[72,345] Eum ego bipedem libentius
mactarem quam ullum porcum quadrupedem.
[72,346] Sed agite, factum putemus, quod ex animo
factum uolumus et hostem bonis auibus aggrediamur.
[72,347] Nam interim perinde agam ac si cum
ipsis praesentibus mihi res esset.
[72,348] Vos modo huius nostrae dimicatiunculae
spectatores sedete.
[72,349] Atque adeo, ne tubam deesse queratur Erasmus
meus, superstitiosus, ut uideo, ceremoniarum obseruator, esto conuitium hoc
tubae loco.
[72,350] Dicite, quaeso, brutissimi homines, Midae
progenies, statuae marmoreae, quid ita commeruere literae seculares (sic enim
uos appellare soletis, quicquid non didicistis), ut uos eas tam obstinatis
odiis insectemini, tanquam homines ad id unum sint nati, ut eruditionem
oderint?
[72,351] An
quia et non didicisse piget, nec discere licet, odisse libet?
[72,352] Quod
si ipsi per ignauiam desperatis, aliis inuidere pulchrum arbitramini?
[72,353] Quin
potius accingimini et gloriam hanc nobis, quam inuidetis, praeripitis?
[72,354] Sed
ueremini, ne in uos antiqua illa scommata iaciamus, asini ad lyram, boues ad
ceroma.
[72,355] Quid
graculo cum fidibus? quid cum amaracino sui?
[72,356] At
non mirum facitis, quod odistis, mirum facturi, si amaretis.
[72,357] Vere
illud, ut caetera, princeps ille Peripateticorum, Scientiis nisi inscium
neminem esse inimicum.
[72,358] Non
gallus miratur iaspidem, non sues delectant rosae, non pictura simiam, non
iuuat lippum lux, non placet Midae cantus Apollinis.
[72,359] Cur
inepti auriculas uestras asininas ultro proditis, uel Mida patre stultiores,
qui celare studuit?
|