Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Institutio principis christiani

IntraText CT - Text

  • Caput tertium: Artes pacis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput tertium: Artes pacis.

[3,1] Iam tametsi prisci Scriptores uniuersam administrandae Reipublicae rationem, in duplices artes secuerunt, pacis et belli, et prior et praecipua cura debet esse Principis instituendi in his rationibus, quae ad pacis tempora sapienter moderanda pertinent, quibus hoc pro uirili conandum est, ne belli muniis umquam sit opus. Qua quidem in re uidetur illud in primis docendus Princeps, ut ditionem suam norit: Id quod tribus rebus potissimum consequetur, Geographia, Historia, et crebra regionum et urbium lustratione. Studeat igitur in primis, regionum ac ciuitatum situm, originem, ingenium, instituta, consuetudines, leges, annales ac priuilegia cognoscere. Nemo potest mederi corpori, nisi cognito. Nemo recte colit agrum, quem non nouit. Atque haec quidem diligentissime curat Tyrannus, sed animus non res distinguit bonum Principem. Inquirit corporis rationem Medicus, quo facilius subueniat, inquirit et ueneficus, sed quo certius occidat.

[3,2] Proximum, ut amet eam regionem cui imperat, nec aliter in eam sit adfectus, quam in auitum fundum bonus agricola, aut in suam familiam uir bonus, et illud in primis studio habeat, ut acceptam reddat meliorem, cuicumque successori traditurus: si liberi sunt, persuadeat patri pietas in filios: sin minus, persuadeat Principi pietas in patriam. Ac sibi subinde ceu faces admoueat ad excitandam in suos caritatem. Cogitet regnum nihil aliud esse quam ingens quoddam corpus, cuius ipse membrum aliquod insigne sit: dignos esse fauore, qui suas fortunas omnes, qui suam incolumitatem unius fidei commiserint. Frequenter ingerat sibi eorum exempla, quibus ciuium suorum commoditas ipsa uita fuit antiquior; postremo fieri non posse, ut Princeps noceat Reipublicae, quin ipse sibi noceat. Deinde modis omnibus dabit operam, ut uicissim ametur a suis, sed ita, ut nihilo secius auctoritate polleat apud eosdem. Ac beneuolentiam stultissime quidam incantamentis et anulis magicis sibi conciliare nituntur, cum nullum sit incantamentum efficacius ipsa uirtute, qua nihil esse potest amabilius, et ut ipsa uere bonum est et immortalis, ita ueram et immortalem comparat homini beneuolentiam.

[3,3] Proximum huic philtron, ut amet qui cupiat redamari, ut eadem uia sibi adiungat ciues suos, qua Deus sibi conciliat uniuersos, nempe bene merendo.

[3,4] Falluntur et hi qui largitionibus, epulis, praua indulgentia sibi multitudinis animos conciliant. Et paratur hisce rebus nonnulla popularis gratia potius quam beneuolentia, uerum ea neque uera, neque duratura. Alitur interea mala populi cupiditas, quae posteaquam, ut fit, in immensum increuit, iam nihil satis esse putat: et tumultuatur, nisi per omnia cupiditatibus responsum fuerit: atqui istud est corrumpere tuos, non conciliare. Et his rationibus solet usu uenire Principi in populo, quod stultis maritis solet, qui uxorum amorem quem uirtute et recte factis parare oportuit, blanditiis, muneribus et obsequiis eblandiuntur. Fit enim denique ut nec amentur, et pro frugi ac bene moratis, fastidiosas habeant et intractabiles, pro morigeris querulas et obstreperas. Aut quod euenire solet mulierculis, quae uiros suos ueneficiis ad amorem adigere nituntur, ut pro sanis habeant dementes.

[3,5] Primum discat uxor, quomodo et quibus nominibus sit amandus maritus, deinde ille talem praestet, qui recte possit amari: Ita populus adsuescat optimis, et Princeps quod optimum est, praestet. Diu diligent, qui iudicio diligere coeperint.

