Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Institutio principis christiani IntraText CT - Text |
|
|
Caput sextum: De legibus condendis aut emendandis. [6,1] Optimae leges sub optimo Principe, praecipue beatam reddunt ciuitatem aut regnum, cuius tum felicissimus est status, cum Principi paretur ab omnibus, atque ipse Princeps paret legibus, leges autem ad archetypum aequi et honesti respondent, nec alio spectant, quam ad rem communem in melius prouehendam. [6,2] Bonus, sapiens et incorruptus Princeps, nihil aliud est quam uiua quaedam lex. Dabit igitur operam, non ut multas condat leges, sed ut quam optimas, maximeque Reipublicae salutares. Nam bene institutae ciuitati, sub bono Principe, et integris magistratibus, paucissimae leges sufficient; sin secus fuerit, nullae quamlibet multae satis erunt. Non optime agitur cum aegrotis, quoties indoctus Medicus pharmaca pharmacis accumulat. [6,3] In condendis autem legibus illud in primis cauendum erit, ne quid oleant fisci lucrum, ne priuatam Procerum commoditatem, sed ad exemplar honesti, et ad publicam utilitatem referantur omnia, et eam utilitatem non ad uulgarem opinionem, sed ad sapientiae regulam exigant, quam oportet ubique Principibus in consilio esse: alioqui ne lex quidem erit, fatentibus et Ethnicis, ni iusta sit, ni aequa, ni publicis commodis consulens. Nec protinus lex est, quod Principi placuit, sed quod sapienti bonoque Principi placuit, cui nihil placet, nisi quod honestum et e Republica sit. Quod si distorta fuerit regula, ad quam exaequanda fuerant praua, quid futurum est, nisi ut per huiusmodi leges, etiam quae recta fuerant, deprauentur. Et Plato uult leges esse quam paucissimas, maxime de rebus leuioribus, ueluti de pactis, commerciis, uectigalibus. Nec enim ex multitudine legum nasci salutem Reipublicae non magis, quam ex multitudine pharmacorum. Ubi Princeps integer est, et officio suo funguntur magistratus, nihil opus multis legibus: ubi secus habet, ibi legum abusus in perniciem uertitur Reipublicae, dum et bene conditae leges horum improbitate alio detorquentur. [6,4] Iure notatus est Dionysius ille Syracusanus, qui tyrannico consilio plurimas tulit leges, alias super alias ingerens, easque ut fit a populo negligi patiebatur, quo cunctos ad hunc modum sibi redderet obnoxios. At istud non est leges condere, sed laqueos tendere. [6,5] Et merito reprehensus est Epitades, qui legem tulit, ut liberum esset cuique cui uellet sua relinquere, hoc interim agens ut ipse filium quem oderat, posset exhaeredare. At primum non intelligebat populus hominis technam, uerum ea res deinde grauem perniciem attulit Reipublicae. [6,6] Eiusmodi leges proponat Princeps, quae non solum poenam denuncient sontibus, uerum etiam quae persuadeant non esse peccandum. Proinde elrant, qui putant, leges paucissimis uerbis esse comprehendéndas, ut tantum iubeant, non etiam doceant, imo magis in hoc sint occupatae, ut deterreant a peccando rationibus quam poenis. Etiamsi hanc Platonis sententiam non approbat Seneca, sed audacter hoc quidem magis, quam erudite. [6,7] Idem non permittit iuuenibus disputare de aequitate legis, senioribus permittit moderate. Verum ut non est uulgi, temere censere leges Principum, ita Principis est curare, ut eas ferat leges, quae bonis omnibus placeant, ut meminerit infimis etiam sensum esse communem. Laudatus est in hoc M - Antoninus Pius, quod nihil umquam egerit, quod omnibus per litteras etiam non conatus sit approbare, redditis causis cur id iudicarit expedire Reipublicae. [6,8] Eleganter Xenophon in Oeconomicis prodidit, caetera quoque animantia duabus rebus potissimum adduci ad obtemperandum: cibo, si quod fuerit abiectius, aut delinimento, si generosius, uelut equus: et plagis, si contumacius, uelut