem non ad uulgarem opinionem, sed ad
sapientiae regulam exigant, quam oportet ubique Principibus in consilio esse:
alioqui ne lex quidem erit, fatentibus et Ethnicis, ni iusta sit, ni aequa, ni
publicis commodis consulens. Nec protinus lex est, quod Principi placuit, sed
quod sapienti bonoque Principi placuit, cui nihil placet, nisi quod honestum et
e Republica sit. Quod si distorta fuerit regula, ad quam exaequanda fuerant
praua, quid futurum est, nisi ut per huiusmodi leges, etiam quae recta fuerant,
deprauentur. Et Plato uult leges esse quam paucissimas, maxime de rebus
leuioribus, ueluti de pactis, commerciis, uectigalibus. Nec enim ex multitudine
legum nasci salutem Reipublicae non magis, quam ex multitudine pharmacorum. Ubi
Princeps integer est, et officio suo funguntur magistratus, nihil opus multis
legibus: ubi secus habet, ibi legum abusus in perniciem uertitur Reipublicae,
dum et bene conditae leges horum improbitate alio detorquentur.
[6,4] Iure notatus est Dionysius ille
Syracusanus, qui tyrannico consilio plurimas tulit leges, alias super alias
ingerens, easque ut fit a populo negligi patiebatur, quo cunctos ad hunc modum
sibi redderet obnoxios. At istud non est leges condere, sed laqueos tendere.
[6,5] Et merito reprehensus est
Epitades, qui legem tulit, ut liberum esset cuique cui uellet sua relinquere,
hoc interim agens ut ipse filium quem oderat, posset exhaeredare. At primum non
intelligebat populus hominis technam, uerum ea res deinde grauem perniciem
attulit Reipublicae.
[6,6] Eiusmodi leges proponat Princeps,
quae non solum poenam denuncient sontibus, uerum etiam quae persuadeant non
esse peccandum. Proinde elrant, qui putant, leges paucissimis
uerbis esse comprehendéndas, ut tantum iubeant, non etiam doceant, imo magis in
hoc sint occupatae, ut deterreant a peccando rationibus quam poenis. Etiamsi hanc Platonis sententiam non approbat Seneca, sed audacter
hoc quidem magis, quam erudite.
[6,7]
Idem non permittit iuuenibus disputare de aequitate legis, senioribus permittit
moderate. Verum ut non est uulgi, temere censere
leges Principum, ita Principis est curare, ut eas ferat leges, quae bonis
omnibus placeant, ut meminerit infimis etiam sensum esse communem. Laudatus est in hoc M - Antoninus Pius, quod nihil umquam egerit,
quod omnibus per litteras etiam non conatus sit approbare, redditis causis cur
id iudicarit expedire Reipublicae.
[6,8] Eleganter Xenophon in
Oeconomicis prodidit, caetera quoque animantia duabus rebus potissimum adduci
ad obtemperandum: cibo, si quod fuerit abiectius, aut delinimento, si
generosius, uelut equus: et plagis, si contumacius, uelut asinus. At homo cura
sit animal omnium generosissimum, non tam minis ac suppliciis cogi, quam
praemiis oportebit ad officium inuitari legibus. Leges igitur non solum poenam
irrogent delinquentibus, sed praemiis quoque prouocent ad bene merendum de
Republica. Quod genus multas fuisse uidemus apud ueteres. Si quis
fortiter fecisset in bello, optabat praemium, et si cecidisset, liberi ex
publico alebantur. Si quis ciuem seruasset, si quis hostem a moenibus depulisset,
si quis salubri consilio succurrisset Reipublicae, erat officio praemium.
[6,9]
Quamquam auteur egregii ciuis est uel nullo proposito praemio, quod optimum
est, sequi, tamen expedit huiusmodi illectamentis, rudium adhuc ciuium animos
ad honesti studium inflammare. Qui generoso sunt animo, honore magis capiuntur:
qui sordidiore, lucro quoque ducuntur. Omnibus igitur hisce rationibus lex
sollicitabit, honore et ignominia, lucro ac damno. Porro qui prorsus seruili
sunt ingenio, uel potius belluino, hi uinculis ac flagris domandi sunt.
