Caput decimum: De Principum occupationibus in pace.
[10,1] Princeps igitur Christi decretis, et sapientiae
praesidiis instructus, nihil omnium habebit carius, immo nihil aliud habebit
carum, quam populi sui felicitatem, quem oportet uelut unicum corpus ex aequo,
tum diligere, tum curare. Et in hoc unum omneis
cogitationes, omneis conatus, omnia studia destinabit, ut ad eum modum
administre prouinciam sibi creditam, ut et Christo rationem exacturo probetur,
et apud mortales omnes honestissimam sui memoriam relinquat. Siue domi sit
Princeps siue in secessu, laudatum illum Scipionem imitetur, qui negabat se
umquam minus esse solum, quam cum solus esset, aut minus otiosum esse, quam cum
esset in otio: quod is quoties uacaret a Reipublicae negotiis, semper animo
secum agitabat aliquid, quod ad ciuitatis salutem aut dignitatem pertineret.
Imitetur Aeneam Virgilianum, quem prudentissimus Poeta frequenter, aliis
dormientibus, multa per noctem suo cum animo uoluentem facit, quo rectius suis consuleret. Et Homericum illud omnibus Regiae
parietibus, sed magis Regum animis inscribi decet:
g-Ou g-chreh g-pannuchion g-eudein g-boulehphoron g-andra, g-hoh g-laoi g-t'
g-epitetraphatai, g-kai g-tossa g-memehle.
Quorum carminum haec ferme sententia est: Haud decet hunc
solidam noctem indulgere sopori, Cui populi commissi, et tanta negotia curae.
[10,2]
Siue uersetur in publico, semper aliquid agat, quod ad rem communem faciat, hoc
est, nusquam non Principem agat. At magis
decet Principem in publicis uersari functionibus, quam abditum agere. Quoties
autem prodit, aduigilet, ut ipse uultus, incessus, et praecipue sermo talis
sit, ut populum reddat meliorem, memor, quidquid fecerit aut dixerit, ab
omnibus obseruari cognoscique. Nec enim probatum est sapientibus uiris Persarum
institutum, apud quos domi abditi uitam exigebant. Et hac una uia studebant a
suis magnifieri, quod numquam conspicerentur, et rarissime sui copiam facerent
populo. Quod si quando prodibant, nihil aliud quam fastum barbaricum et
opes malo populi immodicas ostentabant. Reliquum aeuum aut lusibus, aut
furiosis expeditionibus transigebant, perinde quasi deesset quod pacis temporibus
agat egregius Princeps, cum tanta semper pateat pulcerrimorum facinorum seges,
si modo adsit Principe dignus animus.
[10,3]
Et sunt hodieque nonnulli, qui putent id esse parum Regium, quod solum est
Regibus pulcerrimum, in publicis functionibus uersari. Quemadmodum
et Episcopi nonnulli, nihil minus suum esse ducunt, quam id quod unum Episcopo
dignum est, docere populum: ac miro consilio, quod peculiare est
Episcoporum, id ueluti indignum in alios relegant, quod sordidissimum, id sibi
potissimum uindicant. At non puduit Mithridatem, non minus eruditione quam
imperio nobilem Regem, suo ore, nulloque interprete
populo ius reddere, quod ut faceret, uiginti duas linguas ad plenum legitur
perdidicisse. Nec Philippus Macedonum Rex parum decorum Regi
iudicauit, quod quotidie cognoscendis causis sederet. Nec Alexander
Magnus, huius filius, quamquam alias ad insaniam usque ambitiosus, cui morem
hunc fuisse proditum est, ut altera aure manu obturata
cognosceret, dicens, sese alteram illam integram seruare diuersae parti. Verum quo magis ab hisce rebus abhorreant nonnulli, peruersa
educatio Principum in causa est. Etenim iuxta uetus
prouerbium, quam quisque nouit artem, in hac se libenter exercet, refugiens ab
iis, in quibus intelligit se parum ualere. Qui fiat
igitur, ut qui inter assentatores et mulierculas primum praxis opinionibus,
deinde uoluptatibus corruptus, primos illos annos in alea, choreis, et uenatu
consumserit, postea gaudeat in his uersari functionibus, quarum usus
diligentissimam requirebat meditationem? Homerus negat Principi tantum esse
otii, ut totam noctem edormiat, et isti nihil aliud
student, nisi ut nouis subinde uoluptatibus totius uitae taedium fallant,
perinde quasi nihil omnino sit quod agant Principes. Bono patrifamilias numquam
deest quod curet in una domo, et Principi deest quod agat in tam uasta ditione?