asinus. At homo cura sit animal omnium generosissimum, non tam minis ac suppliciis cogi, quam praemiis oportebit ad officium inuitari legibus. Leges igitur non solum poenam irrogent delinquentibus, sed praemiis quoque prouocent ad bene merendum de Republica. Quod genus multas fuisse uidemus apud ueteres. Si quis fortiter fecisset in bello, optabat praemium, et si cecidisset, liberi ex publico alebantur. Si quis ciuem seruasset, si quis hostem a moenibus depulisset, si quis salubri consilio succurrisset Reipublicae, erat officio praemium. [6,9] Quamquam auteur egregii ciuis est uel nullo proposito praemio, quod optimum est, sequi, tamen expedit huiusmodi illectamentis, rudium adhuc ciuium animos ad honesti studium inflammare. Qui generoso sunt animo, honore magis capiuntur: qui sordidiore, lucro quoque ducuntur. Omnibus igitur hisce rationibus lex sollicitabit, honore et ignominia, lucro ac damno. Porro qui prorsus seruili sunt ingenio, uel potius belluino, hi uinculis ac flagris domandi sunt. [6,10] Ad huiusmodi honoris et ignominiae sensum iam inde a pueritia adsuescant ciues, ut intelligant non opibus aut stemmatis deberi praemium, sed recte factis. In summa, huc modis omnibus spectet Principis uigilantia, non ut tantum puniantur admissa, sed illo multo magis respiciat et incumbat, hoc in primis agat, ut caueat, ne quid admittatur supplicio dignum. Ut enim melior Medicus qui morbum excludit et arcet, quam qui pharmacis expellat acceptum: Ita non paulo praestabilius est efficere, ne facinora patrentur, quam si perpetrata puniantur. Id autem fiet, si causas ex quibus animaduerterit potissimum nasci flagitia, uel recidat si queat, uel certe premat et attenuet. Primum igitur ex uitiosis de rebus opinionibus, ut dictum est, uelut e corruptis fontibus maxima pars facinorum scatet. Id igitur in primis agendum, ut ciues habeas optimis institutos rationibus: deinde magistratus non solum sapientes, uerum etiam incorruptos. [6,11] Ac recte monet Plato, nihil non tentandum, et omnem, quod aiunt, mouendum esse lapidem, priusquam ad ultimum ueniatur supplicium. Agendum argumentis, ne quis peccare uelit, deinde deterrendi metu Numinis malefactorum uindicis, praeterea minis supplicii. Quibus si nihil proficitur, ad supplicia ueniendum, sed leuiora, quae medeantur malo, non quae tollant hominem. Quod si nihil horum procedit, tum denique ceu membrum deploratum et immedicabile, ab inuito legibus resecandum, ne pars sincera trahatur in uitium. [6,12] Quemadmodum fidus ac doctus medicus non adhibet sectionem aut ustionem, si malagmate, aut potione tolli malum possit, nec umquam ad illa descendit nisi morbo coactus. Ita Princeps omnia tentabit remedia, priusquam ad capitale supplicium ueniat, cogitans Rempublicam unum esse corpus: at nemo membrum amputat, si diuersa uia possit sanitati restitui. Ut probus medicus in apparandis remediis haud alio spectat quam ut quam minimo aegrotantis periculo morbus pellatur: ita bonus Princeps in condendis legibus, non alio respiciet quam ad publicam utilitatem, utque populi malis quam minimo medeatur incommodo. [6,13] Bona facinorum pars hinc potissimum nascitur, quod ubique plurimi fiant diuitiae, contemta sit paupertas. Dabit igitur Princeps operam, ut sui ciues uirtute ac morbus aestimentur, non censu. Idque primum in se ipso ac suis exhibeat. Quod si conspexerint Principem ostentare diuitias, et apud illum ut quisque ditissimus est, ita plurimi fieri, ad magistratus, ad honores, ad officia nummis patere uiam, istis nimirum rebus incitantur animi multitudinis ad opes per fas nefasque parandas. [6,14] Et ut magis in genere loquamur, pleraque Rerumpublicarum omnium sentina, ex otio nascitur, quod diuersis rationibus affectant omnes, cui qui semel assueti