[6,10]
Ad huiusmodi honoris et ignominiae sensum iam inde a pueritia adsuescant ciues,
ut intelligant non opibus aut stemmatis deberi praemium, sed recte factis. In
summa, huc modis omnibus spectet Principis uigilantia, non ut tantum puniantur
admissa, sed illo multo magis respiciat et incumbat, hoc in primis agat, ut
caueat, ne quid admittatur supplicio dignum. Ut enim
melior Medicus qui morbum excludit et arcet, quam qui pharmacis expellat
acceptum: Ita non paulo praestabilius est efficere, ne facinora patrentur, quam
si perpetrata puniantur. Id autem fiet, si causas ex quibus animaduerterit
potissimum nasci flagitia, uel recidat si queat, uel certe premat et attenuet. Primum igitur ex uitiosis de rebus opinionibus, ut
dictum est, uelut e corruptis fontibus maxima pars facinorum scatet. Id igitur
in primis agendum, ut ciues habeas optimis institutos rationibus: deinde
magistratus non solum sapientes, uerum etiam incorruptos.
[6,11] Ac recte monet Plato, nihil
non tentandum, et omnem, quod aiunt, mouendum esse lapidem, priusquam ad
ultimum ueniatur supplicium. Agendum argumentis, ne quis peccare uelit, deinde
deterrendi metu Numinis malefactorum uindicis, praeterea minis supplicii.
Quibus si nihil proficitur, ad supplicia ueniendum, sed leuiora, quae medeantur
malo, non quae tollant hominem. Quod si nihil horum procedit, tum denique ceu
membrum deploratum et immedicabile, ab inuito legibus resecandum, ne pars
sincera trahatur in uitium.
[6,12]
Quemadmodum fidus ac doctus medicus non adhibet sectionem aut ustionem, si
malagmate, aut potione tolli malum possit, nec umquam ad illa descendit nisi
morbo coactus. Ita Princeps omnia tentabit remedia, priusquam ad capitale
supplicium ueniat, cogitans Rempublicam unum esse corpus: at nemo membrum
amputat, si diuersa uia possit sanitati restitui. Ut probus medicus in
apparandis remediis haud alio spectat quam ut quam minimo aegrotantis periculo
morbus pellatur: ita bonus Princeps in condendis legibus, non alio respiciet
quam ad publicam utilitatem, utque populi malis quam minimo medeatur incommodo.
[6,13]
Bona facinorum pars hinc potissimum nascitur, quod ubique plurimi fiant
diuitiae, contemta sit paupertas. Dabit igitur Princeps operam, ut sui ciues
uirtute ac morbus aestimentur, non censu. Idque primum in se ipso ac suis
exhibeat. Quod si conspexerint Principem ostentare diuitias, et apud illum ut
quisque ditissimus est, ita plurimi fieri, ad magistratus, ad honores, ad
officia nummis patere uiam, istis nimirum rebus incitantur animi multitudinis
ad opes per fas nefasque parandas.
[6,14]
Et ut magis in genere loquamur, pleraque Rerumpublicarum omnium sentina, ex
otio nascitur, quod diuersis rationibus affectant omnes, cui qui semel assueti
sunt, si desit quo alant illud, ad malas artes confugiunt. Hoc igitur aget Principis uigilantia, ut quantum
potest minimam habeat inter suos turbam otiosorum, et aut ad opus adigat, aut
expellat e ciuitate. Plato mendicos omnes procul e sua Republica pellendos putat.
Quod si qui senio morboue fracti, suos non habent a quibus aluntur, iis,
gerontotrophiis, et nosuntotrophiis publicis consulendum erit. Qui ualet et
paruo contentus est, non eget mendicitate.
[6,15]
Sacrificulos qui ad quaestum sacra quaedam circumferebant oppidatim, quo
religionis praetextu sectarentur otium ac luxum, Massilienses in ciuitatem suam
non recipiebant. Et fortassis expediat Reipublicae Monasteriorum esse modum.
