[80,482] Metalli conflaturam Cadmus Phoenix inuenit, frigeant
officinae conflatorum.
[80,483] Nautis, si fieri possit, religionem
iniiciamus, ne consuetis utantur armis.
[80,484] Aurigas admoneamus, ne Erichthonium
imitentur.
[80,485] Pictores, caelatores, uitriarios breuiterque
caeterum quantum est opificum, ne sese suosque posthac ethnicis artibus
contaminent, si queant alios quaestus excogitent, sin minus, esuriant potius
quam Christiani esse desinant.
[80,486] Quid si et militibus, hominibus piis
scrupulum iniiciamus, ne clypeis, loricis, galeis, gladiis, ocreis, cristis,
arcubus, sagittis, lanceis, hastis utantur? haec omnia ab impiis reperta
perhibent.
[80,487] Verum quis ferat puellis Mineruae studium
simul et arma eripi, pensa, colos, fusos, radios, telas, quorum nihil est a
Christianis inuentum.
[80,488] Iam et agricolatoribus, uel cum uitae
periculo ferias indicendas uideo; aratrum Osiridis inuentum est, nemo posthac
ausit terram inuertere, inuersam serere, satam metere, horum Saturnum autorem
ferunt.
[80,489] Nemo uitem coluerit, id enim a Libero
excogitatum.
[80,490] Vinum merum nemo bibat, ne aqua quidem
dilutum, monstrauit hoc Staphylus.
[80,491]
Aegroti medicos non aduocent, medicina Apollinis inuentum est.
[80,492] Et
hos quidem non impios modo homines, uerumetiam cacodaemones fuisse uulgus
credit.
[80,493]
Vobis igitur daemonum inuentis uti licet, nobis studiosorum hominum literis uti
non licebit?
[80,494]
Atqui nihil pudet, ne istos quidem qui et dialectici et theologi uideri uolunt,
studiosis haec obiicere, quae si in pagis apud fossores messoresque audeant
disputare, moriar ni rustici ipsi ligonibus et falcibus eos conficiant.
[80,495] Si
gentilium inuentis uti uetamur, quid tandem, obsecro, in agris, in urbibus, in
templis, in aedibus, in officinis, domi belli, priuatim aut publice
relinquetur? adeo Christiani nihil habemus ab ethnicis non traditum.
[80,496] Quod scribimus, quod utcunque Latine loquimur
ab ethnicis accepimus; ab illis reperti characteres, ab iisdem orationis usus
inuentus.
[80,497] Ego ne, inquiunt, damnatorum hominum libros
in manu, in sinu habebo, lectitabo, uenerabor?
[80,498] Ardet apud inferos Vergilius et eius poemata
cantat Christianus? quasi non et multi Christiani illic ardeant, quorum si qua
bene scripta supersunt, nemo tamen idcirco respuenda putet.
[80,499] Sed quis istam iudicandi petulantiam ferat,
ut tanquam uirga Mercuriali quos uelint ad inferos demittant, quos uelint ad
superos euocent?
|