sunt, si desit quo alant illud, ad malas artes confugiunt. Hoc igitur aget Principis uigilantia, ut quantum potest minimam habeat inter suos turbam otiosorum, et aut ad opus adigat, aut expellat e ciuitate. Plato mendicos omnes procul e sua Republica pellendos putat. Quod si qui senio morboue fracti, suos non habent a quibus aluntur, iis, gerontotrophiis, et nosuntotrophiis publicis consulendum erit. Qui ualet et paruo contentus est, non eget mendicitate. [6,15] Sacrificulos qui ad quaestum sacra quaedam circumferebant oppidatim, quo religionis praetextu sectarentur otium ac luxum, Massilienses in ciuitatem suam non recipiebant. Et fortassis expediat Reipublicae Monasteriorum esse modum. Est enim et hoc otii genus quoddam, praesertim quorum uita parum probata fuerit, et otiosam ignauamque transigant uitam. Quod de Monasteriis dico, idem de Collegiis sentiendum. [6,16] Ad hoc genus pertinent, redemptores, institores, foeneratores, proxenetae, lenones, custodes uillarum, ac uiuariorum, grex ministrorum, ac stipatorum, qui apud nonnullos tantum ambitionis aluntur gratia. His cum non suppetit, quod luxus otii comes efflagitat, ad malas artes degenerant. Est et militiae negotiosum otii genus, sed multo pestilentissimum, ex quo semel omnium bonarum rerum exitium, et omnium malarum rerum colluuies proficiscitur. Haec igitur flagitiorum seminaria si Princeps arcebit e suo regno, multo minus erit, quod legibus puniat. Habendus igitur honos utilibus artificiis, nec iners otium nobilitatis titulo donandum, ut obiter et hoc indicem. Non quo bene natis suum honorem detraham, si respondeant maiorum imaginibus, et iis rebus praecellant, quae primum nobilitatem pepererunt. Alioqui si tales hodie plerosque uidemus, molles otio, uoluptatibus effoeminati, omnium bonarum artium imperiti, tantum belli comessatores, strenui aleatores, ne quid dicam obscoenius, quid est, obsecro, cur hoc hominum genus calceariis aut agricolis praeferatur? Nam olim patriciis otium datum est a sordidioribus opificiis non ad nugandum, sed discendas eas disciplinas, quae ad Rempublicam administrandam faciunt. [6,17] Ne sit igitur turpe si ciues opulenti aut patricii suos liberos artem doceant sedentariam. Primum dum eius studio detinentur adolescentuli, coercebuntur a multis flagitiis: deinde si nihil erit opus arte, ea neminem onerat. Sin (ut est instabilis rerum humanarum fortuna) deerit, tum artem non modo quaeuis terra, sicut habet prouerbium, sed quaeuis etiam alit fortuna. [6,18] Veteres illi quoniam intelligebant plurimum malorum nasci ex luxu et profusione, sumtuariis legibus occurrerunt, creatis in hoc Censoribus, qui immodica impendia, in conuiuiis, in uestitu, aut in aedificiis cohiberent. Id si cui durum uidetur, non licere cuique suis rebus pro sua uti et abuti libidine, cogitet multo durius esse ciuium mores per lucum eo delabi, ut capitis supplicio sit opus: et humanius esse, cogi ad frugalitatem, quam uitiis ferri in perniciem. Nihil inutilius quam ex admissis ciuium, lucrum redire ad magistratus. Nam qui dabit operam, ut quam minimum exsistat malorum, cui expedit quam plurimos esse nocentes? [6,19] Et par est, et apud priscos fieri consueuit, ut multatitia pecunia potissimum ad eum rediret, qui laesus esset, nonnulla portio ad aerarium publicum, in uehementer odiosis nonnihil etiam ad delatorem. Verum hoc odii, non priuato cuiusquam affectu, sed Reipublicae commodo aut incommodo metiendum. [6,20] Illud in uniuersum spectent leges, ne cui flat iniuria, nec pauperi, nec diuiti, nec nobili, nec obscuro, nec seruo, nec libero, neque magistratui, nec priuato. Verum in hanc partem magis propendeant, ut imbecillioribus subueniatur, quod humiliorum fortuna magis exposita sit iniuriis. Quod igitur in fortunae