[70,320]
Posteriores hoc minus nocentes, quod ab optimis abstinuerint, nempe poeticis et oratoriis, sua tanquam sorte contenti.
[70,321]
Postremi dum omnia scire uolunt, permiscuerunt, contaminauerunt, perdiderunt
omnia.
[70,322] Vere
hoc dicunt, importuno officio nihil esse inofficiosius interdum.
[70,323] Ita
hi dum literis laborantibus succurrere studuerunt, perniciosa sedulitate
funditus extinxerunt.
[70,324]
Vires ante conueniebat expendere, consulere ingenium, quam rem tam arduam
susciperent.
[70,325] Nunc
Phaethontem imitari maluerunt, qui dum ignarus auriga currum paternum conatur
moderari, magno suo malo subuertit.
[70,326] Et
sunt hi quidem, ut stulticia Phaethonti pares, ita pari exitio digni aut etiam
grauiore.
[70,327] Horum enim temeritate uetus illa et uera
philosophia ad meras nugas, ad somnia redacta est.
[70,328] Per hos innumerabilia priscorum autorum
monumenta desideramus, quod scriptorum, ut quisque est doctissimus, ita
foedissimis mendis scatet, his acceptum ferimus, quod prisca illa theologia
tantopere degenerauit, haud aliorum est opus; quod grammatistae nil nisi meram
barbariem et scribunt et praecipiunt, his debemus.
[70,329] Et ut semel finiam, quod in utroque genere
literarum muti et infantissimi, pro doctissimis in precio sunt, horum opera
effectum est, quorum dum alius in grammaticis, alius in rhetoricis, alius in
dialecticis, alius in physica, alius in theologia scribit, dum hic
commentationibus optimos autores non illustrat, sed obscurat, non adornat sed
contaminat, dum ille quod non intelligit, emendare nititur, dum alius ex bene
Graecis male latina facit, linguae utriusque iuxta ignarus, dum ita, inquam,
certatim tumultuantur, inutili officio omnia confuderunt, deprauauerunt, euerterunt.
[70,330] Et quo diligentius suum quisque officium
praestitit, eo plus damni dedit, ut si quis manibus merda oblitis puluisculum e
purpura conetur extergere, quanto uolet esse officiosior, eo erit molestior.
[70,331] Verum iis, (quod res infinitam prope
disputationem postulare uidetur) dilatis reliquas acies totidem conflictibus
adoriemur; hic uero efficiam, ut uel Pyrrho me doctiorem esse iuretis.
[70,332] Nam rusticanam illam cohortem,
tumultuario tantum milite dissipasse sat habebimus et clypeo illo fictae
religionis nudatos in fugam adegisse, id quod haud multi fuerit negocii.
[70,333]
Imbellis est enim multitudo e senibus contracta, qui ubi aetatem per luxum
effluxisse intelligunt, iuuenibus ad meliora proficiscentibus inuident inepti.
|