[86,578] Intelligis, (ut arbitror)
eruditionis calumniam non aliunde quam a superbia proficisci.
[86,579]
Iniquissimum autem fuerit, si lippus solem accuset, cuius luce offenditur.
[86,580]
Scientia", inquiunt, "inflat, charitas aedificat".
[86,581]
Vtrum igitur insolentia, scientiae an nostrum est uitium?
[86,582] Non
audebunt, ut opinor, eruditionis dicere, alioquin nemo unquam fuisset eruditus,
nisi idem insolens et quo quisque euaderet doctior, eo superbior redderetur.
[86,583] At istud praeterquam quod absurdum est dictu,
perquam contumeliosum etiam uideri potest.
[86,584] In quos?
[86,585] In Augustinum, in Hieronymum, in plerosque alios,
quos, quia doctissimi fuerint, nefas sit ob id eos superbiae insimulare.
[86,586] At, inquies, de prophana eruditione ago.
[86,587] Et quidem nos accipimus, nempe qualem in his,
quos modo dixi, religionis Christianae principibus et miramur et ueneramur tuae
dissimillimam, qui ecclesiasticam doctrinam profiteris.
[86,588] Quid
quaeris? quod si nostropte non rerum uitio insolescimus? utrum animus erit
castigandus, an res sine causa accusandae?
[86,589]
Nonne modestius faceres, tu modestiae praeceptor, si ingenue tuam inscitiam
fatearis ac non optimis rebus calumniam struas, quo tuo uitio patrocineris?
nunc ad omnia rudis, ad hanc calumniam disertus es.
[86,590] Attamen, inquis, insolentiae materiam
ministrat eruditio secularis.
[86,591] Quis negat?
[86,592] At istam quidem materiam undecunque licebit
sumere uel ab optimis sanctissimisque rebus.
[86,593]
Idcirco ne protinus res incusandae?
[86,594] An
tu potius, qui rebus optimis abutare pessimus?
[86,595]
Animus per se insolens exerendi sui undelibet occasionem arripit.
[86,596]
Pecunia, quot uitiorum genera ministrat? nemo tamen hanc ut malam accusat, sed
male utentium animus reprehenditur.
[86,597] Quid
erit tandem tam bonum, quod non aliquando mali occasionem ministret?
[86,598] Non
ieiunium, non eleemosyna, non castitas, non uirtus ipsa.
[86,599] Superbiunt philosophi, sibi placent poetae.
[86,600] Eho
tu, nulli superbiunt theologi?
[86,601] An
in ullo genere supercilium arrogantius?
[86,602] Quis
tamen audeat sanctissimam theologiam in crimen uocare?
[86,603]
Superbiunt hac permulti, sed suo, non theologiae uitio.
[86,604]
Nulli ne superbiunt illiterati?
[86,605] Quid
istos insolentiores facit?
[86,606]
Nempe ipsa imperitia.
[86,607] Quid
igitur facerent, si literas didicissent?
|