[3,6] In primis igitur qui uolet amari a suis, eum praestet Principem, qui mereatur amari: deinde nonnihil profuerit tenere rationem, qua commodius irrepat in animos omnium. Hoc primum agat Princeps, ut qui sunt optimi, optime de se sentiant, et ab illis probetur, qui sunt omnibus probati: hos habeat familiares, hos in consilium adhibeat, hos ornet honoribus, hos plurimum apud se ualere patiatur. Ad hunc modum compendio fiet, ut omnes de Principe quam optime sentiant, qui fons est omnis beneuolentiae. Noui Principes per se non ita malos, qui non ob aliud in odium publicum uenerint, nisi quod nimium licere paterentur iis de quibus uniuersa multitudo male sentiebat, ex horum moribus Principum ingenium aestimante populo. Equidem optarim Principem natum et educatum apud eos quibus sit imperaturus, quod optime coeat et coalescat amicitia, quoties a natura proficiscitur initium beneuolentiae. Vulgus et bona ignota horret oditque: contra, mala nota nonnumquam amantur. Ea res geminum adferet commodum: nam et Princeps propensior erit in suos, et omnino magis pro suis habebit, et populus magis ex animo fauebit, et libentius agnoscet suum Principem. Et hac de causa non perinde mihi probantur, receptae iam Principum cum exteris, et maxime cum semotis nationibus affinitates. Magnam uim ad beneuolentiam conciliandam habet genus et patria, et ueluti quidam communis utrisque genius. Huius bonam perire partem necesse est, germanum illum ac natiuum affectum confundente matrimoniorum mixtura. Verum ubi natura mutuae caritatis fecit initium, ibi conueniet eam caeteris item rationibus augere et confirmare: ubi secus est, ibi tanto sollicitius adnitendum, ut mutuis officiis, et moribus fauore dignis, beneuolentia colligatur. Sed quod fit in coniugiis, ut initio uxor obsequatur uiro, et uir nonnihil concedat et indulgeat uxoris ingenio, donec utroque alteri cognito, paulatim coalescat amicitia, idem fieri conuenit in Principe aliunde adscito. Mithridates omnium gentium quibus imperabat, linguas didicerat, quas numero uiginti duas fuisse proditum est. Alexander Magnus apud quantumuis barbaras nationes agens, initio cultum et mores imitabatur, hac uia sese in illorum insinuans beneuolentiam. Idem Laudatum est in Alcibiade.

[3,7] Nihil aeque multitudinis animum alienat a Principe, quam si foris agere gaudeat, quod negligi uideatur ab eo, cui praecipue uellet esse curae. Tum quod exigitur, quoniam alibi consumitur, perire sibi putat, nec Principi dari uectigal interpretatur, sed alienis praedam obiici. Proinde neque patriae quidquam molestius aut perniciosius, neque Principi periculosius quam longinquae peregrinationes, praesertim si diutinae sint. Nam ea res omnium opinione, et Philippum nobis ademit, et non minus afflixit ditionem illius, quam bellum tot iam annos cum Gelriis gestum.

[3,8] Ut inter apes Rex medio agmine cingitur, nec usquam prouolat, ut cor in meditullio corporis, ita conuenit Principem semper obuersari inter suos.

[3,9] Duae potissimum res sunt, ut in Politicis tradit Aristoteles, quae subuertunt imperia, odium et contemtus. Odio opponitur beneuolentia, contemtui auctoritas. Itaque Principis partes erunt diligenter obseruare, quibus haec parentur, illa uitentur. Odium conflatur saeuitia, uiolentia, contumeliis, morositate, difficultate, rapacitate. Et facilius concitatur odium, quam excitatum placetur. Modis omnibus igitur cauendum bono Principi, ne qua occasione a caritate suorum excidat. Crede mihi, magno satellitio nudatur, qui fauore populi destituitur. Contra beneuolentia multitudinis conciliatur his moribus, ut dicam in genere, qui plurimum absint a Tyrannide: clementia, comitate, aequitate, ciuilitate, benignitate. Benignitas exstimulat ad officium, praesertim si conspexerint iis esse praemium apud Principem, qui de Republica bene mereantur. Clementia, male sibi conscios inuitat ad meliorem frugem, dum ueniae spem ostendit iis qui superioris uitae errata nouis benefactis studeant pensare, grata interim et integerrimis contemplatione naturae humanae. Ciuilitas ubique aut amorem gignit, aut certe lenit odium, uerum ea in magno Principe longe gratissima multitudini.

