Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Institutio principis christiani

IntraText CT - Text

  • Caput nonum: De Principum Affinitatibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput nonum: De Principum Affinitatibus.

[9,1] Equidem multo saluberrimum iudicarim Reipublicae, si Principum affinitates intra regni fines continerentur, aut si quid recedendum sit a limitibus, cum proxime finitimis dumtaxat iungerentur, sed iis, qui ad amicitiae fidem sint idonei. Atqui non decet (inquiunt) Regis filiam nisi cum Rege aut Regis filio copulari. At isti priuatorum sunt affectus, suos quantum possint euehere, a quibus oportet Principem alienissimum esse. Minus potenti nubet Principis soror, quid tum postea, si id magis expediat uniuersis? Et illi plus dignitatis adferat neglecta sororii coniugii dignitas, quam si mulierculae affectum publicis commodis praetulisset.

[9,2] Priuata quaedam res est Principum matrimonium: at hue rerum humanarum summam pene uocari cernimus, ut saepenumero nobis eueniat, quod olim Graecis ac Troianis in Helena.

[9,3] Quod si placet adhibere delectum Principe dignum, seligatur ex omnibus, integritate, modestia, prudentiaque commendata, quae optimo Principi morigera sit uxor, et illi liberos utroque parente patriaque dignos generet. Satis honesta est quocumque sanguine nata, quae bono Principi bonam praestat uxorem.

[9,4] Illud in confesso est, nihil aeque expedire in rem omnium, atque ut Princeps uehementer amet suos, et ab iisdem uicissim ametur. Ad quod ingens habet momentum patria, communis corporum et animorum similitudo, et nescio quid natiuae fragrantiae, quam arcana quaedam geniorum affinitas addit: at hinc magna pars pereat oportet, si haec omnia confundant imparia matrimonia. Vix enim fieri potest, ut sic natos, toto pectore agnoscat patria, aut sic nati, toto pectore sint dediti patriae. Et tamen uulgus haec uelut adamantina publicae concordiae uincula putat, cura hinc res ipsa doceat maximos rerum humanarum tumultus exoriri, dura hic queritur ex sponsalium pactis praeteritum nescio quid, hic offensus re quapiam sponsam abducit, ille mutato consilio renunciat priori, et aliam ducit in thalamum, alius aliud quidpiam causatur. Sed quid haec ad Rempublicam? Si Principum inter se affinitas praestaret orbi tranquillitatem, optarem omnes sexcentis affinitatibus esse colligatos. At quid ante paucos annos profuit affinitas, quo minus Iacobus Scotorum Rex infestis copiis inuaderet Angliae fines? Et fit aliquoties, ut post diutinos bellorum tumultus, post innumeras clades, tandem affinitate contracta, res componatur, sed utraque parte iam malis delassata. Illud agendum Principibus, ut aeterna quaedam pax coeat inter omnes, et in hoc conferant sua consilia. Ut affinitas pacem concilie, certe perpetuam non potest. Altero defuncto, soluitur concordiae uinculum. Quod si ueris rationibus pax conflaretur, ea stabilis esset ac diuturna. Sed dixerit aliquis, liberorum propagatione coniunctionem eam perpetuam reddi. Cur igitur inter hos maxime bellatur, inter quos summa propinquitas est? Immo per hanc propagationem potissimum oritur regnorum commutatio, dura ditionis ius aliunde alio transfertur, dura hinc decedit aliquid, et illic accrescit, quibus ex rebus grauissimi tumultus exoriri solent. Igitur hisce rationibus non fit ne cooriantur bella, sed fit, ut atrociora moueantur et crebriora. Dura enim regna regnis affinitate connexa sunt, quoties unusquispiam offensus est, is affinitatis iure concitat et caeteros, ut ex qualibet leui offensa, magma pars orbis Christiani statim ad arma moueatur, et immensa Christiani sanguinis factura placatur unius hominis stomachus. Ab exemplis consulto tempero, ne quid offendam quemquam. In summa, huiusmodi affinitatibus, Principum res fortassis augentur, at populi res atteruntur et affliguntur. Caeterum bonus Princeps non aliter iudicat suas res prospere habere, nisi cura Reipublicae commoditatibus consulitur: ut ne dicam interim, quod hac uia non admodum humaniter agitur cura ipsis puellis, quae nonnumquam in procul semotas regiones, ad homines, lingua, specie, moribus, ingeniis dissimillimos, uelut in exsilium relegantur, felicius apud suos uicturae, ut aliquanto minore strepitu. Quamquam autem hanc consuetudinem uideo receptiorem, quam ut sperem posse conuelli, tamen uisum est admonere, si quid forte praeter spem euenerit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License