Caput septimum: De magistratibus et officiis.
[7,1] Princeps quam integritatem in
se praestat, eamdem debet, aut certe proximam a suis officiariis exigere. Neque
satis esse ducat, mandasse magistratus, sed plurimum refert, quomodo mandet,
deinde uigilandum, ut incorrupte mandatis fungantur. Prudenter et grauiter
admonet Aristoteles, frustra condi bonas leges, nisi sint quorum opera bene
conditae seruentur, imo fit alioqui nonnumquam, ut optime conditae leges, uitio
magistratuum in summam Reipublicae perniciem uertantur.
[7,2] Quamquam magistratus non censu,
non imaginibus, nec annis est eligendus, sed potius sapientia et integritate,
tamen magis conuenit, ut natu grandes ad huiusmodi munia adhibeantur, unde
Reipublicae pendet incolumitas, non tantum quod senibus et plus adest ex usu
rerum prudentiae, et affectus sunt moderatiores, uerum etiam quod apud populum
nonnihil auctoritatis illis conciliat senectus. Proinde Plato uetat, ne legum
custodes adhibeantur minores annis quinquaginta, ne maiores septuaginta.
Sacerdotem non uult esse minorem annis sexaginta: nam ut est aetatis maturitas
quaedam, ita est aetatis processus, cui missio, muniumque omnium relaxatio
debeatur.
[7,3] Quemadmodum chorus res est
elegans, si quidem ordine constet et harmonia, contra, ridiculum spectaculum,
si gesticulationes una cum uocibus confundantur: Ita praeclara quaedam res est
ciuitas aut regnum, si suus cuique detur locus, si suo quisque fungatur
officio, hoc est, si Princeps quod se dignum est agat, si magistratus suas
obeant partes, si plebes item bonis legibus et integris magistratibus
obtemperet. At ubi suum negotium agit Princeps, et magistratus nihil aliud quam
compilant populum, ubi plebes non obtemperat honestis legibus, sed Principi ac
magistratibus, utcumque res tulerit, adulatur, ibi turpissima quaedam rerum
confusio sit, oportet.
[7,4] Primum ac summum Principis
studium oportet esse, ut quam optime mereatur de Republica: at non alia re
melius potest mereri, quam si curet ut magistratus et officia uiris
integerrimis ac publici commodi studiosissimis committantur.
[7,5] Princeps quid aliud est quam
Medicus Reipublicae? At Medico non satis est, si ministros habeat peritos, nisi
sit ipse peritissimus ac uigilantissimus: Ita Principi non sufficit, sit
Magistratus habeat probos, nisi sit ipse probissimus, per quem illi et
deliguntur et emendantur.
[7,6] Ut animi partes non omnes
perinde ualent, sed quaedam imperant, aliae parent, et tamen corpus tantum
paret: Ita Principem summam Reipublicae partem plurimum sapere, et ab omnibus
crassis affectibus alienissimum esse oportet. Ad hunc proxime accedent
magistratus, qui partim parent, partira imperant: parent Principi, imperant
plebi.
[7,7] Ergo praecipue Reipublicae
felicitas in hoc sita est, ut pure creentur magistratus, et pure mandentur
officia. Deinde sit actio male gesti muneris, quemadmodum antiquis erat actio
repetundarum. Postremo statuatur in hos seuerissima animaduersio, si conuicti
fuerint.
[7,8]
Pure creabuntur Magistratus, si Princeps eos adsciscat, non qui plurimo emant,
non qui improbissime ambiant, non qui cognatione coniunctiores, non qui ad
illius mores aut affectus cupiditatesque maxime sint accomodi, sed qui moribus
sint integerrimis, et ad functionem mandati muneris aptissimi.
[7,9]
Caeterum ubi Princeps unum hoc agit, ut quam plurimo uendat officia, quid
tandem ab iis exspectet, nisi ut itidem reuendant, et quomodocumque damnum suum
sarciant, et cauponentur in administrando, quemadmodum negociatione sunt
consecuti. Nec hoc ideo minus perniciosum Reipublicae uideri oportet, quia
consuetudine pessima apud plerasque nationes receptum est, cura Ethnicis etiam
fuerit improbatum, et Caesareae leges iubeant eos, qui iudiciis praesunt,
Principali salario esse inuitandos, ne qua sit illis ansa faciendi quaestus.
[7,10]
Olim grauissimum crimen erat corrupti iudicii: at qua fronte puniet Princeps
iudicem, qui muneribus corruptus pronunciauit, aut pronunciare noluit, cura
ipse iudicandi murais aere uendiderit, et hanc corruptelam prior suum docuerit
iudicem? Hoc praestet Princeps erga magistratus, quod illos praestare uult erga
plebem.
[7,11]
Prudenter admonet in Politicis Aristoteles, super omnia cauendum esse, ne ex
magistratibus lucra proueniant iis, qui ea gerunt: alioqui geminum incommodum
hinc sequi. Nam primum hac ratione fieri, ut auarissimus quisque et
corruptissimus ambiat, imo occupet et inuadat magistratum, et populus duplici
discrucietur molestia, tum quod ab honoribus excluditur; tum quod lucro
priuatur.
|