[3,10] Contemtus potissimum contrahitur studio uoluptatum, libidinis, uinolentiae, comessationum, aleae, morionum, scurrarum, tum autem stultitia socordiaque. Et his diuersis rebus paratur auctoritas, nimirum, prudentia, integritate, temperantia, sobrietate et uigilantia. His igitur rebus sese commendet Princeps, qui uere cupiat auctoritate pollere apud suos. At ridicule quidam ita se magni habendos credunt apud suos, si strepitu, cultu luxuque sese quam maxime ostentent. Quis enim magnum putat Principem auro aut gemmis ornatum, cui norunt omnes tantum esse quantum uult? Et interim quid aliud ostentat quam calamitatem suorum ciuium, suo dispendio hunc alentium luxum? Denique quid aliud docet hac ratione suos, nisi seminarium scelerum omnium? Sic colatur, sic uiuat bonus Princeps, ut ex huius uita caeteri proceres ac ciues, frugalitatis ac sobrietatis exemplum capere possint.

[3,11] Sic agat domi, ut nullius interuentu deprehendi possit. Et foris haud decet usquam Principem conspici, nisi semper aliquid agitantem, quod ad publicam faciat utilitatem. Ex oratione certius quam ex amictu Principis animus cognoscitur. Spargitur in uulgus quidquid ab ore Principis fuerit exceptum. Proinde summam oportet esse curam, ut ea quae loquitur uirtutem sapiant, et mentem bono Principe dignam prae se ferant.

[3,12] Nec praetereundum est Aristotelis hac in re consilium, ut Princeps qui uolet odium suorum effugere, ac beneuolentiam alere, quae sunt odiosa, deleget aliis, quae plausibilia, per se faciat. Hoc pacto magna pars inuidiae defluet in eos, per quos res administratur, praesertim si fuerint et alias inuisi populo. Rursus in beneficiis solida gratia ad unum Principem pertinebit. Addam et illud, conduplicari beneficii gratiam, si cito, si alacriter, si ultro detur, et si uerbis amicis commendetur. Quod si quid negandum erit, id blande placideque fieri conueniet. Si quid puniendum, minuendum nonnihil de praescripta legibus poena, et ita sumendum supplicium, ut appareat Principem huc inuitum descendisse.

[3,13] Neque satis est, si Princeps suos unius mores integros et incorruptos praestet Reipublicae. Non minus adnitendum, ut quoad licet, uniuersam suam familiam, proceres, amicos, ministros, magistros sui similes habeat: hi membra sunt Principis, et horum sceleribus conflatum odium in ipsum redundat Principem. At istud difficillimum est, inquiet aliquis. Facilius fuerit, si curet optimos in suam familiam allegere: deinde si fecerit, ut hi intelligant ea maxime placere Principi, quae maxime sint in rem populi: alioqui fit saepenumero, ut negligente aut etiam conniuente ad ea Principe, sceleratissimi homines sub praetextu Principis, tyrannidem exerceant in plebem: et dum uidentur illius agere negotium, pessime consulunt eius nomini. Alioqui tolerabilior est Reipublicae status, ubi Princeps ipse malus est, quam ubi Principis amici mali. Unum Tyrannum utcumque ferimus. Quandoquidem unius auaritiam facile populus explet: unius libidini, non magno negotio fit satis: unius saeuitiam satiare licet, at tot Tyrannos explere grauissimum est.

[3,14] Omnis nouatio quoad fieri poterit, fugienda Principi. Nam etiam si quid in melius commutetur, tamen ipsa nouitas offendit. Nec umquam sine tumultu commutatus est uel Reipublicae status, uel publica ciuitatis consuetudo, uel leges olim receptae. Proinde si quid erit eiusmodi ut ferri possit, non erit innouandum, sed aut tolerare conueniet, aut commode ad meliorem usum deflectere. Rursum si quid erit eius generis, ut tolerandum non sit, id erit corrigendum, sed arte ac paullatim.