praesidiis diminutum est, id legum exaequet humanitas. Proinde acrius puniant uiolatum pauperem quam offensum diuitem, corruptum magistratum quam perfidum plebeium, facinorosum patricium quam obscurum. [6,21] Cum, iuxta Platonem, duplex sit poenae genus, in altero uidendum est, ne supplicium acerbius sit quam pro re commissa, ideoque non erit temere ad ultimum supplicium ueniendum: neque facinoris ratio nostris erit aestimanda cupiditatibus, sed aequo atque honesto. Cur enim passim simplex furtum capite punitur, et adulterium pene impunitum est, idque contra ueterum omnium leges, nisi quod apud omnes nimium in pretio est pecunia, et huius iacturam non ex re, sed ex suo metiuntur animo? Cur autem hodie minus saeuiatur in adulteros, in quos olim uehementer saeuiebant leges, non est huius loci, rationem reddere. [6,22] Ad alterum genus, quod ille uocat exempli, perquam raro ueniendum erit, nec tam agendum, ut immanitate poenae deterreantur caeteri, quam nouitate. Nihil est enim tam horrendum, quod non contemnatur adsuetudine: nec aliud inutilius, quam ciues suppliciis adsuescere. [6,23] Ut in morbis non sunt tentanda noua remedia, si ueteribus succurri malo possit: ita non sunt condendae nouae leges, si ueteres ministrent aliquid, quo malis Reipublicae medearis. [6,24] Leges inutiles si sine magno malo non queant abrogari, paulatim sunt antiquandae, aut certe corrigendae. Nam ut periculosum est temere nouare leges, ita necesse est ut curationem pro corporum ratione, sic leges ad praesentem Reipublicae statum accommodare: quaedam salubriter instituta, salubrius abrogantur. [6,25] Multae leges recte quidam sunt institutae, sed eas officiorum prauitas ad pessimos usus detorsit. Nihil autem perniciosius bona lege, ad malas res deflexa. Ab his igitur tollendis aut emendandis, non oportet Principem fisci factura deterreri: Nec enim compendium est, quod sit cum honesti dispendio coniunctum, maxime cum sint eius generis, ut plausibilis etiam sit earum abrogatio. Neque uero sibi blandiatur, si leges huiusmodi compluribus in locis inualuerunt, ac diutina iam consuetudine inueteratae sunt. Nec enim hominum numero constat honesti natura, et hoc diligentius est tollendum, quo magis inueterauit malum. Et ut unam atque alteram exempli gratia commemorem, receptum est nonnullis in locis, ut peregre mortui bona occupet Praefectus aliquis Regis nomine: id cum salubriter sit institutum, nempe, ne hospitis res sibi uindicent, ad quos iure non pertinent, et tantisper sint in manibus Praefecti, donec exstent haeredes certi: nunc iniquissime huc detortum est, ut siue exstet haeres, siue non exstet, hospitis bona ad fiscum pertineant. [6,26] Recte quondam institutum, ut quod apud furem deprehensum repertum esset rerum, id Princeps aut huius nomine Magistratus occuparet, nimirum, ob id, ne si passim eas uindicandi ius esset, per fraudem ad alienos dominos aberrent, uerum simul atque constaret cuius essent, tum illi restituerentur. At nunc quidam, quidquid apud furem compererint, id non minus suum esse ducunt, ac si ex paterna haereditate obuenisset. Quod et ipsi satis intelligunt impudenter iniquum esse, sed honesti ratio, lucri ratione uincitur. [6,27] Olim bono consilio fuit inductum, ut in confiniis ditionum essent Praefecti, qui importationum aut exportationum curam agerent, nimirum, quo negociator aut uiator tutus a latrociniis commearet: ut si quid cui foret ereptum, Princeps intra suae quisque ditionis limites curaret, uti nec damno plecteretur negociator, nec praedo esset impunitus: et fortasse tum ciuilitatis gratia dari coeptum est nonnihil a negociatoribus. At nunc passim huiusmodi portoriis retinetur uiator, uexantur hospites, expilantur negociatores, et cum indies crescat exactio, tamen de