Est enim et hoc otii genus quoddam, praesertim quorum uita parum probata
fuerit, et otiosam ignauamque transigant uitam. Quod de Monasteriis dico, idem
de Collegiis sentiendum.
[6,16] Ad hoc genus pertinent, redemptores, institores, foeneratores,
proxenetae, lenones, custodes uillarum, ac uiuariorum, grex ministrorum, ac
stipatorum, qui apud nonnullos tantum ambitionis aluntur gratia. His cum non
suppetit, quod luxus otii comes efflagitat, ad malas artes degenerant. Est et
militiae negotiosum otii genus, sed multo pestilentissimum, ex quo semel omnium
bonarum rerum exitium, et omnium malarum rerum colluuies proficiscitur. Haec igitur
flagitiorum seminaria si Princeps arcebit e suo regno, multo minus erit, quod
legibus puniat. Habendus igitur honos
utilibus artificiis, nec iners otium nobilitatis titulo donandum, ut obiter et
hoc indicem. Non quo bene natis suum honorem detraham, si respondeant maiorum
imaginibus, et iis rebus praecellant, quae primum nobilitatem pepererunt.
Alioqui si tales hodie plerosque uidemus, molles otio, uoluptatibus
effoeminati, omnium bonarum artium imperiti, tantum belli comessatores, strenui
aleatores, ne quid dicam obscoenius, quid est, obsecro, cur hoc hominum genus
calceariis aut agricolis praeferatur? Nam olim patriciis otium datum est
a sordidioribus opificiis non ad nugandum, sed discendas eas disciplinas, quae
ad Rempublicam administrandam faciunt.
[6,17]
Ne sit igitur turpe si ciues opulenti aut patricii suos liberos artem doceant
sedentariam. Primum dum eius studio detinentur adolescentuli, coercebuntur a
multis flagitiis: deinde si nihil erit opus arte, ea neminem onerat. Sin (ut
est instabilis rerum humanarum fortuna) deerit, tum artem non modo quaeuis
terra, sicut habet prouerbium, sed quaeuis etiam alit fortuna.
[6,18]
Veteres illi quoniam intelligebant plurimum malorum nasci ex luxu et
profusione, sumtuariis legibus occurrerunt, creatis in hoc Censoribus, qui
immodica impendia, in conuiuiis, in uestitu, aut in aedificiis cohiberent. Id
si cui durum uidetur, non licere cuique suis rebus pro sua uti et abuti
libidine, cogitet multo durius esse ciuium mores per lucum eo delabi, ut
capitis supplicio sit opus: et humanius esse, cogi ad frugalitatem, quam uitiis
ferri in perniciem. Nihil inutilius quam ex admissis ciuium, lucrum redire ad
magistratus. Nam qui dabit operam, ut quam minimum exsistat malorum, cui
expedit quam plurimos esse nocentes?
[6,19]
Et par est, et apud priscos fieri consueuit, ut multatitia pecunia potissimum
ad eum rediret, qui laesus esset, nonnulla portio ad aerarium publicum, in
uehementer odiosis nonnihil etiam ad delatorem. Verum hoc odii, non priuato
cuiusquam affectu, sed Reipublicae commodo aut incommodo metiendum.
[6,20]
Illud in uniuersum spectent leges, ne cui flat iniuria, nec pauperi, nec
diuiti, nec nobili, nec obscuro, nec seruo, nec libero, neque magistratui, nec
priuato. Verum in hanc partem magis propendeant,
ut imbecillioribus subueniatur, quod humiliorum fortuna magis exposita sit
iniuriis. Quod igitur in fortunae praesidiis diminutum est, id legum exaequet
humanitas. Proinde acrius puniant uiolatum pauperem quam offensum diuitem,
corruptum magistratum quam perfidum plebeium, facinorosum patricium quam
obscurum.
[6,21] Cum, iuxta Platonem, duplex
sit poenae genus, in altero uidendum est, ne supplicium acerbius sit quam pro
re commissa, ideoque non erit temere ad ultimum supplicium ueniendum: neque
facinoris ratio nostris erit aestimanda cupiditatibus, sed aequo atque honesto.