[3,15] Permagni refert, quem scopum sibi proponat is qui gerit Principatum; nam si parum recte destinarit, tota aberret uia necessum est. Summum igitur boni Principis decretum esse debet, ut non solum tueatur praesentem Reipublicae felicitatem, uerum etiam florentiorem reddat quam acceperit. Caeterum cum tria sint bonorum genera, ut Peripateticorum more loquamur, uidelicet, animi, corporis, et externa, cauendum erit ne horum ratio praepostere habeatur, ut ciuitatis felicitatem externis illis bonis potissimum metiatur. Nam haec quidem non oportet alio pacto comparare, nisi quatenus ad animi corporisque bona pertinent: hoc est, ita demum existimet ciues suos esse felicissimos, non si ditissimos habeat, aut optima corporis ualetudine, sed si iustissimos ac temperatissimos, si quam minime cupidos, si quam minime feroces aut factiosos, si quam maxime concordes. Cauendum et illud, ne pulcerrimarum rerum falsis uocabulis decipiatur, quo quidem e fonte quidquid est malorum in orbe, fere scatet ac proficiscitur. Neque enim uera felicitas est, cum populus otio luxuque diffluit: neque uera libertas, ubi cuique quod libuit, licet. Nec seruitus est, ad legum honestarum praescriptum uiuere, neque tranquilla Respublica cum ad omnem Principis nutum obsecundat populus, sed cum bonis paretur legibus, et Principi bene consulenti iuxta legum dictamen. Nec aequalitas est, idem omnium praemium, idem ius, idem honos: imo haec est nonnumquam summa inaequalitas. Illud in primis admonendus est Princeps gubernaculis admouendus, praecipuam Reipublicae spem sitam esse in recta educatione puerorum, id quod prudenter docuit Xenophon in Institutione Cyri. Nam rudis aetas ad quamuis disciplinam sequax est. Proinde cum primis habenda cura de ludis publicis ac priuatis, de uirginum institutione, ut statim sub optimis et incorruptissimis praeceptoribus, simul et Christum imbibant, et honestas litteras reique publicae salutares. Hac ratione fiet, ut non sit opus multis legibus, aut suppliciis, nimirum, ciuibus suapte sponte, quod rectum est, sequentibus.

[3,16] Tantam uim habet educatio, ut Plato scripserit, hominem recte institutum, in diuinum quoddam animal euadere, contra, perperam educatum, in immanissimam quamdam degenerare belluam. Nihil autem magis refert Principis, quam ut ciues suos habeat quam optimos.

[3,17] Danda erit igitur opera, ut protinus adsuescant optimis, propterea quod quaeuis musica suauissima est adsuefactis. Et nihil est difficilius, quam reuellere hominem ab his quae longo iam usu in naturam abierunt. Nihil autem horum fuerit admodum difficile, si Princeps ipse quae sunt optima sequetur. Tyrannidem sapit, imo sycophanticum est, ita tractare plebem; ut immanem aliquam belluam tractare solent bestiarii, quibus id in primis studio est, ut obseruent, quibus rebus deliniatur, aut irritetur, deinde utcumque commodum uidetur commouent, aut demulcent, ut grauiter dictum est a Platone. Nam istud est abuti plebis affectibus, non illi consulere. Quod si populus erit intractabilis, et suo ipsius bono repugnans, tum aut obsecundandum erit ad tempus, et paullatim ad tuum institutum inducendus, uel arte quapiam, uel fuco salutari. Quemadmodum uinum cum bibitur, primum paret, donec sensim illapsum uenis totum hominem in suum ius rapiat.

[3,18] Et si nonnumquam negotiorum procellae, et opiniones publicae, Principem nonnihil reuocant ab instituto, cogiturque seruire tempori, tamen haud desinet, quoad potest reniti, et quod hac non successit, alia conari uia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License