tuendis illis nulla mentio est: Ita cuius gratia primum constitutio nata fuit, penitus sublatum est, et res salubriter instituta, uitio administrantium prorsus in Tyrannidem uersa est. Constitutum est olim, ut res naufragio eiectae, Praefecto maris occuparentur, non ut in illius aut in Principis ius caderent, sed ut per hos caueretur, ne ab iniustis dominis occuparentur, et ita demum publicae fierent, si nullus exstaret, qui iure uindicaret. At hodie quibusdam in locis, quidquid quocumque modo periit in mari, id ueluti suum occupat Praefectus, ipso mari immitior. Nam quod tempestas reliquum fecit miseris, id ille uelut altera tempestas eripit. Vide igitur ut omnia in diuersum exierint. Fur punitur, quod rem alienam occuparit: atqui idem facit Magistratus, in hoc adhibitus ne fieret, et per hunc bis spoliatur dominus rei, in hoc ipsum constitutum, ne quid cui periret. Et per hos maxime uexantur ac spoliantur negociatores, qui hoc consilio sunt inducti, ne uexaretur aut spoliaretur uiator. Et per hos fit, ne bona redeant ad iustum dominum, quos lex in hoc adhibuerat, ne penes alienum dominum essent. Sunt huiusmodi plurimae constitutiones, apud multas nationes non minus iniquae quam ipsa iniquitas. Verum non est huius instituti rem publicam ullam taxare, has ut omnium fere communes, et omnium iudicio damnatas, docendi gratia recensuimus. Et sunt fortasse quae citra tumultum antiquari non possint: at horum antiquatio fauorem etiam conciliat Principi, et qua nullum lucrum oportet uideri maius, honestam opinionem. [6,28] Ut Principe, sic lege nihil oportet esse communius aut aequius: alioqui fit, ut quod egregie Graecus ille sapiens dixit; Nihil aliud sint leges quam casses aranearum, quos maiores aues facile perrumpunt, muscis dumtaxat irretitis. [6,29] Quemadmodum Princeps, ita et lex semper esse debet propensior ad ignoscendum quam ad puniendum, siue quod per se benignius, siue quod magis respondet ad mores Dei, cuius ira lentissime ad uindictam procedit: siue quod non recte elapsus, ad poenam repeti potest, iniuste damnato succurri non potest. Is etiam si non periit, quis tamen alterius aestimabit dolorem? Legimus olim huiusmodi fuisse non Principes, sed Tyrannos, a quorum factis oportet Christianum Principem, quam longissime abesse, qui scelera commissa, suis priuatis incommodis aestimarent, ut iis leue furtum esset, si quis pauperculum bonis nudatum, una cum uxore et liberis ad laqueum aut mendicitatem adigat grauissimum uero et multis dignum crucibus, si quis Principalem fiscum, aut rapacem Quaestorem uel nummulo fraudasset. Item maiestatem laesam clamitarent, si quis de pessimo quoque Principe mutiret, aut de pestilente Magistratu paullo liberius loqueretur, cum Adrianus Imperator Ethnicus, alioqui nec inter bonos habendus Principes, laesae maiestatis crimen numquam admiserit: et ne crudelissimus quidem Nero delationes huiusmodi admodum affectarit. Et alius quidam, neglectis in totum huiusmodi criminibus, dixerit, In ciuitate libera, linguas item liberas esse oportet. Nullis igitur commissis facilius ac libentius ignoscet bonus Princeps, quam quae ad priuatam suam iniuriam pertinent. Nam cui facilius est eiusmodi contemnere quam Principi? At huic ulcisci quam facile est, tam est inuidiosum et indecorum. Cum enim ultio pusilli et humilis animi sit argumentum, nihil minus competit in Principem, quem oportet animo esse excelso magnoque. Non satis est Principem ab omni crimine abesse, ni criminis etiam suspicione specieque uacauerit. Quamobrem non solum perpendet quid mereatur is qui deliquit in Principem, sed quid alii iudicaturi sint de Principe, et suae dignitatis respectu nonnumquam ignoscet immerenti, et suae consulens famae, ueniam dabit uenia indignis. [6,30] Neque statim