Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Institutio principis christiani

IntraText CT - Text

  • Caput decimum: De Principum occupationibus in pace.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput decimum: De Principum occupationibus in pace.

[10,1] Princeps igitur Christi decretis, et sapientiae praesidiis instructus, nihil omnium habebit carius, immo nihil aliud habebit carum, quam populi sui felicitatem, quem oportet uelut unicum corpus ex aequo, tum diligere, tum curare. Et in hoc unum omneis cogitationes, omneis conatus, omnia studia destinabit, ut ad eum modum administre prouinciam sibi creditam, ut et Christo rationem exacturo probetur, et apud mortales omnes honestissimam sui memoriam relinquat. Siue domi sit Princeps siue in secessu, laudatum illum Scipionem imitetur, qui negabat se umquam minus esse solum, quam cum solus esset, aut minus otiosum esse, quam cum esset in otio: quod is quoties uacaret a Reipublicae negotiis, semper animo secum agitabat aliquid, quod ad ciuitatis salutem aut dignitatem pertineret. Imitetur Aeneam Virgilianum, quem prudentissimus Poeta frequenter, aliis dormientibus, multa per noctem suo cum animo uoluentem facit, quo rectius suis consuleret. Et Homericum illud omnibus Regiae parietibus, sed magis Regum animis inscribi decet:

g-Ou g-chreh g-pannuchion g-eudein g-boulehphoron g-andra, g-hoh g-laoi g-t' g-epitetraphatai, g-kai g-tossa g-memehle.

Quorum carminum haec ferme sententia est: Haud decet hunc solidam noctem indulgere sopori, Cui populi commissi, et tanta negotia curae.

[10,2] Siue uersetur in publico, semper aliquid agat, quod ad rem communem faciat, hoc est, nusquam non Principem agat. At magis decet Principem in publicis uersari functionibus, quam abditum agere. Quoties autem prodit, aduigilet, ut ipse uultus, incessus, et praecipue sermo talis sit, ut populum reddat meliorem, memor, quidquid fecerit aut dixerit, ab omnibus obseruari cognoscique. Nec enim probatum est sapientibus uiris Persarum institutum, apud quos domi abditi uitam exigebant. Et hac una uia studebant a suis magnifieri, quod numquam conspicerentur, et rarissime sui copiam facerent populo. Quod si quando prodibant, nihil aliud quam fastum barbaricum et opes malo populi immodicas ostentabant. Reliquum aeuum aut lusibus, aut furiosis expeditionibus transigebant, perinde quasi deesset quod pacis temporibus agat egregius Princeps, cum tanta semper pateat pulcerrimorum facinorum seges, si modo adsit Principe dignus animus.

[10,3] Et sunt hodieque nonnulli, qui putent id esse parum Regium, quod solum est Regibus pulcerrimum, in publicis functionibus uersari. Quemadmodum et Episcopi nonnulli, nihil minus suum esse ducunt, quam id quod unum Episcopo dignum est, docere populum: ac miro consilio, quod peculiare est Episcoporum, id ueluti indignum in alios relegant, quod sordidissimum, id sibi potissimum uindicant. At non puduit Mithridatem, non minus eruditione quam imperio nobilem Regem, suo ore, nulloque interprete populo ius reddere, quod ut faceret, uiginti duas linguas ad plenum legitur perdidicisse. Nec Philippus Macedonum Rex parum decorum Regi iudicauit, quod quotidie cognoscendis causis sederet. Nec Alexander Magnus, huius filius, quamquam alias ad insaniam usque ambitiosus, cui morem hunc fuisse proditum est, ut altera aure manu obturata cognosceret, dicens, sese alteram illam integram seruare diuersae parti. Verum quo magis ab hisce rebus abhorreant nonnulli, peruersa educatio Principum in causa est. Etenim iuxta uetus prouerbium, quam quisque nouit artem, in hac se libenter exercet, refugiens ab iis, in quibus intelligit se parum ualere. Qui fiat igitur, ut qui inter assentatores et mulierculas primum praxis opinionibus, deinde uoluptatibus corruptus, primos illos annos in alea, choreis, et uenatu consumserit, postea gaudeat in his uersari functionibus, quarum usus diligentissimam requirebat meditationem? Homerus negat Principi tantum esse otii, ut totam noctem edormiat, et isti nihil aliud student, nisi ut nouis subinde uoluptatibus totius uitae taedium fallant, perinde quasi nihil omnino sit quod agant Principes. Bono patrifamilias numquam deest quod curet in una domo, et Principi deest quod agat in tam uasta ditione?

[10,4] Bonis legibus occurrendum est malis moribus, corrigendae eges deprauatae, tollendae malae, prospiciendi magistratus integri, puniendi aut cohibendi corrupti. Exquirendae rationes, quibus tenuem plebeculam quam minimum grauet, quibus ditionem suam latrociniis ac maleficiis liberet, idque quam potest minimo sanguine, quibus suorum perpetuam concordiam alat ac stabiliat. Sunt his minutiora quaedam, sed non indigna quamuis magno Principe, lustrare ciuitates, sed hoc animo, ut omnia reddat meliora: quae parum tuta sunt, communiat, publicis aedificiis ornet, item pontibus, porticibus, templis, ripis, aquaeductibus, loca pestilentiae obnoxia purget, uel mutatis aedificiis, uel desiccatis paludibus. Amnes incommode fluentes, alio deriuet. Mare pro commoditate publica uel admittat uel arceat. Neglectos agros colendos curet, quo magis suppetat annonae uis, parum utiliter cultos aliter coli iubeat, ueluti ne illic uineta sint, ubi uinum cultura indignum prouenit, et frumenta gigni possunt. Huius generis sex millia sunt, quae curare Principi sit pulcerrimum, bono Principi etiam iucundum, ut nihil umquam sit opus, uel otii taedio bellum quaerere, uel alea fallere noctem. In his quae ad Rempublicam pertinent, conuertit Principem esse non luxuriosum aut profusum, sed splendidum, uelut in publicis aedificiis, aut ludis, in excipiendis legationibus, si quae populi causam agant. In his quae priuatim ad illum pertinent erit frugalior et contractior, partim ne publico sumtu sibi uiuere uideatur, partim ne ciues suos luxuriem doceat, multorum malorum parentem.

[10,5] Video ueterum permultos in hoc errore fuisse, et utinam hodie nullos idem habeat error, ut huc omnes conatus suos intenderent, non ut meliorem redderent suam ditionem, sed ut maiorem: quibus illud saepenumero uidemus euenisse, ut dum propagando student imperio, etiam id perderent quod possederant. Non abs re tantopere laudata est illa Theopompi uox, qui negauit sua referre quam ingens relinqueret liberis suis imperium, modo melius ac stabilius. Et Laconicum illud prouerbium dignum mihi uidetur, quod omnium Principum insignibus adscribatur: g-Spartan g-elaches, g-tautehn g-kosmei, hoc est, Spartam sortitus es, hanc orna.

[10,6] Hoc sibi penitus persuasum habeat bonus Princeps, nihil a se geri posse magnificentius, quam si quidquid est hoc regni, quod sors dederit, florentius reddat, ac modis omnibus ornatius. Laudatus est a doctissimis uiris Epaminondae Ducis animus, cui cum per inuidiam magistratus esset delegatus, humilis ac uulgo contemtus, ita gessit, ut deinceps inter honestissimos habitus a maximis uiris ambiretur, negans magistratum dignitatem adferre uiro, sed uirum magistratui.

[10,7] Id consequetur, si, quemadmodum ex parte demonstrauimus, eas res curet maxime, per quas Respublica stabilitur et illustratur: eas rursus excludat, et arceat, quae Reipublicae statum reddunt deteriorem. Adiuuatur enim maxime boni Principis exemplo, sapientia, uigilantia: magistratuum et officiorum integritate, Sacerdotum sanctimonia, ludimagistrorum delectu, aequis legibus, et ad uirtutem conducentibus studiis. In his igitur augendis et confirmandis sit omnis boni Principis cura. Laeditur autem diuersis, quae facilius excludentur a Republica, si stirpes ipsas ac fontes conabimur tollere primum, unde haec nasci deprehendimus. In huiusmodi rebus sollicitum et ingeniosum esse, Christiani Principis est Philosophia. In haec salubriter conspirare, in haec sua simul conferre consilia, id demum Christianis dignum Principibus.

[10,8] Quemadmodum corpora coelestia, si uel paululum tumultuentur, aut recto cursu diuarient, non sine graui humanarum pernicie id faciunt, id quod palam uidemus in defectibus solis ac lunae. Ita summi Principes, si quid aberrent ab honesto, aut si quid ambitione, ira, stultitiaue peccent, id protinus ingenti totius orbis malo faciunt. Nec enim ulla umquam eclipsis sic afflixit hominum genus, ut Iulii Pontificis, et Lodouici Galliarum Regis dissidium, quod nuper et uidimus et fleuimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License