[81,500] Non hic ingrediar rixosam
illam disceptationem de ethnicis, quae ne mulieribus quidem sit digna; non est
nostrum de ethnicorum damnatione disputare, eorum inquam, qui fidem nostram
praecesserunt.
[81,501] Tum
si coniecturas sequi uelimus, facile conuicero aut illos uiros ex ethnicis aut
omnino nullos saluos esse; quam bene praeceperint, non quam recte uixerint,
laboramus.
[81,502]
Hypocritas magistratus, quorum uitam condemnat ipse qui nouit audiri tamen
iubet.
[81,503]
Origenis libros in multis haereseos damnatos ad eruditionis fructum Christiana
legit ecclesia et eorum diuina scripta fugimus de quorum moribus sine summa
temeritate iudicari non possit.
[81,504] Imo,
ut melius dicam, de quibus in bonam partem cum laude, in malam non sine maximo
uitio quisquam iudicet.
[81,505]
Apage, inquiunt, ego me Ciceronianum aut Platonicum appellari feram, qui semel
Christianus dici constitui?
[81,506] Quid
ni monstrum hominis?
[81,507] Si te
quod Sardanapali perditam molliciem imitaris, recte Sardanapalicum dicimus aut
quod assentator es, Gnathonicum, aut potius, ut es stolide gloriosus,
Thrasonicum appellamus, cur alium Ciceronis linguam imitantem, Ciceronianum
pudeat denominari aut Vergilianum, si quid illius queam aemulari?
[81,508] Tu
tibi barbaras istas appellationes asciscas teque uel Albertistam uel Thomistam
uel Scotistam uel Occanistam uel Durandistam uocari gaudeas, dummodo a
Christianis denomineris.
[81,509] Ego
me a quouis ethnico denominari patiar, dummodo doctissimo, dummodo
facundissimo; nec me huius professionis poenitebit, modo me praestantiora
doceat ethnicus quam Christianus.
[81,510] Sed,
ut rem aliquando finiamus, nisi aduersarios nostros talpis caeciores sua
redderet inuidentia, certe uiderent, quod uel caeco apparet, uiderent in rebus
ab ethnicis inuentis aliquod inesse discrimen, alias esse inutiles, dubias,
pestiferas, alias perutiles, salutares, imo necessarias.
[81,511] Mala
illis relinquamus, bona uero quid ni nobis usurpemus? hoc demum est homine
Christiano, homine prudenti, homine studioso dignum.
|