[10,4]
Bonis legibus occurrendum est malis moribus, corrigendae eges deprauatae,
tollendae malae, prospiciendi magistratus integri, puniendi aut cohibendi
corrupti. Exquirendae rationes, quibus tenuem plebeculam quam minimum grauet,
quibus ditionem suam latrociniis ac maleficiis liberet, idque quam potest
minimo sanguine, quibus suorum perpetuam concordiam alat ac stabiliat. Sunt his
minutiora quaedam, sed non indigna quamuis magno Principe, lustrare ciuitates,
sed hoc animo, ut omnia reddat meliora: quae parum tuta sunt, communiat,
publicis aedificiis ornet, item pontibus, porticibus, templis, ripis,
aquaeductibus, loca pestilentiae obnoxia purget, uel mutatis aedificiis, uel
desiccatis paludibus. Amnes incommode fluentes, alio deriuet. Mare pro
commoditate publica uel admittat uel arceat. Neglectos agros colendos curet,
quo magis suppetat annonae uis, parum utiliter cultos aliter coli iubeat,
ueluti ne illic uineta sint, ubi uinum cultura indignum prouenit, et frumenta
gigni possunt. Huius generis sex millia sunt, quae curare Principi sit
pulcerrimum, bono Principi etiam iucundum, ut nihil umquam sit opus, uel otii
taedio bellum quaerere, uel alea fallere noctem. In his quae ad Rempublicam
pertinent, conuertit Principem esse non luxuriosum aut profusum, sed
splendidum, uelut in publicis aedificiis, aut ludis, in excipiendis
legationibus, si quae populi causam agant. In his quae priuatim ad illum
pertinent erit frugalior et contractior, partim ne publico sumtu sibi uiuere
uideatur, partim ne ciues suos luxuriem doceat, multorum malorum parentem.
[10,5]
Video ueterum permultos in hoc errore fuisse, et utinam hodie nullos idem
habeat error, ut huc omnes conatus suos intenderent, non ut meliorem redderent
suam ditionem, sed ut maiorem: quibus illud saepenumero uidemus euenisse, ut
dum propagando student imperio, etiam id perderent quod possederant. Non abs re
tantopere laudata est illa Theopompi uox, qui negauit sua referre quam ingens
relinqueret liberis suis imperium, modo melius ac stabilius. Et Laconicum illud
prouerbium dignum mihi uidetur, quod omnium Principum insignibus adscribatur:
g-Spartan g-elaches, g-tautehn g-kosmei, hoc est, Spartam sortitus es, hanc
orna.
[10,6]
Hoc sibi penitus persuasum habeat bonus Princeps, nihil a se geri posse
magnificentius, quam si quidquid est hoc regni, quod sors dederit, florentius
reddat, ac modis omnibus ornatius. Laudatus est a doctissimis uiris Epaminondae
Ducis animus, cui cum per inuidiam magistratus esset delegatus, humilis ac
uulgo contemtus, ita gessit, ut deinceps inter honestissimos habitus a maximis
uiris ambiretur, negans magistratum dignitatem adferre uiro, sed uirum magistratui.
[10,7] Id consequetur, si,
quemadmodum ex parte demonstrauimus, eas res curet maxime, per quas Respublica
stabilitur et illustratur: eas rursus excludat, et arceat, quae Reipublicae
statum reddunt deteriorem. Adiuuatur enim maxime boni Principis exemplo,
sapientia, uigilantia: magistratuum et officiorum integritate, Sacerdotum
sanctimonia, ludimagistrorum delectu, aequis legibus, et ad uirtutem
conducentibus studiis. In his igitur augendis et confirmandis sit omnis boni
Principis cura. Laeditur autem diuersis, quae facilius excludentur a Republica,
si stirpes ipsas ac fontes conabimur tollere primum, unde haec nasci
deprehendimus. In huiusmodi rebus sollicitum et ingeniosum esse, Christiani
Principis est Philosophia. In haec salubriter conspirare, in haec sua simul
conferre consilia, id demum Christianis dignum Principibus.
[10,8] Quemadmodum corpora coelestia,
si uel paululum tumultuentur, aut recto cursu diuarient, non sine graui
humanarum pernicie id faciunt, id quod palam uidemus in defectibus solis ac
lunae. Ita summi Principes, si quid aberrent ab honesto, aut si quid
ambitione, ira, stultitiaue peccent, id protinus ingenti totius orbis malo
faciunt. Nec enim ulla umquam eclipsis sic afflixit hominum genus, ut Iulii
Pontificis, et Lodouici Galliarum Regis dissidium, quod nuper et uidimus et
fleuimus.
|