[76,410] Singulare inter coelites
praemium illos manere dicunt qui disciplinas istas ethnicas ad ostentationem et
superbiam inuentas religionis amore possint pro nihilo ducere.
[76,411]
Rudem pietatem superis esse gratissimam quasi uero aut superos rusticitas
nostra quicquam delectet, (quod si est, cur non bruta in primis amplectimur?)
aut ad ullam uitae administrationem utilis sit ignorantia ac non potius
insulsissimum sit ac plane dementis rem pulcherrimam, quam nec habeas, nec
habere speres, in aliis contemnere.
[76,412]
Errant uehementer, si cuiusuis rei contemptum laudi sibi duci uolunt.
[76,413] Quid
enim, si Thersites Graecorum ultimus, Achillis partam armis gloriam una cum
ipsis armis, pro quibus Aiaci cum Vlysse certamen erat, dicat, se homo
ignauissimus contemnere, nonne uniuersis cachinnum mouerit?
[76,414] Quis
enim non rideat, si limax equi uelocitatem contemnat? si noctua aquilae, si
talpa capreae rideat oculos? si psitaci colorem coruus despiciat? si asellus
elephanti sensum nihili faciat? si stolidus ac fatuus, uiri cordati prudentiam
contemnat? nunquam laudem merebitur.
[76,415]
Equidem operae precium puto barbaris, ne mihi perpetuo de suo contemptu
glorientur, contemnendi rationem ostendere.
[76,416] QVAE
RES CVM LAVDE CONTEMNANTVR ET QVAE SECVS.
[76,417] Sunt
enim in rebus humanis quaedam, quae mortalium animos insitiua quadam sui
cupiditate sollicitant, siue quod honesta ac speciosa uideantur, siue quod
dulcia, siue alioquin utilia, cuius generis sunt opes, claritas, dignitas,
uoluptas; ista quidem, si habeas, aut certe in procliui sit ut potiaris,
eatenus duntaxat, quatenus a uirtute auocent, contemnere res est forti proboque
uiro digna.
[76,418] Pari
item cum laude tristia ut dulcia contemni solent.
[76,419] Ab
his auelli posse, illa uero adire laudi est.
[76,420]
Lacedaemoniorum institutum Plato minus probat, quod cum durissimos labores
facile contemnerent, contra uoluptates non perinde exercitati uiderentur; at hi
nostri Catones ad utrumuis foemina quauis molliores, ad solas literas
contemnendas uiros se praebent.
[76,421]
Quodque magis rideas, contemnunt non modo res honestissimas, uerumetiam
alienas.
[76,422]
Ciceronianam contemnunt eloquentiam homines mutis piscibus mutiores, Chrysippi
contemnunt acumen, cum sint ipsi quouis pistillo retusiores.
|