Cur enim passim simplex furtum capite punitur, et adulterium pene impunitum
est, idque contra ueterum omnium leges, nisi quod apud omnes nimium in pretio
est pecunia, et huius iacturam non ex re, sed ex suo metiuntur animo? Cur autem
hodie minus saeuiatur in adulteros, in quos olim uehementer saeuiebant leges,
non est huius loci, rationem reddere.
[6,22]
Ad alterum genus, quod ille uocat exempli, perquam raro ueniendum erit, nec tam
agendum, ut immanitate poenae deterreantur caeteri, quam nouitate. Nihil est
enim tam horrendum, quod non contemnatur adsuetudine: nec aliud inutilius, quam
ciues suppliciis adsuescere.
[6,23]
Ut in morbis non sunt tentanda noua remedia, si ueteribus succurri malo possit:
ita non sunt condendae nouae leges, si ueteres ministrent aliquid, quo malis
Reipublicae medearis.
[6,24]
Leges inutiles si sine magno malo non queant abrogari, paulatim sunt
antiquandae, aut certe corrigendae. Nam ut periculosum est temere nouare leges,
ita necesse est ut curationem pro corporum ratione, sic leges ad praesentem
Reipublicae statum accommodare: quaedam salubriter instituta, salubrius
abrogantur.
[6,25] Multae leges recte quidam sunt
institutae, sed eas officiorum prauitas ad pessimos usus detorsit. Nihil autem
perniciosius bona lege, ad malas res deflexa. Ab his igitur tollendis aut
emendandis, non oportet Principem fisci factura deterreri: Nec enim compendium
est, quod sit cum honesti dispendio coniunctum, maxime cum sint eius generis,
ut plausibilis etiam sit earum abrogatio. Neque uero sibi blandiatur, si leges
huiusmodi compluribus in locis inualuerunt, ac diutina iam consuetudine
inueteratae sunt. Nec enim hominum numero constat honesti natura, et hoc
diligentius est tollendum, quo magis inueterauit malum. Et ut unam atque
alteram exempli gratia commemorem, receptum est nonnullis in locis, ut peregre
mortui bona occupet Praefectus aliquis Regis nomine: id cum salubriter sit
institutum, nempe, ne hospitis res sibi uindicent, ad quos iure non pertinent,
et tantisper sint in manibus Praefecti, donec exstent haeredes certi: nunc
iniquissime huc detortum est, ut siue exstet haeres, siue non exstet, hospitis
bona ad fiscum pertineant.
[6,26]
Recte quondam institutum, ut quod apud furem deprehensum repertum esset rerum,
id Princeps aut huius nomine Magistratus occuparet, nimirum, ob id, ne si
passim eas uindicandi ius esset, per fraudem ad alienos dominos aberrent, uerum
simul atque constaret cuius essent, tum illi restituerentur. At nunc quidam,
quidquid apud furem compererint, id non minus suum esse ducunt, ac si ex
paterna haereditate obuenisset. Quod et ipsi satis intelligunt impudenter
iniquum esse, sed honesti ratio, lucri ratione uincitur.
[6,27]
Olim bono consilio fuit inductum, ut in confiniis ditionum essent Praefecti,
qui importationum aut exportationum curam agerent, nimirum, quo negociator aut
uiator tutus a latrociniis commearet: ut si quid cui foret ereptum, Princeps
intra suae quisque ditionis limites curaret, uti nec damno plecteretur
negociator, nec praedo esset impunitus: et fortasse tum ciuilitatis gratia dari
coeptum est nonnihil a negociatoribus. At nunc passim huiusmodi portoriis
retinetur uiator, uexantur hospites, expilantur negociatores, et cum indies
crescat exactio, tamen de tuendis illis nulla mentio est: Ita cuius gratia
primum constitutio nata fuit, penitus sublatum est, et res salubriter
instituta, uitio administrantium prorsus in Tyrannidem uersa est. Constitutum
est olim, ut res naufragio eiectae, Praefecto maris occuparentur, non ut in
illius aut in Principis ius caderent, sed ut per hos caueretur, ne ab iniustis
dominis occuparentur, et ita demum publicae fierent, si nullus exstaret, qui
iure uindicaret. At hodie quibusdam in locis, quidquid quocumque modo periit in
mari, id ueluti suum occupat Praefectus, ipso mari immitior. Nam quod tempestas
reliquum fecit miseris, id ille uelut altera tempestas eripit. Vide igitur ut
omnia in diuersum exierint. Fur punitur, quod rem alienam occuparit: atqui idem
facit Magistratus, in hoc adhibitus ne fieret, et per hunc bis spoliatur
dominus rei, in hoc ipsum constitutum, ne quid cui periret. Et per hos maxime
uexantur ac spoliantur negociatores, qui hoc consilio sunt inducti, ne
uexaretur aut spoliaretur uiator. Et per hos fit, ne bona redeant ad iustum
dominum, quos lex in hoc adhibuerat, ne penes alienum dominum essent. Sunt huiusmodi plurimae constitutiones, apud multas
nationes non minus iniquae quam ipsa iniquitas. Verum non est huius instituti
rem publicam ullam taxare, has ut omnium fere communes, et omnium iudicio
damnatas, docendi gratia recensuimus. Et sunt fortasse quae citra tumultum
antiquari non possint: at horum antiquatio fauorem etiam conciliat Principi, et
qua nullum lucrum oportet uideri maius, honestam opinionem.
[6,28]
Ut Principe, sic lege nihil oportet esse communius aut aequius: alioqui fit, ut
quod egregie Graecus ille sapiens dixit; Nihil aliud sint leges quam casses
aranearum, quos maiores aues facile perrumpunt, muscis dumtaxat irretitis.
[6,29]
Quemadmodum Princeps, ita et lex semper esse debet propensior ad ignoscendum quam
ad puniendum, siue quod per se benignius, siue quod magis respondet ad mores
Dei, cuius ira lentissime ad uindictam procedit: siue quod non recte elapsus,
ad poenam repeti potest, iniuste damnato succurri non potest. Is etiam si non
periit, quis tamen alterius aestimabit dolorem? Legimus olim huiusmodi fuisse
non Principes, sed Tyrannos, a quorum factis oportet Christianum Principem,
quam longissime abesse, qui scelera commissa, suis priuatis incommodis
aestimarent, ut iis leue furtum esset, si quis pauperculum bonis nudatum, una
cum uxore et liberis ad laqueum aut mendicitatem adigat grauissimum uero et
multis dignum crucibus, si quis Principalem fiscum, aut rapacem Quaestorem uel
nummulo fraudasset. Item maiestatem laesam clamitarent, si quis de pessimo
quoque Principe mutiret, aut de pestilente Magistratu paullo liberius
loqueretur, cum Adrianus Imperator Ethnicus, alioqui nec inter bonos habendus
Principes, laesae maiestatis crimen numquam admiserit: et ne crudelissimus
quidem Nero delationes huiusmodi admodum affectarit. Et alius quidam, neglectis
in totum huiusmodi criminibus, dixerit, In ciuitate libera, linguas item
liberas esse oportet. Nullis igitur commissis facilius ac libentius ignoscet
bonus Princeps, quam quae ad priuatam suam iniuriam pertinent. Nam cui facilius
est eiusmodi contemnere quam Principi? At huic ulcisci quam facile est, tam est
inuidiosum et indecorum. Cum enim ultio pusilli et humilis animi sit
argumentum, nihil minus competit in Principem, quem oportet animo esse excelso
magnoque. Non satis est Principem ab omni crimine abesse, ni criminis etiam
suspicione specieque uacauerit. Quamobrem non solum perpendet quid mereatur is
qui deliquit in Principem, sed quid alii iudicaturi sint de Principe, et suae
dignitatis respectu nonnumquam ignoscet immerenti, et suae consulens famae,
ueniam dabit uenia indignis.
[6,30]
Neque statim illud occlamet aliquis, hac ratione parum consuli Principum
maiestati, quam sacrosanctam et inuiolatam esse, e Republica potissimum est.
