Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Institutio principis christiani

IntraText CT - Text

  • Caput octauum: De foederibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput octauum: De foederibus.

[8,1] In pangendis foederibus, quemadmodum et caeteris in rebus, non alio spectabit bonus Princeps, quam ad publicam utilitatem. Alioqui cura hoc agitur ut commodius habeant Principes populi rebus attenuatis, non foedus est appellandum, sed conspiratio. Siquidem qui hoc sunt animo, duos populos ex uno faciunt, Procerum et plebis, quorum alter alterius malo melius habeat; uerum id ubi fit, ibi non est Respublica. Inter omnes Christianos Principes arctissimum simul et sanctissimum foedus est, uel ob hoc ipsum quod Christiani sunt. Quorsum igitur attinet cotidie tot foederibus agere, perinde quasi omnes omnium sint hostes, et humanis pactis sit impetrandum, quod non impetrat Christus? Ubi multis syngraphis res agitur, argumentum est, non optima agi fide, et saepenumero fieri uidemus, ut ex his plurimae nascantur lites, quae in hoc adhibebantur, ne quid exsisteret litium: cura fides intercedit, et inter bonos agitur, non est opus admodum multis et anxiis syngraphis: cura inter improbos et malae fidei res agitur, syngraphae pariunt etiam litis materiam. Itidem inter bonos ac sapientes Principes, etiam si nullum intercedat foedus, constat amicitia: inter stultos ac malos, ex ipsis foederibus, quae in hoc adhibebantur, ne bellum exoriretur, bella nascuntur, dum inter innumeros articulos hunc aut illum uiolatum queritur aliquis. Foedus in hoc feriri solet, ut bello finis imponeretur: at hodie foedus appellant, in hoc initum, ut moueatur bellum. Nec aliud est istorum foederatio, quam belli molimina: et utcumque se res inclinant, ita ambulant foedera. Principum ea debet esse fides, in praestandis iis quae recipiunt, ut simplex horum promissum sanctius sit quouis aliorum iureiurando. Quam igitur foedum non praestari, quae solennibus foederibus pacta sunt, interpositis etiam iis rebus, quibus apud Christianos nihil potest esse sanctius? Et tamen uidemus id cotidie usu uenire, nihil addo, quorum uitio: certe sine uitio non potest accidere.

[8,2] Si quid in foedere uiolatum uidebitur, non statim huc inclinandum, ut uniuersum foedus irritetur, ne uideatur occasio captata recedendi ab amicitia. Quin magis adnitendum, ut quam minimo incommodo sarciatur id quod ruptum est: quin expedit aliquoties ad quaedam conniuere, quandoquidem nec inter priuatos homines diu cohaeret necessitudo, si cuncta ad uiuum, quod aiunt, exigant. Neque statim id sequaris, quod dictat ira, sed quod publica suadet utilitas. Dabit operam bonus ac sapiens Princeps, ut cum omnibus pacem habeat, sed praecipue tamen cum finitimis, qui plurimum noceant infensi, prosint amici, et sine quorum mutuo commercio, ne durare quidem possit Respublica. Et facile coit et cohaeret amicitia inter eos, quos lingua communis, regionum propinquitas, ingeniorum ac morum similitudo concilie. Est tanta inter quasdam nationes rerum omnium dissimilitudo, ut prorsus ab illorum abstinuisse commercio longe consultius sit, quam arctissimis etiam adstringi foederibus. Sunt quaedam ita procul dissitae, ut etiam si bene uelint, prodesse nihil possint. Postremo sunt quaedam adeo morosae ac foedifragae et insolentes, ut etiam si finitimae sint, tamen inutiles sint ad omnum amicitiam. Cum his consultissimum fuerit, nec bello dissidere, nec arctioribus foederum aùt affinitatum uinculis alligari, quod et bellum semper sit exitiale, et quorumdam amicitia non multo bello tolerabilior.

[8,3] Haec erit igitur una Regiae sapientiae pars, gentium omnium ingenia moresque cognoscere, id partim e libris, partim e sapientum et expertorum commemoratione consequetur, ne sibi necesse putet cum Ulysse per omnes terras mariaque circumagi. Ac de caeteris quidem haud facile sit certum aliquid praescribere. Illud in genere licet pronunciare, non oportere arctius adstringi his, quos religio diuersa a nobis alienat, ueluti cum Ethnicis: aut quos naturae prouidentia, Alpibus aut Fretis interiectis, a nobis separat aut quos immensum locorum spatium penitus a nobis semouit, hi nec ad nos accersendi, nec a nobis impetendi sunt. Cuius rei cum plurima suppetant exempla, tamen unum, quod e proximo sese offert, pro omnibus suffecerit. Est quidem Franciae regnum, rebus omnibus omnium multo florentissimum: at multo esset florentius, si ab Italia impetenda temperasset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License