[82,512] At nos, si superis placet,
praepostere agimus, ethnicorum uitia, libidinem, auariciam, ambitionem,
superstitionem passim imitamur, imo uincimus, at eruditionem quam uel unam
imitari par erat, unam aspernamur, stultius ne an superbius, nondum satis scio.
[82,513] Nam
si res mediocri usui futuras, ab illis ad nos traduximus idque citra culpam,
quid impedit, quo secius idem de illorum artibus faciamus? quibus, (si quid
Hieronymo credimus) nihil est in rebus mortalium aut utilius aut praestantius.
[82,514]
DIVINO CONSILIO DISCIPLINAS AB ETHNICIS EXPOLITAS, VT NOS VTEREMVR, NON VT
CONTEMNEREMVS.
[82,515]
Quinimo admirabilem rerum ordinem et harmoniam quam uocant paulo penitius
introspicienti, uideri mihi prorsus solet, nec mihi adeo soli, uisum est idem
et plerisque grauissimis autoribus, non sine diuino consilio disciplinarum
inueniendarum negocium ethnicis datum esse.
[82,516]
Immortalis enim ille rerum moderator, ut est ipsa sapientia, ratione summa
constituit uniuersa, pulcherrima quadam uicissitudine distinguit, aptissimo
ordine digerit, ut omnibus omnia miro quadam modo respondeant, nec quicquam in
tam immensa rerum uarietate ferri temere sinit.
[82,517] Hic
aureo illi seculo, quo nasci decreuerat, uoluit, ut omnes et anteactae et
sequuturae seruirent aetates, ad huius unius felicitatem decusque cumulandum,
quaecunque in rerum natura essent, referri placuit, quod ipsum se perfecturum
pollicebatur.
[82,518] Cum
exaltatus", inquiens, "fuero a terra, omnia traham ad me ipsum".
[82,519] Vbi
mihi aptissime trahendi uocabulo uidetur usus, ut intelligas omnia uel inimica,
uel ethnica, uel alioquin aliena, etiam si non sequantur ad Christi cultum,
inuita trahi debere.
[82,520] Et
ubi est illa rerum harmonia, qua fit diuo Augustino, ut ne mala quidem ociose
creata uideantur?
[82,521] Quorsum ab ipsis mundi rudimentis tot
figurae, tot prodigia, tot mysteria spectabant? nempe ad seculum Christianum.
[82,522] Quid deinde tota lex Mosaica, tot ritus, tot
ceremoniae, tot sacrorum genera, tot promissa, tot oracula? nonne Paulo teste
"haec omnia figurae contingebant illis"?
[82,523] Iam ut imperiorum translationes praeteream,
quorsum pertinuit "tanta mole Rhomanam condere gentem", tantis
cladibus, tot tam cruentis uictoriis urbi rerum dominae uniuersum subigere
orbem? nonne diuino prorsus consilio? nimirum, ut iam nata Christiana religio
facilius in singulas terrarum partes dimanaret, si ab eodem capite, tanquam in
membra diffunderetur.
|