Imo non alia uia rectius consulitur illius magnitudini, si populus intelligat
eum tam uigilantem, ut nihil eum fallat: tam sapientem, ut intelligat quibus in
rebus sita sit uera Principis maiestas: tam clementem, ut nihil suarum
iniuriarum ulturus sit, nisi cogeret utilitatis publicae ratio. Caesaris
Augusti maiestatem, et clariorem et tutiorem reddidit Cinnae donata uenia, cum
tot suppliciis nihil profecisset. Is demum Principis maiestatem laedit,
quisquis id imminuit, quo uere magnus est: at animi bonis magnus est, et populi
rebus sua sapientia florentibus magnus est. Haec qui deterit, maiestatis est
accusandus. Plurimum enim aberrant, nec prorsus intelligunt ueram Principis
maiestatem, qui sic eam putant augeri, si quam minimum ualeant leges et publica
libertas, quasi duae quaedam res sint, Princeps et Respublica. Quod si facienda
est collatio inter ea quae natura coniunxit, ne componat se Rex cum quolibet
suorum, sed cum uniuerso Reipublicae corpore: Ita uidebit quanto pluris sit
illa, tot egregios uiros ac foeminas complectens, quam unicum Principis caput.
Respublica, etiam si Princeps desit, tamen erit Respublica. Floruerunt enim
etiam amplissima imperia, nullo Principe, uelut in Democratia Romanorum et
Atheniensium: at Princeps esse nullo modo potest sine Republica, denique
Respublica Principem complectitur, non contra. Quid est enim quod Principem tantum facit, nisi consensus obsequentium?
At qui suis bonis, hoc est, uirtutibus, magnus est, is etiam adempto imperio
magnus erit. Proinde palam est istos peruersissime iudicare, qui Principis
dignitatem his rebus metiuntur, quae Principis amplitudine sunt indignae.
Proditorem uocant (nam id uocabulum odiosissimum esse uolunt) qui Principem ad
ea deflectentem, quae nec ipsi decora sunt aut tuta, nec patriae conducibilia,
liberis consiliis ad meliora reuocat. At qui illum plebeiis opinionibus
corrumpit, qui in uoluptates sordidas, qui in comessationes, in aleam, et alia
id genus dedecora praecipitat, num is dignitati Principis consulit? Fidem
uocant, quoties per assentationem stulto Principi mos geritur: proditionem, si
quis turpibus coeptis obsistat. Imo nemo minus amicus est Principi, quam qui
turpiter assentando dementat et abducit a recto, qui bellis inuoluit, qui
persuadet expilationes populi, qui tyrannidis artem docet, qui illum bonis
omnibus facit inuisum: haec est uera proditio, et non uno supplicio digna.
Plato uult g-nomophulakas, hoc est, eos qui seruandis legibus praefecti sunt,
incorruptissimos esse. Et bonus Princeps in nullos debet seuerius animaduertere,
quam in eos qui corrupte leges administrant, quamquam ipse Princeps
g-nomophulakohn primus est. Expedit igitur ut leges sint quam paucissimae,
deinde quam aequissimae et ad publicam utilitatem conducibiles, praeterea
populo quam maxime notae, unde ueteres eas in tabulis et albo descriptas
publicitus exhibebant, quo cunctis essent conspicuae. Foedum est enim quosdam
legibus cassium uti uice, nimirum, hoc agentes, ut quam plurimos irretiant, non
consulentes Reipublicae, sed ueluti praedam captantes. Postremo ut uerbis
apertis minimeque perplexis descriptae, ut ne magnopere sit opus
quaestuosissimo isto hominum genere, qui se Iureconsultos uocant, et Aduocatos:
quae sane professio quondam Optimatibus uiris fuit peculiaris, et dignitatis
habebat plurimum, lucri quam minimum, nunc et hanc corrupit quaestus, nihil non
uitians. Plato negat ullum hostem exsistere posse pestilentiorem patriae, quam
eum qui leges arbitrio subiiciat hominis, quae sub optimo Principe
ualent plurimum.
|