[74,381] Liceat tandem, quaeso,
rebus sua dare nomina, desinite aliquando pro inuidentissimis et ignauis,
religiosos ac pios uos uelle uideri.
[74,382]
INVIDVM ESSE, HAVD RELIGIOSVM ODISSE LITERAS, QVAS NESCIAS.
[74,383] Tum
medicus: Vtar, inquit, iure concesso, interpellabo.
[74,384]
Praeclarum te uelitem declarasti, nec temere te Battum appellatum iam puto.
[74,385]
Rogante illo, quid ita putaret: Non sunt, inquit, haec aenigmata tibi, qui
fabulas perpulchre tenes.
[74,386] Tam
probe barbarorum furta prodidisti, ut altera metamorphosi te ex indice illo
lapide rursum in Battum reuixisse propemodum credam; deinde scite istud hominum
genus ad pugnam euocasti.
[74,387]
Nulla enim re perinde in rabiem agi solent, quam si stoliditatis, si
imperitiae, si inuidentiae opinionem illis impingas, hoc est si maxime uera
audiant.
[74,388]
Recte sentis, inquit Battus, nec mirum adeo, si tacto hulcere scabiosi
commoueantur.
[74,389] Tum
uero uideres homines superbissimos, oculis ardentibus, totiusque uultus
immanitate animi testari furorem; etiamsi ne inter haec quidem a simulandae
religionis artificio recedunt, hac tanquam personati suas tragoedias agunt.
[74,390] Nam,
ut est res omnium optima religio, ita (nobili historico teste) ad quiduis uitii
praetexendum commodissimum pallium, eo quod si quis in ipsa uitia conetur
animaduertere, religionem qua sese obumbrarunt, uiolare plerisque uideatur,
saepe ita tuto latet uitium proximitate boni.
[74,391]
Cumque ipsi longe grauioribus uitiis madeant, quam ulli mortalium, quos isti
semidei pro prophanis habent, tamen in alienam uitam petulantissimis linguis
inuehuntur, nulli parcentes, nec aetati, nec sexui, nec genti, nec ordini,
denique nec homini, nec nomini.
[74,392] Caeterum quoties illos deprehenderit aliquis
aut ebrios aut scortantes aut aliud his etiam sceleratius designantes,
excusant, tegunt, mussari uolunt, ob honorem, inquiunt, ordinis, quasi caeteri
mortales omnes sint extraordinarii.
[74,393] Cum seditiosissime uociferantur in uitia
clericorum, et imperitam multitudinem ad lapides prouocant, non putant esse
periculum, ne succenseat Christus eius ordinis autor, nam is sacerdos fuit,
Iacobita non fuit.
[74,394] Si quis ausit efferre quicquam de illorum
mysteriis et Augiae stabulum mouere, periculum denunciant, ne Franciscus aut
Dominicus aut Helias, si diis placet, iratus perdat hominem.
|