[85,558] Num idcirco damnabor, si
diui Pauli scripta parum sublimiter intelligam?
[85,559] Quid
si Hieronymianam dictionem non capiam? quid si Augustini et Ambrosii scripta ne
legerim quidem? quid si ne euangelium quidem intelligam? stolide, imo quid si
ne teipsum intelligas? quid si camelus sis, non homo?
[85,560]
Confide, etiam pecora coelum obtinebunt.
[85,561]
Hominum, mehercle, genus non modo stolidissimum, uerumetiam impium.
[85,562]
Atque utinam isti Christum bene scirent, qui se gloriantur nihil scire
literarum.
[85,563] At saepe fit, ut, qui in literis simplices
haberi uolunt, in rebus mundanis sint astutissimi nebulones, sed cum his mihi
interim res non est.
[85,564] Eo
hune sermonem interieci, ne miraremini si huiusmodi nostram illam quam
descripsimus eruditionem execrentur, qui euangelia quoque contemnunt.
[85,565]
Verum, ut modo dicebam, cum his mihi res non est in praesentia; de his loquor,
qui ecclesiastice docti uideri cupiunt, et tamen ab omni seculari disciplina
tanquam Iudaeus ab immundis abstinent, illud interim Paulinum obliti
"omnia munda esse mundis".
[85,566]
Horum ego eruditionem ita exiguam uideo, ut nullam esse iudicem et quauis
ruditate peiorem.
[85,567] Hi
uero omnem nostram doctrinam ut malam, ut ethnicam, ut impium abominantur, quod
ipsi sciunt id non humano studio, sed tanquam coelitus accepisse uideri uolunt.
[85,568] Iam
etiam uulgo dici audio, ut quisque literatissimus sit, ita nequissimum esse.
[85,569] Quae
quidem contumelia non magis ad rhetoricos et poeticos, quam ad theologos, ad
iureconsultos, ad dialecticos, ad caeteros item studiosos attinet, dignum quod
ab omnibus confutetur.
[85,570] Si
mala est eruditio, utrum tandem per se mala est, an per aliud?
[85,571] Si
per aliud, cur simpliciter eruditionem reprehendimus?
[85,572] Si
per se, cur igitur iudicio grauissimorum autorum in numero bonorum honestorum
ponitur? cur opibus anteponitur, quae per se malae non sunt?
[85,573]
Adde, quod ueritas nulla per se mala esse potest, disciplinae liberales cum
sint ueritates, bonae sint necesse est.
[85,574] Quod
si per se bona scientia, mala est ignorantia; si mala, igitur fugienda;
quanquam si naturam audiamus, quis est, qui non malit esse scientissimus, quam
ignorantissimus?
[85,575] Hic
nobis dialectici incipiunt esse barbari; non reprehendimus, inquiunt,
simpliciter eruditionem, sed quod astutos efficiat, elatos, intractabiles,
insolentes, fastidiosos.
[85,576] Quid
enim aliud petitis, inquiunt, quam uulgus effugere, eminere inter caeteros,
praedicari, celebrari, nos nostrique similes pro pecudibus ducere?
[85,577]
Audistis, quid istos religiosulos mordeat, contemni nolunt, imperare et ducere,
non parere neque duci uolunt et ita demum publicae paci consultum putant, si
nemo extiterit, qui possit aliorum inscitiam emendare.
|