illud occlamet aliquis, hac ratione parum consuli Principum maiestati, quam sacrosanctam et inuiolatam esse, e Republica potissimum est. Imo non alia uia rectius consulitur illius magnitudini, si populus intelligat eum tam uigilantem, ut nihil eum fallat: tam sapientem, ut intelligat quibus in rebus sita sit uera Principis maiestas: tam clementem, ut nihil suarum iniuriarum ulturus sit, nisi cogeret utilitatis publicae ratio. Caesaris Augusti maiestatem, et clariorem et tutiorem reddidit Cinnae donata uenia, cum tot suppliciis nihil profecisset. Is demum Principis maiestatem laedit, quisquis id imminuit, quo uere magnus est: at animi bonis magnus est, et populi rebus sua sapientia florentibus magnus est. Haec qui deterit, maiestatis est accusandus. Plurimum enim aberrant, nec prorsus intelligunt ueram Principis maiestatem, qui sic eam putant augeri, si quam minimum ualeant leges et publica libertas, quasi duae quaedam res sint, Princeps et Respublica. Quod si facienda est collatio inter ea quae natura coniunxit, ne componat se Rex cum quolibet suorum, sed cum uniuerso Reipublicae corpore: Ita uidebit quanto pluris sit illa, tot egregios uiros ac foeminas complectens, quam unicum Principis caput. Respublica, etiam si Princeps desit, tamen erit Respublica. Floruerunt enim etiam amplissima imperia, nullo Principe, uelut in Democratia Romanorum et Atheniensium: at Princeps esse nullo modo potest sine Republica, denique Respublica Principem complectitur, non contra. Quid est enim quod Principem tantum facit, nisi consensus obsequentium? At qui suis bonis, hoc est, uirtutibus, magnus est, is etiam adempto imperio magnus erit. Proinde palam est istos peruersissime iudicare, qui Principis dignitatem his rebus metiuntur, quae Principis amplitudine sunt indignae. Proditorem uocant (nam id uocabulum odiosissimum esse uolunt) qui Principem ad ea deflectentem, quae nec ipsi decora sunt aut tuta, nec patriae conducibilia, liberis consiliis ad meliora reuocat. At qui illum plebeiis opinionibus corrumpit, qui in uoluptates sordidas, qui in comessationes, in aleam, et alia id genus dedecora praecipitat, num is dignitati Principis consulit? Fidem uocant, quoties per assentationem stulto Principi mos geritur: proditionem, si quis turpibus coeptis obsistat. Imo nemo minus amicus est Principi, quam qui turpiter assentando dementat et abducit a recto, qui bellis inuoluit, qui persuadet expilationes populi, qui tyrannidis artem docet, qui illum bonis omnibus facit inuisum: haec est uera proditio, et non uno supplicio digna. Plato uult g-nomophulakas, hoc est, eos qui seruandis legibus praefecti sunt, incorruptissimos esse. Et bonus Princeps in nullos debet seuerius animaduertere, quam in eos qui corrupte leges administrant, quamquam ipse Princeps g-nomophulakohn primus est. Expedit igitur ut leges sint quam paucissimae, deinde quam aequissimae et ad publicam utilitatem conducibiles, praeterea populo quam maxime notae, unde ueteres eas in tabulis et albo descriptas publicitus exhibebant, quo cunctis essent conspicuae. Foedum est enim quosdam legibus cassium uti uice, nimirum, hoc agentes, ut quam plurimos irretiant, non consulentes Reipublicae, sed ueluti praedam captantes. Postremo ut uerbis apertis minimeque perplexis descriptae, ut ne magnopere sit opus quaestuosissimo isto hominum genere, qui se Iureconsultos uocant, et Aduocatos: quae sane professio quondam Optimatibus uiris fuit peculiaris, et dignitatis habebat plurimum, lucri quam minimum, nunc et hanc corrupit quaestus, nihil non uitians. Plato negat ullum hostem exsistere posse pestilentiorem patriae, quam eum qui leges arbitrio subiiciat hominis, quae sub optimo Principe ualent plurimum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |