[83,524]
Age nunc, qua mente tandem orbem prope totum tam uesanis, tam pudendis
religionibus siuit irretiri?
[83,525]
Nimirum, ut una exorta uniuersas summa cum gloria euerteret.
[83,526] Adeo
nihil sine dimicatione fit egregium.
[83,527]
Artes studiosa Graecia repperit, cum qua deinde Latium certamine suscepto
bellicis quidem rebus superauit, at literarum dicendique laudibus propemodum
aequauit.
[83,528] Aliis rerum latentes causas rimari curae
fuit, alii Promethei uinculis alligati coelestium ignium uagos recursus
obseruarunt.
[83,529] Fuerunt qui diuinitatis arcana tentauerunt,
hic disserendi, ille dicendi rationem inuenit, nonnulli mortalium mores
doctissime depinxerunt, quibusdam rerum gestarum memoriam ad posteros
transmittere studio fuit.
[83,530] Iam uero in legibus, in philosophia, quantus
sudor antiquis fuit?
[83,531] Quorsum tandem haec omnia? num, ut nos exorti
contemneremus? an potius, ut optima religio pulcherrimis studiis tum
honestaretur, tum fulciretur?
[83,532]
Omnia ethnicorum fortiter facta, scite dicta, ingeniose cogitata, industrie
tradita, suae Rei publicae praeparauerat Christus.
[83,533] Ille
ministrauerat ingenium, ille quaerendi ardorem adiecerat, nec alio autore
quaesita inueniebant.
[83,534] Hanc
artium frugem illorum aetas tulit non tam sibi, quam nobis, siquidem, ut non
quaeuis regio suppeditat omnia, nec omnis fert omnia tellus, ut inquit Maro,
ita seculis suae quibusque dotes distributae mihi uidentur.
[83,535] In summo bono quaerendo plerique
philosophorum et aetatem et ingenium triuerunt.
[83,536] Sed id quod erat uere summum et
praestantissimum suae Christus aetati seruauit, non ita tamen, ut caeteras
inutiles ac sine fruge actas uoluerit, id quod oculis quoque testibus uidemus
et corporeis in rebus diligenter cauisse naturam, ne qua portio temporis
inutilis effluat.
[83,537] En arbores (admoneor enim aspectu ipso ab his
exemplum petere) primo iam uere frondibus alendis succum suppeditant.
[83,538] Nunc uidetis additi frondibus flores quantum uoluptatis nobis spectantibus aedant.
[83,539] Accedente aestate hi ipsi flosculi paulatim
in pomi carnem turgescent; autumno mitibus malis stabunt arbores grauidae,
quae simulatque posuerint, rursus id interualli quod ex autumno in hyemem
superest, sub futuram aestatem nouis creandis surculis datur.
|