[87,608] IGNORANTIAM ESSE SVPERBIAE
MATREM.
[87,609]
ERVDITIONEM CONTRA MODESTIAM PARERE.
[87,610] Quanquam
quid minus uerum dici potest quam homines literatura astutos, elatos et
fastidiosos fieri.
[87,611] Si
astutiam prudentiam appellant, nihil pugno, cum et euangelico consilio
serpentum astutiam imitari iubeamur.
[87,612] De
fastidio uero, cui non absurdum uideatur?
[87,613] Quis igitur saxeos illos et agrestes homines
ad humaniorem uitam, ad mansuetius ingenium, ad mores modestiores adduxit?
nonne literae?
[87,614] Hae fingunt animum nostrum, affectus
mitigant, frangunt indomitos impetus molliunt et ingenium non sinunt esse
ferox.
[87,615] An
ueto hoc illi fastidium appellant, quod ipsorum barbariem non miramur, quod
imperitissimorum hominum nugis delectari non possumus? quod stercora pro gemmis
non amplectimur?
[87,616]
Vtrum hoc fastidiosi est hominis, an sani potius et ab optimis pessima
discernentis?
[87,617] De
modestia uero idem ego sensi, quod diuum Hieronymum ex Graeci cuiusdam
sententia et recte sensisse et eleganter scripsisse, Video imperitiam adducere
confidentiam, scientiae ueto timorem esse comitem.
[87,618] Quod
idem Quintilianum probe uidisse, intelligo.
[87,619] Quo
quisque", inquit, "ingenio minus ualet, eo magis attollere se ac
dilatare conatur".
[87,620] Videmus enim permultos, priusquam quid sciant
aut nesciant, satis cognitum habeant, iam sibi consummate doctos uideri.
[87,621] Hi postquam et sibi persuaserunt et dementia
sua nonnullam apud uulgus eruditionis opinionem sunt aucupati, et sibi non
parum tribuant et alios fastidiant necesse est.
[87,622] Docent audacter quae nesciunt, scribunt,
orant, interpretantur, nihil non tentant, nihil non audent, suis applausoribus
freti, eruditiorum tum iudicia, tum paucitatem contemnunt.
[87,623]
Pestilens hominum genus et sua mente suaque stoliditate dignum.
[87,624]
GVILHELMVS.
[87,625]
Dabis ueniam uel ex pacto, Batte, si disputationis tuae cursum paucis
remorabor.
[87,626] Aut
ego fallor, Batte, aut diuersa et inter se pugnantia loqueris.
[87,627] Ais enim istos sibi placere et fastidire
meliores eo, quod sibi docti uideantur, at istud ipsum est argumentum,
eruditionem adducere superbiam.
[87,628]
Quanam enim alia te sibi placent isti, quam scientia etiam tenui et prope
nulla?
[87,629]
BATTVS.
[87,630]
Recte nulla.
[87,631]
Inscitia sua superbiunt isti, haud eruditione : adfert enim illa peritiae
persuasio plane confidentiam quandam, quae ipsa summa est imperitia.
|